« aposcripta-9758 »


Général

  •  
    Innocent III (1198-1216)

  •  
    n.c.

  •  
    n.c.1

  •  
    1200
  •  
    1201

  •  
    n.c.

  •  
    n.c.

  •  
    [Geheime] Konsistorialansprache Innocenz’ III, in der er die Gründe für und wider die drei Thronbewerber, [Friedrich von Sizilien], Philipp von Schwaben und Otto IV prüft, sich für Otto entscheidet und seine Absicht kundgibt, einen Legaten nach Deutschland zu senden. Gelinge keine Einigung, so werde er von sich aus Otto als König annehmen [Kempf].

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 6, n. 29, fol. 8v-10v. Fac-similé : Regestum domini Innocentii III papae, super negotio Romani Imperii (Reg. Vat. 6.), Introd. de Wilhelm M. Peitz, Rome, 1927 (Codices e Vaticanis selecti, XVI).

  •  
    Ici reprise de Friedrich Kempf, Regestum Innocentii III papae super negotio Romani Imperii, Rome : Pontificia Università Gregoriana, 1947 (Miscellanea Historiae Pontificiae, 12), n. 29, p. 74-91.

  •  
    Étienne Baluze, Epistolarum Innocentii tertii Romani pontificis libri undecim, Paris : François Muguet, 1682, 2 vol., I, n. 29, p. 697 [en ligne].
  •  
    Jacques-Paul Migne, Patrologie latine, París, 1844-1855 (réimp. Turnhout : Brepols, 1970), t. 216, n. 29, c. 1025 [en ligne].
  •  
    Bullarum diplomatum et privilegiorum sanctorum Romanorum pontificum Taurinensis editio, éd. Sebastianus Franco, Henricus Dalmazzo et alii, Turin, 1857-1872, 23 vol., t. III, n. 30, p. 168.
  •  
    Georgine Tangl, Das Register Innocenz' III. über die Reichsfrage 1198-1209, Leipzig, 1923, n. 29, reg. 61 [en ligne].

  •  
    Potthast, Regesta pontificum Romanorum, n. 1183 [en ligne].
  •  
    Johann Friedrich Böhmer, Julius Ficker, Eduard Winkelmann, Die Regesten des Kaiserreichs…, t. V, 2. Päpste und Reichsachen, Vienne, Cologne et Weimar, 1892, reg. 5724a [en ligne].

  •  
    Wilhelm M. Peitz, « Die Entstehung des RNI und der Anlass zum Eingreifen Innocenz’ III in den deutschen Thronstreit », Historische Jahrbuch 46, 1926, p. 354-369.
  •  
    Wilhelm M. Peitz, « Introduzione », dans Regestum domini Innocentii III papae, super negotio Romani Imperii (Reg. Vat. 6.), Rome, 1927 (Codices e Vaticanis selecti, XVI), p. 15 ; 6 Anm. 60.
  •  
    Eduard Winkelmann, Jahrb., I 198-204.

  •  
    Deliberatio2 domini pape Innocentii super facto imperii de tribus electis.
    Ina nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Interestb apostolice Sedis diligenter et prudenter de imperii Romani prouisione tractare, cum imperium noscatur ad eam principaliter et finaliter pertinere : principaliterc, cum per ipsam et propter ipsamd de Grecia sit translatum3 ; per ipsam translationis actricem propter ipsamd melius defendendame ; finaliterc, quoniam imperator a summo pontifice finalem siue ultimam manus impositionem promotionis proprie accipit, dum4 ab eo benedicitur, coronatur, etc de imperio inuestitur5. Quod Henr[icus] optime recognoscens, a bone memorie Cel[estino] papa, predecessore nostro, post susceptam ab eo coronam, cum aliquantulum abscessisset, rediensc tandem sef ab ipso de imperio per pallam auream petiitg inuestiri6.
    Sicut autem nuper tres sunt in reges electi : puer7, Ph[ilippus] et Otto, sic tria sunt circa singulos attendenda : quid liceat, quid deceat, quid expediat.
    Circah puerum quidem, filium imperatoris Henr[ici], prima faciei uidetur quod non liceat contra eius electionem uenire, que iuramento est principum roborata. Nam, etsi iuramentum illud uideatur uiolenter extortum, non est tamen ideo non servandum8, cum, licet iuramentum quod Gabaonitis prestiterunt filii Israel fuerit per fraudem subreptum, illud tamen nichilominus decreuerintj obseruandumj. Preterea, etsi a principio fuerit sic extortum, postmodum tamen pater eius intelligens se perperam processisse, iuramentum relaxauit principibus et litteras super ipsius electione remisit9, qui postmodum puerum ipsum patre absente sponte ac concorditer elegerunt, fidelitatemc ei pene penitus omnes et quidam hominium exhibentes. Unde non uidetur licere contra licita iuramenta uenire. Uidetur etiam non decere ut, cum ipse apostolice Sedis sit tutele commissus et sub eius protectione receptus, per eam priuetur imperio per quam in iure suo fuerat confouendus, maxime cum sit scriptum : « Pupillo tu eris adiutor ». Quod non expediat contra ipsum uenire illa presertim ratione uidetur quod, cum idem puer ad annos discretionis perueniens intellexerit per Romanam ecclesiam imperii se honore priuatum, non tantum non exhibebit ei reuerentiam consuetam, sed ipsam potius modis quibus poterit impugnabit et regnum Sicilie retrahet a deuotione ipsius et negabit ei obsequium consuetum.
    Uerumk contrarium e contra uidetur, quod liceat uidelicet, deceat et expediat uenire contra electionem ipsius. Quod liceat uidetur ex eo quod iuramenta illa fuerunt illicita et electio indiscretal. Elegerunt enim personam non idoneam nec non solum imperio, sed nec alicui officio congruentem, puerum uidelicet uix duorum annorum, et nondum sacri babtismatis unda renatum10. Unde non uidentur tam illicita et indiscreta iuramenta seruanda. Necc obest quod de Gabaonitis obicitur, cum iuramentum illud potuerit sine Israhelitici populi lesione seruari, hec autem seruari nequeant absque graui iactura, non unius gentis, sed ecclesie dampno et dispendio populi christiani. Nec obstat quod opponitur iuramenta illa licita secundum intentionem iurantium extitisse. Intelligebant enim quod, etsi eum tunc in imperatorem eligerent, non tamen ut tunc imperaret, sed postquam ad legitimam perueniret etatem. Sed qualiter de ipsius idoneitate poterant iudicare ? Nonnec potuisset esse stultus uel usque adeo inprouidus, ut esset indignus minori etiam dignitate ? Sed pone illos intellexisse, ut tandem imperaret, cum esset idoneus ad imperium gubernandum, interim autem pater reipublice prouideret. Casus postmodum interuenit, propter quem non potest nec debet iuramentum huiusmodi obseruari, de quo principes nullatenus cogitabant, scilicet patris decessus. Unde, cum per procuratorem non possit imperium procurari nec imperator debeat fieri temporalis nec possit aut uelit ecclesia imperatore carere, uidetur quod liceat imperio in alio prouidere11. Quod non deceat ipsum imperare, patet omnibus manifeste. Numquid enim regeret alios, qui regimine indiget aliorum ? Numquid tueretur populum christianum, qui est aliene tutele commissus ? Sed nec obstat quod obicitur ipsum esse tutele nostre commissum, cum non sit nobis commissus ut ei obtineamus imperium, sed regnum Sicilie potius defendamus. Patet enim illud idem ex uerbo Scripture dicentis : « Ue terre cuius rex puer est » ; et rursus : « Cuius principes mane commedunt ». Quodc non expediat ipsum imperium obtinere patet ex eo quod per hoc regnum Sicilie uniretur imperio et ex ipsa unione confunderetur ecclesiam. Nam, ut cetera pericula taceamus, ipse propter dignitatem imperii nollet ecclesie de regno Sicilie fidelitatem et hominum exhibere, sicut noluit pater eius. Nec ualet, quod opponitur quod non expediat uenire contra electionem ipsius, ne postmodum molestet ecclesiam, per quam imperium se cognouerit ammisisse. Numquam enim uere dicere poterit quod ecclesia imperialem ei abstulerit dignitatem, cum potius patruus eius non solum imperium, sed et paternam hereditatem inuaserit et maternam possessionem occupare per suos satellites machinetur12, ad cuius defensionem ecclesia Romana non sine multis laboribus et expensis prudenter et potenter intendit.
    Den Philippo uidetur similiter quod non liceat contra eius electionem uenire. Cum enim in electionibus circa electores zelus, dignitas et numerus attendatur et de zelo non sit facile iudicare, cumc ipse a pluribus et dignioribus sit electus et adhuc plures et digniores principes sequantur eundem, iuste uidetur electus. Unde contra iustam et legitimam electionem non uidetur licere uenire. Quodc non deceat uidetur similiter, ne uidelicet uideremur nostrarum iniuriarum ultores, si, quia pater et frater eius fuerunt ecclesiam persecuti, eum persequi nos uellemus et aliorum culpam in penam eius preter officii nostri debitum immutare, cum potius precipiatur a Domino : « Diligite inimicos uestros, benefacite hiis qui oderunt uos, et orate pro persequentibus et calumpniantibus uos ». Quod non expediat, patenter apparet. Cum enim potens sit tam terra quam opibus et personis, non uidetur expedire ut contra torrentem brachia dirigamus, tam potenti nos taliter opponentes, ut eum reddamus nobis et ecclesie inimicum et ne maiorem uideremur discordiam suscitare fieretque nouissimus error peior priore, cum nos potius pacem inquirere ac persequi et euangelizare aliis debeamus, que fouendo illum posset de facili prouenire.
    Uerumo e contra uidetur quod liceat nos ei opponere. Fuitc enim iuste ac sollempniter per predecessorem nostrum excommunicationis sententia innodatus : iuste13, quiap beati Petri patrimonium partim per uiolentiam occuparat, partim dampnificarat incendiis et rapinis, et super hoc commonitus semel et iterum per fratres nostros satisfacere non curarat ; sollempniter, quoniam in celebratione missarum in ecclesia beati Petri in festiuitate non parua14, quod ipse postmodum recognouit, cum pro absolutione sua nuntium ad Sedem apostolicam destinauit et cum tandem per delegatos nostros contra formam mandati nostri post electionem suam se fecit absolui. Unde patet quod fuerit excommunicatus electus. Uidetur quoque forsan aliquibus quod nondum sit ab excommunicationis uinculo absolutus, cum quondam .. Sutrinus episcopus in absolutione ipsius formam non seruauerit sibi datam, cum forma data eidem hec fuerit, ut pro absolutione uenerabilis fratris nostri .. Salernitani archiepiscopi, quem ante absolutionem ipsius mandabamus ab ergastulo sue captiuitatis absolui, ei laborem itineris ueniendi ad Sedem apostolicam relaxaret, et postmodum recepto ab eo publice secundum formam ecclesie iuramento, quod super hiis pro quibus excommunicatus fuerat mandato nostro pareret, munus ei absolutionis impenderet ; sed ipse nondum archiepiscopo absoluto et nullo ab eo iuramento recepto, non in publico, sed clam ipsum absoluere de facto solummodo, quia de iure non potuit, est conatus15 ; propter quem eius excessumm, cum ipsum rediens recognouerit, ab episcopatu remotusq in monasterio diem clausit extremum. Preterear, cum nos Marc[ualdum] et omnes fautores ipsius tam Teutonicos quam Latinos excommunicationis sententia sepius innodemus, et ipse non solum fautor, sed et auctor iniquitatis eius existat, patet eum excommunicationis sententie subiacere. Pretereac, cum notorium sit ipsum iuramentum fidelitatis puero prestitisse et nunc regnum Theutonicum et, quantum in eo est16, imperium occupasse, constat eum periurii esse reum. Sed obicitur quod, si, quemadmodum superius est expressum, iuramentum illud illicitum reputemus, quomodo dicimus eum reum esse periurii et transgressorem prestiti iuramenti, quod dicitur non seruandum ? Sed respondetur quod, etsi iuramentum illud illicitum fuerit, nonc tamen ab eo temeritate propria resilire, sed nostram prius debuisset consulere uoluntatem, ad exemplum illius iuramenti quod filii Israel Gabaonitis prestiterant ; quod licet fuerit per fraudem surreptum, non tamen sua temeritate resilierunt ab eo, sed Dominum consulere decreuerunt. Preterea, cum omne quod contra conscientiam fit, edificet ad geennam, quia secundum apostolum omne, quod non est ex fide, peccatum est et idem Ph[ilippus] super hoc negotio taliter se excuset quod regnum aliter nullatenus accepisset, nisi nosset quod illud inuadere alii disponebant, patet eum credidisse iuramentum illud fuisse seruandum et ex eo quod uenit taliter contra illud, eius esse conscientiam uulneratam17. Sicc ergo uidetur quod licite nos excommunicato et periuro debeamus opponere et eius conatibus obuiare.
    Quod ei nos opponere deceat, manifeste uidetur ex eo quod, si, prout olim patri filius, sic nunc immediate succederet frater fratri, uideretur imperium ei non ex electione conferri, sed ex successione deberi, et sic efficeretur hereditarium quod debet esse gratuitum, presertim cum non solum Fredericus substituerit sibi filium, sed Henr[icus] etiam filium sibi uoluerit subrogare, et per hoc forsan in posterum abusio traheretur in usum18.
    Quod autem expediat opponere nos Ph[ilippo], liquet omnibus manifeste. Cumc enim persecutor sit et de genere persecutorum19 fuerit oriundus, si non opponeremus nos ei, uideremur contra nos armare furentem et ei gladium in capita nostra dares. Henr[icus]t enim, qui primus imperium de genere hoc accepit20, persecutionem grauissimam in ecclesiam suscitauit et bone memorie Pascalem papam21, qui eum coronauit, cum episcopis, cardinalibus et multis nobilibus Romanorum cepit per uiolentiam et perfidiam, et tam diu tenere presumpsit, donec pro liberatione non sua, sed eorum qui fuerant capti secum, quos minabatur mutilare tirampnus, priuilegium quodcumque uoluit ei fecit22. Cumque postmodum idem Pascalis a detentionis sue uinculis liberatus predictum priuilegium, quod dicendum erat potius prauilegium, reuocasset23, dictus Henr[icus] preter cardinalium electionem heresiarchas quosdam dati sibi prauilegiiu occasione creauit et idolumv contra ecclesiam Romanam erexit24 ; et ex tunc scisma usque ad Calixtum tempore longo durauit. Huicr de eodem genere successit in imperium Fredericus25. Qui cum Tiburtinos tunc rebelles post coronationem suam promisisset ad subiectionem ecclesie reuocare, eos sibi postmodum uendicauit, dicens quod ciuitatem ipsam uellet in specialem imperii cameram retinere, et sic eos contra ecclesiam Romanam armauit26. Qui etiam, cum bone memorie Alex[ander], predecessor noster27, tunc ecclesie Romane cancellarius, ad eum a felicis recordationis Adriano28 papa, qui eum coronauerat, destinatus fuisset, lectis litteris in quibus continebatur quod imperator deberet ecclesie Romane deferre, cumc ipsa ei corone beneficium contulisset, dicitur cum furore et iracundia respondissew : « Nisi essemus in ecclesia, iam scirent qualiter Teutonicorum enses incidant29 » ; et protinus eum, infecto negotio pro quo iuerat, terram suam iussit exire. Et eundemc Adrianum moliebatur, sed frustra, cum quibusdam deponere30, opponens ei quod esset filius sacerdotis. Ipser idem postmodum contra eundem Alex[andrum] longo tempore scisma fouit et, quoscumque potuit, contra eum coniurare coegit, in iuramento apponens quod nullo tempore penitentiam reciperent de huiusmodi iuramento ; et ipse idem sub eadem forma iurauit31. Ipset quoque, cum Uenetiis terram Caualcacomitis, quam occupauerat, et alia quedam ecclesie Romane restituere per iuramenta principum promisisset, ipsam postmodum fortius occupauit32, et bone memorie Lucio predecessori nostro accedenti in Lombardiam satis fraudulenter illusit, ipsum et successorem ipsius apud Ueronam quasi obsessos tenens33. Henr[icus]r autem filius et successor ipsius in ecclesie persecutionem sue dominationis execrauit primitias, cum beati Petri patrimonium uiolenter ingressus, illud multipliciter deuastauit34, qui etiam quosdam familiares fratrum nostrorum naso fecit in iniuriam ecclesie mutilari35. Ipset occisores bone memorie A[lberti], Leodiensis episcopi, quem ipse coegerat exulare, post interfectionem ipsius in multa familiaritate recepitw et publice participauit eisdem et beneficia postmodum maiora concessit36. Ipser uenerabilem fratrem nostrum .. Auximanum episcopum37, quia confessus est coram eo quod episcopatum per Sedem apostolicam obtineret, alapis in presentia sua cedi fecit et de barba eius pilis auulsis ipsum inhoneste tractari38. Corradus Musca-in-cerebro39 uenerabilem fratrem nostrum .. Hostiensem episcopum cepit40 et in uinculis posuit et inhoneste tractauit de mandato ipsius, sicut idem Corradus publice testabatur, et sicut melius apparuit ex postfacto, cum non solum non fuerit euitatus aut punitus ab ipso, sed honoribus et possessionibus dilatatus. Ipser postmodum Sicilie regnum adeptus, publice proponi fecit edictum, ut nullus uel clericus uel laicus ad ecclesiam Romanam accederet nec ad eam aliquis appellaret41. Ph[ilippus]r autem, de quo agitur, ab ecclesie persecutione incepit et adhuc in ipsa persistit. Olim enim patrimonium ecclesie sibi usurpare contendens, ducem Tuscie et Campanie se scribebat asserens quod usque ad portas Urbis acceperat potestatem et etiam illa pars Urbis, que Transtiberim dicitur, eius erat iurisdicioni concessa42. Nuncc etiam per Marc[ualdum], Diubuldum43 et fautores eorum nos et ecclesiam Romanam persequitur et regnum Sicilie nobis auferre conatur. Si ergo id facit in arido, in uiridi quid faceret ? Si adhuc aridus et exanguis, utpote cuius adhuc est messis in erba, nos et ecclesiam Romanam persequitur, quid faceret, si, quod absit, imperium obtineret ? Unde uidetur non irrationabiliter expedire ut prius nos eius uiolentie opponamus quam amplius inualescat.
    Quod autem etiam in regibus filii pro patribus sint puniti, diuina pagina protestatur. Nonne propter peccatum Saulis dictum est a Domino per Samuelem : « Stulte egisti, nec custodisti mandata Domini Dei tui que precepit tibi. Quod si non egisses, iam nunc preparasset Dominus regnum tuum super Israel in sempiternum ; sed nequaquam regnum tuum ultra consurget ». Salomoni quoque legitur a Domino esse dictum : « Quia non custodisti pactum meum et precepta mea que mandaui tibi, dirumpens scindam regnum tuum et dabo illud seruo tuo ; uerumtamen in diebus tuis non faciam propter Dauid, patrem tuum ; de manu filii tui scindam illud ». Det Ieroboham similiter dictum fuit a Domino per Achiam : « Ecce ego inducam mala super domum Ieroboham, et percutiam de Ieroboham mingentem ad parietem ». Et ibidem legitur quod interfecit Baasa Nadab, filium Ieroboham, et percussit omnem domum Ieroboham ; non dimisit nec unam quidem animam de semine eius, donec deleret eam propter peccata Ieroboham, que peccauerat et quibus peccare fecerat Israel, et propter delictum quo irritauerat Dominum Deum Israel. Det Baasa quoque scribitur dixisse Dominus : « Quia ambulasti in uia Ieroboham et peccare fecisti populum meum Israel, ecce ego demetam posteriora Baasa et posteriora domus eius ». Achabx etiam dictum inuenitur a Domino per Eliam : « Ecce ego inducam super te malum et demetam posteriora tua et interficiam de Achab mingentem ad parietem ». Nam et Dominus dicit : « Ego sum Deus zelotes, uindicans peccata patrum in filios usque in tertiam et quartam proieniem in hiis qui oderunt me », id est in hiis qui circa me paternum odium imitantur.
    Der Octone uidetur quod non liceat ipsi fauere, quoniam a paucioribus est electus ; quod non deceat, ne uideamur non ob gratiam eius, sed alterius odium ipsi fauorem apostolicum exhibere ; quod non expediat, quia respectu alterius uidetur pars eius debilis et infirma44.
    Uerumt, cum tot uel plures ex hiis, ad quos principaliter spectat imperatoris electio, in eum consensisse noscantur45, quot in alterum consenserunt —, cum non minus idoneitas seu dignitas electe persone, immo plus quam eligentium numerus sit in talibus attendendus46, nec tantum pluralitas quoad numerum, sed salubritasy quoad consilium in eligentibus requiratur, et Otto magis sit idoneus ad regendum imperium quam Ph[ilippus] —, cum Dominus etiam puniat peccata patrum in filios usque in tertiam et quartam proieniem in hiis qui oderunt eum, id est, in hiis qui patrum peccata sequuntur, et Ph[ilippus] progenitorum suorum peccata in ecclesie persecutione sequatur —, cum, etsi non debeamus reddere mala pro malis, sed benefacere maleficientibus nobis, non tamen debeamus honorem pro iniuria in hiis, qui in solita perseuerant malitia, compensare aut contra nos armare furentes —, cum Dominus, ut confunderet fortia, humilia elegisse legatur, utpote qui Dauid in regem de postfetantes accepit — : uidetur quod et liceat, deceat et expediat ipsi fauorem apostolicum exhibere. Absit enim ut deferamus homini contra Deum aut timeamus uultum potentis, cum secundum apostolum non solum a malo, sed ab omni specie mala nos oporteat abstinere. Scriptum est enim : « Maledictus qui confidit in homine, et qui ponit carnem brachium suum ».
    Nost igitur ex predictis causis pro puero non credimus insistendum, ut ad presens debeatz imperium obtinere. Personamt uero Philippi propter impedimenta patentia penitus reprobamus, et obsistendum ei dicimus ne imperium ualeat usurpare. De cetero uero agendum per legatum nostrum apud principes, utc uel conueniant in personam idoneam uel se iudicio aut arbitrio nostro committantaa. Quod si neutrum elegerint, cum diu expectauerimus —, cum monuerimus eos ad concordiam —, cum instruxerimus eos per litteras et nuntium nostrum47 et consilium nostrum eis duxerimus exponendum —, ne uideamur eorum fouere discordiam et dicere cum Ezechia : « Sit pax et ueritas in diebus nostris » —, ne, si secuti fuerimus a longe ut uideamus finem, cum Petro tandem ueritatem, que Christus est, negare cogamur —, cum negotium istud dilationem non capiat —, cumc Otto et per se deuotus existat ecclesie et ex utraque parte trahat originem ex genere deuotorum : ex parte matris de domo regum Anglie, ex parte patris de prosapia ducum Saxonie, qui omnes ecclesie fuere deuoti, et specialiter Lotarius imperator proauus eius48, qui bis pro apostolice Sedis honore Apuliam est ingressus49 et in obsequio ecclesie Romane decessit50 — : ei manifeste fauendum, et ipsum recipiendum in regem, et premissis omnibus que pro honorificentia ecclesie Romane debent premitti, ad coronam imperii euocandum.

  •  
    (a) Es beginnt wieder Hand F. — Am Rand das durchgestrichene O ; ferner eine hinzeigende Hand jüngeren Datums.
  •  
    (b) I fehlt.
  •  
    (c) Darüber und am Rand zwei Punkte.
  •  
    (d) Korr. aus pro ipsa.
  •  
    (e) Korr. aus defendenda. — Zum Text Randnote, wohl aus der Zeit Gregors X : propter defencionem ecclesie fuit imperium a Grecis translatum in Germanos. Sic infra tercio folio, capitulo « Etsi quidam » (Br. 33) et in multis aliis locis.
  •  
    (f) Baluze usw. drucken falsch (rediens tandem) ad se.
  •  
    (g) Am Rand ein wagrechter Merkstrich. Unter dem Schriftspiegel eine Randnote aus dem Jahrhundert : Nota : a domino papa inuestitur de imperio imperator.
  •  
    (h) Davor ein §-Zeichen wohl aus dem 13. Jahrhundert.
  •  
    (i) Durch Zeichen umgestellt aus facie prima.
  •  
    (j) Auf Rasur ; von anderer Tinte und wohl anderer Hand.
  •  
    (k) Am Rand von Hand des Jahrhunderts: contra.
  •  
    (l) r Korr. aus e.
  •  
    (m) Am Rand ein wagrechter Merkstrich.
  •  
    (n) Der erste Buchstabe etwas hervorgehoben. Am Rand von Hand des 13. Jahrhunderts : Pro Ph(ilippo).
  •  
    (o) Am Rand von Hand des 13. Jahrhunderts : contra.
  •  
    (p) qui Auf Rasur.
  •  
    (q) Randnote, wohl aus dem 14. Jahrhundert : Nota quod deponitur episcopus quia excessit fines mandati apostolici.
  •  
    (r) Erster Buchstabe etwas hervorgehoben. Ueber dem Wort und am Rand zwei Punkte.
  •  
    (s) Am Rand Notazeichen von derselben Hand wie Anm. q.
  •  
    (t) Erster Buchstabe etwas hervorgehoben.
  •  
    (u) a Korr. aus i.
  •  
    (v) um korr.
  •  
    (w) Am Rand ein wagrechter Merkstrich.
  •  
    (x) Acham ; A etwas hervorgehoben.
  •  
    (y) lub von anderer Hand eingefügt.
  •  
    (z) insiste- ut ad presens debeat auf Rasur, korr. von anderer Hand und Tinte, vielleicht von B2 oder B3, der ursprüngliche Text war etwas länger.
  •  
    (aa) Hier und im folgenden Satz fehlt das Prädikat.

  •  
    1. Um die Jahreswende. - Die Datierung : um die Jahreswende 1200-1201, wird allgemein angenommen ausser von HEFELE, Conziliengeschichte, V2 780, dem LECLERCQ, Histoire des Conciles, V 1207 ; MICHAEL, Geschichte, VI 57-62, in seinem falschen Ansatz für 1199 folgen. — Ueber die Ansprache als Ganzes vgl. M. TANGL, Die Deliberatio Innocenz’ III, SitzBerPreussAkadWissPhilHistKl 53 [1919] 1012-1028 ; zum Aufbau der Rede vgl. G. TANGL, Zur Entstehungsgeschichte der Deliberatio Innocenz’ III, AfUF 10 [1926-28] 208-216.
  •  
    2. « Deliberatio » ist Terminus technicus für Konsistorialberatung ; vgl. M. TANGL, l. c. 1019.
  •  
    3. Zur Bibliogr. über die Translatio vgl. oben Nr. 18 Anm. 24 ; die Lehre wird hier weiter ausgeführt als in Nr. 18. — Ein direkter Besitzanspruch Innocenz’ III auf das Imperium kann aus der Lehre von der Translatio nicht abgeleitet werden. Vielmehr wird man hier die dem Mittelalter eigentümliche Lehre vom Notrecht heranziehen müssen, kraft deren die Kirche in Ermangelung eines weltlichen Richters auch in das staatliche Gebiet übergreifen durfte ; vgl. GIERKE, Genossenschaftsrecht, III 539 ; STUTZ, in : HOLTZENDORFF-KOHLER, EnzyklRechtsWiss V 323.
  •  
    4. Das « finaliter » wird hier klarer begründet als in Nr. 18 ; die letzten Folgerungen aus dem Krönungsrecht zieht Innocenz erst in Br. 62. — Mit den drei Ausdrücken « benedicere, coronare, investire » will Innocenz die Krönung als Ganzes beschreiben, einerlei ob man « investire » als Zusammenfassung der zwei Handlungen unter rechtlichem Gesichtspunkt (im Sinne von : « et sic investitur ») versteht oder als neue Handlung, etwa als Ueberreichung jener Insignie, die als das eigentliche Symbol der weltlichen Gewalt galt (zur Zeit Innocenz’ III war sie das Schwert).
  •  
    5. Die vielfach vertretene Auffassung, dass Innocenz hier von Belehnung rede, ist abwegig. « Investire » bezeichnet an sich « jede sinnbildliche Uebertragung des Besitzrechtes an einer Sache, sei es zu Eigen, sei es zu Lehen oder Zinsgut ; » so FICKER, Vom Heerschilde, Innsbruck 1862 34 ; vgl. auch EICHMANN, Kaiserkrönung I 229 f. Ein besonderer Grund, « investire » hier auf die Bedeutung von « belehnen » einzuengen, besteht nicht. Der aus dem folgenden Satz von HALLER gelieferte Beweis (vgl. Anm. 6) wird ziemlich allgemein abgelehnt. Und die Gesamtauffassung Innocenz’ III über das Verhältnis zwischen sacerdotium und regnum, die an der Zweiteilung der Gewalten festhält (vgl. oben Anm. 3 und Nr. 18 Anm. 1), spricht gegen die Annahme eines Lehensverhältnisses. Innocenz behauptet hier nur, dass die Kaiserwürde durch die vom Papst vollzogene Krönung verliehen werde. In Br. 62 folgert er aus dieser Tatsache das Recht der Prüfung des zu Krönenden, aber nicht das der potestas directa.
  •  
    6. Der Bericht bezieht sich wohl auf die Kaiserkrönung Heinrichs VI am 14. April 1191, bei der sich der von Weltherrschaftsplänen erfüllte Kaiser entgegen dem bisherigen Zeremoniell auch den Reichsapfel überreichen liess und so mit der Bitte um Einweisung in den Besitz des Imperiums seine Abhängigkeit von dem krönenden Papst deutlich zu erkennen gab. Die von HALLER, Heinrich VI und die römische Kirche, MIöG 35, 648-657, ausgesprochene und trotz schärfsten Widerspruchs in : Papsttum II, 2 576-579, festgehaltene Deutung, als ob Heinrich dem Papste eine Zeitlang geistig entfremdet gewesen, dann in sich gegangen sei und um Belehnung mit dem Reichsapfel gebeten habe, und die darauf fussende kühne Theorie von einem Angebot Heinrichs VI im Jahre 1196, gegen Anerkennung seines Erbreichsplans vom Papste das Imperium zu Lehen zu nehmen, ist nicht beweisbar und unwahrscheinlich ; vgl. dazu Bibliogr. in HALLER, Papsttum, l.c., bes. M. TANGL, Deliberatio 1025-1028 ; J. JORDAN, Henry VI a-t-il offert a Coelestin III de lui faire hommage pour l’empire ?, (Mélanges Lot) 285 ff ; EICHMANN, Kaiserkrönung I 229 f. — Zu Palla als Reichsapfel (nicht Mantel) vgl. EICHMANN, Kaiserkrönung I 229 mit Anm. 16 ; M. TANGL, Deliberatio 1025 f.
  •  
    7. Friedrich von Sizilien, geboren am 26. Dez. 1194, Ende 1196 zum König gewählt.
  •  
    8. Bezieht sich wohl auf die Drohungen, mit denen Heinrich VI auf den Tagen zu Würzburg (April) und Mainz (Mai 1196) von vielen Fürsten die eidliche schriftliche Zustimmung zu seinem Erbreichsplan erzwang. — Zum Rechtsprinzip, dass an sich auch erzwungene Eide banden und der kirchlichen Lösung bedurften, vgl. c. 2 ; 8 ; 15 ; 21 X II 24 ; zu den Gabaoniten vgl. Decr. Grat. c. 22. 23 C. XXII q. 4.
  •  
    9. Nach dem Fürstentag zu Erfurt (Oktober 1196) nahm Heinrich VI von seinem Erbreichsplan Abstand und begnügte sich mit Friedrichs Wahl.
  •  
    10. Dieselben Bedenken hatten die deutschen Fürsten geäussert ; vgl. Br. 136 Anm. 6.
  •  
    11. Ueber die hier ausgesprochene, echt mittelalterlich-kirchliche Forderung der Idoneitas des Herrschers und die daraus entspringende konsequente Bekämpfung des Thronrechtes Unmündiger vgl. KERN, Gottesgnadentum 53-74, bes. 60 ; H. MITTEIS, Könisgswahl 25 Anm. 48.
  •  
    12. Vgl. dazu Br. 33 : « privet possessione materna » ; Br. 92 : « regnum ... subtrahere moliatur ». Die Behauptung stützt sich auf Markwards Unternehmungen gegen Sizilien, die dieser im Auftrag Philipps ausführte (vgl. Br. 14 Anm. 33), woraus hervorging, dass Philipp Sizilien als zum Reich gehörig ansah und so Friedrich des von der Mutter abgeleiteten Erbanspruches, des einzigen Rechtstitels, den Innocenz anerkannte, beraubte oder ihn in diesem Anspruch zum mindesten bedrohte. Philipp griff also nach Innocenz’ Ansicht nicht nur die Oberherrschaft der römischen Kirche auf Sizilien an, sondern auch Friedrichs Königtum. Von seinem Standpunkt aus hatte er recht ; die von BAETHGEN, Regentschaft 131 f, behauptete Entstellung der Wahrheit liegt nicht vor.
  •  
    13. Der Beweis für die « iusta causa » war an sich nicht notwendig ; denn Innocenz III vertrat die Ansicht, dass auch ein ungerechter Bann « in foro externo » binde, ausgenommen einen « intolerabilis error patenter expressus » ; vgl. HUGELMANN, SavigZeitschrRechtsgeschKanAbt 7, 69-72, der daraus schliesst, man habe von gegnerischer Seite eine « iusta causa » als Voraussetzung der Vollwirksamkeit des Bannes gefordert und bei Philipp deren Vorhandensein geleugnet. Doch konnte Innocenz auch unabhängig davon die « iusta causa » zum Erweis der sittlichen Erlaubtheit seines Vorgehens erwägen.
  •  
    14. Es wird sich wohl um eine generelle Exkommunikation handeln, die am Gründonnerstag oder Christi Himmelfahrt 1196 über die Verwüster des Patrimoniums feierlich verkündet wurde, also um eine öffentliche, aber nicht namentliche Bannung Philipps. Mehr hat Innocenz III nie behauptet. Eine « manifesta excommunicatio », auch wenn sie nicht « nominatim » erfolgte, genügte nach den damaligen Rechtsanschaungen, den Gebannten vom aktiven und passiven Königswahlrecht auszuschliessen. So nach EICHMANN, Die Exkommunikation Philipps von Schwaben, HistJahrb 35 (1914) 273-290, wodurch die Arbeiten von HAUCK, BerVerhSächsGesWissLeipzig PhilHistKl 56, 137 ; BAETHGEN, MIöG 34, 209-217, und anderer überholt sind ; vgl. unten Br. 136 Anm. 22.
  •  
    15. Zum Bischof von Sutri vgl. Br. 12 Anm. 2 ; die Absolutionsvollmacht für ihn : Reg I 25. Dort fehlt zwar das Wort « publice », aber es muss aus dem Tatbestand ergänzt werden. Die vorliegende « excommunicatio publica » Philipps konnte nur durch eine « absolutio publica » aufgehoben werden.
  •  
    16. Man streitet, ob das « in eo » auf Philipp oder auf das imperium zu beziehen ist ; das Erste nimmt KALBFUSS, MIöG 34, 514 Anm. 1, an : Philipp hat, soweit es auf ihn ankommt, das Imperium usurpiert ; das Zweite BLOCH, Kaiserwahlen 70 Anm. 1, und H. MITTEIS, Königswahl 104, nach dem Innocenz damit in gewissem Sinne ein neben dem Weltkaisertum stehendes, nationales Kaisertum anerkannt habe, d. h. ein Deutschland, Burgund und Reichsitalien umfassendes Imperium, dessen Herrschaft dem deutschen König unabhängig von der Kaiserkrönung zustehe. Die erste Deutung ist besser ; vgl. S. 127 Z. 20 f : « quantum est in eo ».
  •  
    17. Philipp wird vorgeworfen : 1) formeller Eidbruch wegen nicht eingeholter Lösung bzw. Nichtigkeitserklärung des Eides durch den Hl. Stuhl ; 2) subjektiver, gegen das eigene Gewissen begangener Eidbruch. Die zweite Anklage besteht nicht zu Recht ; denn Philipp konnte überzeugt gewesen sein, dass der Eid nicht verpflichte, und trotzdem versucht haben, Friedrich die Krone zu retten. Innocenz’ III erste Anklage dagegen ist für seine Zeit rechtlich unanfechtbar. Denn es handelte sich hier um einen an sich nicht sittlich schlechten Eid, über dessen Gültigkeit im Mittelalter nicht der Privatmann, sondern die Kirche zu befinden hatte, zumal da es im vorliegenden Falle um eine wichtige, das öffentliche Recht betreffende Sache ging ; vgl. dazu die treffliche Erläuterung, die Innocenz IV, In quinque Decretal. libros commentaria (in der Ausgabe von Venedig 1570 fol. 43v), zur Dekretale « Venerabilem » in der Glosse « Venire » gegeben hat. Ueber Eideslösung durch den Papst vgl. HERGENROETHER, Katholische Kirche und christlicher Staat, 1872 50-55.
  •  
    18. Die Darstellung entspricht nicht dem bis zur Zeit Innocenz’ III geltenden deutschen Wahlgedanken, bei dem das Geblütsrecht die objektive Auslesenorm darstellte. Es war ein Satz des objektiven Rechtes, dass vom Königsgeschlecht nicht ohne zwingende Norm abgegangen werden sollte ; so H. MITTEIS, Königswahl 15-34. Freilich ist es wahr, dass die Kirche das Geblütsrecht möglichst bekämpfte ; vgl. KERN, Gottesgnadentum 53-74. Vielleicht ist Innocenz über das deutsche Wahlrecht durch die Welferpartei mit Adolf von Köln an der Spitze, die in Erinnerung an Heinrichs VI Erbreichsplan und zur Verteidigung der Wahl Ottos den Gedanken des Wahlreiches scharf betonte, falsch informiert worden.
  •  
    19. Vgl. dazu KERN, Gottesgnadentum 65 mit Anm. 113.
  •  
    20. Heinrich V 1106-1125. Wegen der Heirat zwischen dem Staufer Friedrich von Schwaben und Agnes, der Tochter Heinrichs IV, wurden in damaliger Zeit Staufer und Salier oft als ein Geschlecht bezeichnet ; doch ist es merkwürdig, warum Innocenz nicht mit Heinrich IV oder sogar früher beginnt.
  •  
    21. Paschalis II 1099-1118.
  •  
    22. Am 12. Apr. 1111.
  •  
    23. Auf der Lateransynode März 1112.
  •  
    24. EB. Mauritius von Braga, nach dem Tode Paschalis’ II zum Gegenpapst Gregor VIII erhoben, 1118-1121.
  •  
    25. Friedrich I Barbarossa 1152-1190, Sohn Friedrichs von Schwaben und von Heinrichs V Schwester Agnes.
  •  
    26. Ueber diese Einzelheiten ist nichts bekannt. Wohl hat Friedrich 1155 den ihm von Tivoli angebotenen Treuschwur entgegengenommen, dann aber die Stadt auf die Vorstellungen des Papstes hin unter Vorbehalt des kaiserlichen Rechtes wieder davon entbunden. Doch vgl. den Hinweis von G. TANGL, Register 72 Anm. 1, auf die merkwürdige Klausel betreffs Viterbo in der die Eroberungen von 1186 zurückerstattenden Urkunde vom 3. April 1189 : « Salva fidelitate quam quondam serenissimo patri et nuper nobis fecerat » (MG Constit. I 461 Nr. 322).
  •  
    27. Alexander III 1159-1181.
  •  
    28. Hadrian IV 1154-1159.
  •  
    29. Auf dem Reichstag zu Besançon Okt. 1157. Es ist nicht sicher, ob die Worte wirklich gefallen, ob sie der Kaiser oder etwa Otto von Wittelsbach gesprochen haben ; vgl. G. TANGL, Register 72 Anm. 4.
  •  
    30. Ueber den Absetzungsplan ist sonst nichts bekannt. Zu den verschiedenen Berichten über Hadrians Vater, der später sicher Mönch von St. Alban war, vgl. SIMONSFELD, Jahrbücher unter Friedrich I, I 269.
  •  
    31. Auf dem Reichstag zu Würzburg Pfingsten 1165 ; zum Schisma vgl. Nr. 18 Anm. 23.
  •  
    32. Es handelt sich um die Grafschaft Bertinoro in der Romagna, die der 1177 kinderlos sterbende Graf Cavalcacomes der römischen Kirche vermacht hatte. Ueber den während der Friedensverhandlungen zu Venedig Sommer 1177 zwischen Kaiser und Papst betreffs Bertinoro entstandenen Streit, den mit vielen anderen Fragen ein Schiedsgericht schlichten sollte, und über die nach der Abreise von Venedig gewaltsame Besetzung Bertinoros durch Friedrich vgl. Bosos Bericht bei DUCHESNE, Liber pontificalis, II 443 ; 444 ; 441 ; GIESEBRECHT, Geschichte der deutschen Kaiserzeit, V (1880) 858 ; VI (1895) 549.
  •  
    33. Ueber die Verhandlungen bei der Zusammenkunft von Lucius III (1181-1185) und Barbarossa in Verona Herbst 1184 ist wenig bekannt. Trotz einer gewissen Spannung gegen Ende des Treffens darf man den weiteren Aufenthalt Lucius’ III nicht als Gefangenschaft betrachten, wohl aber den seines Nachfolgers, Urbans III (1185-1187), den Friedrich in Verona praktisch eingeschlossen hielt.
  •  
    34. 1186.
  •  
    35. Die genannte Verstümmelung an Untergebenen von Kardinälen ist heute nicht mehr zu belegen, wohl aber die eines päpstlichen Dieners ; vgl. TOECHE, Heinrich VI (Jahrbücher) 61 Anm. 1.
  •  
    36. Albert, ein Bruder des Herzogs von Brabant, 1191 in Lüttich als einer der beiden Kandidaten erwählt, von Heinrich VI nicht anerkannt und verbannt, vom Papst dagegen bestätigt, 1192 ermordet. Viele Zeitgenossen hielten den Kaiser für den Schuldigen, ob mit Recht, bleibt ungewiss. Dass Heinrich die Mörder straflos am Hofe duldete, ist auch sonst bezeugt. Aus Br. 56 geht die Belehnung eines der Mörder, Ottos von Barkenstein, mit Laviniano hervor. Vgl. TOECHE, Heinrich VI 223-230 ; 550 ; HALLER, MIöG 35, 580 mit Anm. 3.
  •  
    37. Gentilis, B. von Osimo 1177-1205.
  •  
    38. 1186 bei dem Einfall in den Kirchenstaat ; vgl. TOECHE, Heinrich VI 60 mit Anm. 6.
  •  
    39. Konrad von Lützelhard, damals Markgraf von Ancona.
  •  
    40. Wegen Anerkennung Tankreds in Sizilien durch Cölestin III 1192 hatte Heinrich VI die Reise nach Rom in ganz Italien bei Strafe der Konfiskation und Gefangenschaft verboten. Der aus Frankreich zurückkehrende Kardinal Oktavian war der Verordnung zum Opfer gefallen.
  •  
    41. Nach dem Konkordat von 1156 waren nur in den festländischen Teilen des Königreiches Sizilien Appellationen erlaubt. Hat Heinrich VI dem Konkordat gemäss nur für die Insel die Appellationen verboten ? Oder hat er das Verbot eigenmächtig auf das ganze Reich ausgedehnt, etwa in den Jahren 1193-95 ?
  •  
    42. Möglicherweise handelt es sich um eine im Uebermut gefallene Aeusserung ; der Titel « dux Campanie » ist urkundlich nicht nachweisbar. Uebergriffe Philipps in das Patrimonium, z. B. Besetzung Vetrallas, stehen fest. Das der Kirche vom Reich vorenthaltene Gebiet umfasste nur einen Grenzstreifen des tuscischen Patrimoniums ; vgl. FICKER, Forschungen 313 f.
  •  
    43. Dipold, seit 1196 Graf von Acerra, 1210 zum Herzog von Spoleto ernannt ; vgl. FICKER, Forschungen II 415 mit Anm. 36.
  •  
    44. Innocenz stellt die Gründe gegen Otto im Gegensatz zu vorher voran, um seine Entscheidung für Otto wirksamer herauszuheben. Dies geschieht in gedrängter, rednerisch wirksamer Form, indem das « licet, decet, expedit » in einem behandelt werden.
  •  
    45. Vgl. die Parallelstellen in Br. 55 ; 62. Einer der umstrittensten Sätze des Registers. Zum Ganzen vgl. H. MITTEIS, Königswahl 110-119 ; dort Bibliogr., bes. 112 Anm. 393 ; zur älteren Literatur (nicht vollständig) : FICKER, MIöG 3, 50 ; 58 ; O. HARNACK, Kurfürstenkollegium 25-28 ; TH. LINDNER, Königswahlen 100-102 ; QUIDDE, Kurfürstenkollegium 72 ff ; TANNERT, MIöG 5, 639 f ; WEILAND, ForschDeutGesch 20, 328 ; BLOCH, Kaiserwahlen 306-313 ; weitere Liter. vgl. etwa in SCHRÖDER-KÜNSBERG, Lehrbuch der deutsch. Rechtsgesch. § 43. — Innocenz meint hier einen engeren Kreis von Prinzipalwählern innerhalb der Reichsfürsten neueren Stiles. Deren nähere Bestimmung ist sehr umstritten. Nach der von FICKER und anderen ausgesprochenen, von MITTEIS neu begründeten Ansicht waren es nur vier Fürsten : die Erzbischöfe von Mainz, Köln, Trier und der Pfalzgraf bei Rhein. Adolf von Köln und Pfalzgraf Heinrich standen auf Ottos, Johann von Trier auf Philipps Seite. Mainz schied wegen der nach Konrads Tod erfolgten Doppelwahl vorläufig aus ; daher « tot vel plures », d.h. « plures » im Falle einer Parteinahme des neuen Mainzer Erbischofs für Otto. Es heisst « consensisse », nicht « elegisse », weil Pfalzgraf Heinrich bei der Wahl nicht zugegen gewesen und weil der Trierer nachträglich zu Philipp übergegangen war. Der Papst wird über diese Anschauungen durch Adolf von Köln unterrichtet worden sein. — Eine nähere Bestimmung des Vorzugs der Prinzipalwähler vor den anderen Fürsten ist kaum möglich. MITTEIS leugnet ein Wahlvorrecht oder ein Vorstimmrecht und nimmt eine Sonderstellung in Bezug auf die Gültigkeit der Wahl an : sie durften bei der Wahl nicht übergangen werden ; doch vgl. dazu Br. 62 Anm. 12. — Im Ganzen handelt es sich hier in der Erwägung Innocenz’ III um einen vor dem Prinzip der Idoneitas des Gewählten gänzlich zurücktretenden, beiläufig erwähnten Gedanken. Innocenz wollte niemals über die beiden Wahlen eigenmächtig entscheiden ; vgl. Br. 32 Anm. 5.
  •  
    46. Zum Prinzip der Idoneitas vgl. KERN, Gottesgnadentum 53-74.
  •  
    47. Der Akolyth Aegidius ; vgl. Br. 21.
  •  
    48. Kaiser Lothar hatte seine Tochter Gertrud Heinrich dem Stolzen, Ottos Grossvater, vermählt.
  •  
    49. 1132-1133 ; 1136-1137.
  •  
    50. Das welfische Haus erfreute sich schon seit langem der besonderen Gunst der Kurie. So erwirkte Lucius III bei der Zusammenkunft zu Verona 1184 vom Kaiser die Rückkehr des verbannten Heinrich des Löwen, und 1191 schützte Cölestin III denselben durch ein Privileg vor kirchlichen Strafen. Auch das englische Haus stand trotz der Ermordung Thomas Beckets in hohem Ansehen, vor allem wegen Anerkennung Alexanders III während des Schismas und wegen Richards Kreuzfahrt.

Informations

Acte

Laurent Vallière (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 150196 (aposcripta-9758), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/150196 (mise à jour : 26/11/2020).