« aposcripta-9928 »


Général

  •  
    Clément IV (1265-1268)

  •  
    Le roi d'Angleterre Henri III

  •  
    VI idus junii, anno secundo

  •  
    1266/06/08

  •  
    Viterbe

  •  
    Lettre, général (après 1198, littere cum filo canapis)

  •  
    Regi Anglie ad triennium decimae omnium beneficiorum in regno Angliae, in Wallia et Hibernia conceduntur [Theiner].
    [Henrico] regi Angliae decimam partem omnium ecclesiasticorum reddituum et proventuum Angliae, Walliae ac Yberniae usque ad triennium concedit, ut utilius regimini sui regni et ecclesiarum ipsius possit defensioni vacare [Potthast].

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 32, n. 76, fol. 80.

  •  
    Ici reprise de Augustin Theiner, Vetera monumenta Hibernorum et Scotorum historiam illustrantia, 1216-1547, Rome, 1864, n. 248, p. 98-99 [en ligne].

  •  
    Potthast, Regesta pontificum Romanorum, n. 19679 [en ligne].
  •  
    Édouard Jordan, Les registres de Clément IV (1265-1268), Paris, 1893-1945, n. 320, d’après R.

  •  
    Carissimo in Christo filio .. regi Anglie illustri.
    Quanta inclitum Anglie regnum tuum fuerit hiis temporibus turbatioue concussum, quantaque sit guerrarum concussione quassatum, amaro animo recolentes, tibi ac eidem regno tamquam nobis et ecclesie Romane carissimis pie compassionis affectu compatimur, et ex intimis condolemus, nec minus amaritudine multa percellimur, dum pressuras innumeras quas tu et carissima in Christo filia nostra .. regina Anglie ilustris ac nobilis vir G. tuus ipsiusque Regine primogenitus et ecclesie ac ecclesiastice persone regni eiusdem eisdem pertulere temporibus, recensemus. Cuius etenim pectus saxeum non anxio repeteret spiritu, non lucubri mente recoleret, qualiter tu et primogenitus memoratus discriminibus bellorum expositi, experti carceres, mortis frequenter periculis patuistis, ab hiis hucusque solo Dei digito preservati, qualiter eadem Regina, te ac eodem primogenito quasi orbata viventibus, coacta est extra regnum ipsum paupertatis nichilominus non levi passa onere diutius exulare, qualiter easdem ecclesias et personas pro libito manus raptoris invasit, ipsorum bona pro velle diripuit et consumpsit.
    Ad huius autem ameritudinis vehementis ardorem cuiusdam etiam nostre sequentis considerationis inspectio timoris verisimilis adicit incentivum, dum enim conspicimus attente mediationis aspectu tum grandis turbationis reliquias non consumptas omnino, sed adhuc graviores, quam vellemus, et predicto regno, tibi ac tuis expediat, superesse, tanto amplius tranquillitatem ipsius, prout desideramus, nondum plene firmatam in antique tempestatis angustias recidivare timemus, quanto id eisdem regno, tibi ac aliis discriminibus guerrarum attritis, bellorum vastitate confectis, laborum diuturnitate laxatis, exinanitis opibus, et oneroso debitorum onere pregravatis maiori posset esso discrimini, et efficacioris ingerere pericula nocumenti, cum semper esso procul dubio soleat recidenti deterius quam cadenti.
    Propter quod sollecitudine oportuna, ut decet, et prompta oportunitate, ut expedit, deliberavimus statui tuo depresso graviter et inique gravato accommodis remediis providere ut, plene tui iudicii solio restituto, tu quo fortior in illo sedebis, eo liberius tuo intuitu dissipes omne malum, eoque utilius regimini eiusdem regni et ecclesiarum ipsius possis defensioni vacare, quo tu ac tui relevati a gravibus, quibus tenemini, oneribus debitorum, te tuosque subditos et tibi specialiter assistentes in regimine ac defensione huiusmodi efficacius poteris in suis iuribus confovero. Attendentes itaque quanto tu semper ad ecclesias devotionis zelo fervueris, quantoque studio ipsarum statum prosperum multo fervore zelatus ad divini cultus intendis augmentum, quam largis tuis munificentiis et munificis liberalitatibus tu ac clare memorie tui progenitores incliti earundem ecclesiarum statum et substantias augmentastis, decens arbitramur ct congruum tibi de ipsarum ecclesiarum bonis necessarie subventionis porrigere dexteram ac congrue in tante necessitatis articulo subvenire.
    Ad tuam igitur subventionem sollicite intendentes, decimam partem omnium ecclesiasticorum reddituum et proventuum archiepiscoporum, episcoporum, aliorumque prelatorum necnon ecclesiarum cathedralium et aliarum monasteriorum, domorum, prioratuum, ceterorumque locorum ecclesiasticorum, regularium et secularium, exemptorum et non exemptorum Anglie, Waliie ac Ybernie, cuiuscunque sint ordinis vel religionis, Militie Templi, Hospitalis s. Iohannis lerosolimitani, sancte Marie Theutonicorum, Cistcrciensis, Cartusiensis et ordinis sancte Clare domibus dumtaxat exceptis, usque ad triennium de fratrum nostrorum consilio tibi duximus concedendam, quam per dilectum filium nostrum Ott., sancti Adriani diaconum cardinalem, apostolice Sedis legatum, aut per aliquos viros providos et fidelos quos idem cardinalis ad hoc duxerit deputandos, secundum veram, non secundum antiquam extimationem reddituum et proventuum predictorum, pro eo quod huiusmodi extimatio frequenter pro varietate temporum variatur, per totum predictum tempus in supradictis regno et partibus diligenter colligi volumus exigique mandamus in utilitates tuas, prout sibi per nostra exprimimus litteras dispensandam.
    Tu itaque, fili carissime, sic in ipsius dispensatione decime nostris et eiusdem cardinalis beneplacitis ac commodis tuis intendas ut decima eadem in tuam et tuorum utilitatem iuxta nostra desideria et tuarum necessitatum exigentiam efficaciter convertatur.
    Dat. Viterbii, VI idus junii, pontificatus nostri anno secundo.

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 152510 (aposcripta-9928), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/152510 (mise à jour : 16/02/2021).