« aposcripta-10227 »


Général

  •  
    Grégoire IX (1227-1241)

  •  
    L'abbé et la communauté du monastère du Val-Saint-Lambert, au diocèse de Liège

  •  
    VI nonas maii, anno octavo

  •  
    1234/05/02

  •  
    Latran

  •  
    Titre, général (littere gratiose, cum filo serico)

  •  
    n.c.

  •  
    [Expédition] E. FRANCE, Paris, Bibliothèque nationale de France, ms lat. 9305 (collection de 93 chartes de l'abbaye du Val-Saint-Lambert, au diocèse de Liège), n. 6 [en ligne].

  •  
    Antonin Bourquin pour APOSCRIPTA, 15 janvier 2021.

  •  
    Gregorius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis .. abbati et conventui Vallis Sancti Lamberti, cisterciensis ordinis, Leodiensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem.
    Si adhuc Amalech persequitur Jerusalem dum cupidi et avari viros religiosos Deum videre per contemplationis otium cupientes non solum aperta sevitia, verum etiam subdola calliditate multipliciter inquietant, nos, qui veri Moysi vices, licet immeriti, gerimus, debemus illorum et refragari conatibus et versutiis obviare ; ne virgam peccatorum super sortem justorum relinquere videamur.
    Ex parte siquidem vestra fuit expositum coram nobis quod nonnulli clerici et laici, non tam justitiam suam prosequi quam vos persequi dampnabiliter intendentes, vos ultra duas pluresve dietas a monasterio vestro per litteras apostolicas faciunt malitiose citari, ut fatigati laboribus et expensis vel cedere litibus, vel dampnosas subire compellamini pactiones.
    Ut igitur sapientia vincat sua suavitate malitiam, cum experimento sciamus quam sit amarum sancte contemplationi vacantibus distrahi litibus odiosis, volentes, quantum cum Deo possumus, vestre quieti consulere, ne decetero ultra duas dietas a monasterio proprio super bonis que infra ipsas habetis per litteras apostolicas trahi possitis in causam, auctoritate vobis presentium indulgemus, nisi littere ipse de hac indulgentia fecerint mentionem.
    Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infrigere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.
    Datum Laterani, VI nonas maii, pontificatus nostri anno octavo.

  •  
    Inconnue de Potthast. Absente des registres.

Informations

Acte

Antonin Bourquin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 152815 (aposcripta-10227), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/152815 (mise à jour : 16/01/2021).