« aposcripta-9750 »


Général

  •  
    Innocent III (1198-1216)

  •  
    L'archevêque de Mayence, cardinal-évêque de Sabine

  •  
    n.c.1

  •  
    1200/06
  •  
    1200/07

  •  
    Latran

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Innocenz III tadelt Erzbischof [Konrad] von Mainz, Bischof von Sabina, wegen seines selbständigen Vorgehens in der Frage des Schiedsgerichtes, teilt ihm die Sendung des Boten Aegidius mit und mahnt ihn, die ihm bekannten Wünsche des Hl. Stuhles zu berücksichtigen [Kempf].

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 6, n. 22, fol. 7v-8. Fac-similé : Regestum domini Innocentii III papae, super negotio Romani Imperii (Reg. Vat. 6.), Introd. de Wilhelm M. Peitz, Rome, 1927 (Codices e Vaticanis selecti, XVI).

  •  
    Ici reprise de Friedrich Kempf, Regestum Innocentii III papae super negotio Romani Imperii, Rome : Pontificia Università Gregoriana, 1947 (Miscellanea Historiae Pontificiae, 12), n. 22, p. 64-66.

  •  
    Étienne Baluze, Epistolarum Innocentii tertii Romani pontificis libri undecim, Paris : François Muguet, 1682, 2 vol., I, n. 22, p. 696 [en ligne].
  •  
    Jacques-Paul Migne, Patrologie latine, París, 1844-1855 (réimp. Turnhout : Brepols, 1970), t. 216, n. 22, c. 1021 [en ligne].
  •  
    Georgine Tangl, Das Register Innocenz' III. über die Reichsfrage 1198-1209, Leipzig, 1923, n. 22, reg. 57 [en ligne].

  •  
    Potthast, Regesta pontificum Romanorum, n. 1105 [en ligne].
  •  
    Johann Friedrich Böhmer, Julius Ficker, Eduard Winkelmann, Die Regesten des Kaiserreichs…, t. V, 2. Päpste und Reichsachen, Vienne, Cologne et Weimar, 1892, reg. 5711 [en ligne].
  •  
    Johannes F. Böhmer, Cornelius Will, Regesta archiepiscoporum maguntinensium. Regesten zur geschichte der Mainzer erzbischöfe von Bonifatius bis Uriel von Gemmingen 742?-1514, Innsbruck : Verlag der Wagnerischen Universitäts-Buchhandlung, 1886, II, n. 420, p. 118 [en ligne].

  •  
    Wilhelm M. Peitz, « Die Entstehung des RNI und der Anlass zum Eingreifen Innocenz’ III in den deutschen Thronstreit », Historische Jahrbuch 46, 1926, p. 354-369.
  •  
    Wilhelm M. Peitz, « Introduzione », dans Regestum domini Innocentii III papae, super negotio Romani Imperii (Reg. Vat. 6.), Rome, 1927 (Codices e Vaticanis selecti, XVI), p. 13-15.
  •  
    Eduard Winkelmann, Jahrb., I 180 ; 179 Anm. 2.

  •  
    Maguntino archiepiscopo, episcopo Sabinensi.
    Sicut frequenter tibi proposuimus uiua uoce, non est qui post Romanum pontificem uel in ecclesia Romana uel in imperio Romano tantum locum obtineat quantum obtines in utroque. Unde te oportet sollicite uigilare ut, iuxta quod de tua fraternitate confidimus, et honorem imperiia cum ecclesie exaltatione procures, et augmentum ecclesie cum imperii promoueas incremento, quatinus per tue sollicitudinis studium inter ecclesiam et imperium pax perpetua conseruetur. Miramur autem non modicum quod, cum publice nobis coram fratribus promiseris uiua uoce quod nichil prius finaliter de imperii ordinatione tractares, quam per litteras et nuntios tuos nostre consuleres beneplacitum uoluntatis2, nuper in colloquio, quod fuit inter Andernacum et Confluentiam te procurante, sicut pro certo didicimus, celebratum3, aliquid diceris quasi finaliter tractauisse, cum facta compromissione in quosdam principes tam ecclesiasticos quam etiam seculares, quod illi decreuerint in colloquio, quod in proximo est condictum, ab uniuersis debeat obseruari.
    Quia uero nec litteras nec nuntios super hoc, licet expectassemus non modicum, a tua fraternitate recepimus, ne uideremur merito negligentes, si propositum nostrum, antequam predictum colloquium celebretur, non exprimeremus principibus, dilectum filium E[gidium], acolitum nostrum, uirum prouidum et discretum, nobis et fratribus nostris merito sue probitatis acceptum, ad te principaliter et ad alios principes destinamus, per ipsum et litteras quas dirigimus principibus uniuersis, intentionis nostre beneplacitum et salubre consilium, sicut ex eis colligere poteris, apertius innuentes4. Rogamus igitur fraternitatem tuam monentes attentius et exhortantes in Domino et per apostolica tibi scripta mandamus quatinus, cum plene intentionem nostram, cum adhuc apud nos presens existeres, intellexeris, taliter annuas uotis nostris, taliter in hoc negotio te habere procures, ut contra communem utilitatem tam ecclesie quam imperii nichil penitus attemptetur. Ad hec predictum acolitum nostrum benigne recipias, et ea que tibi ex parte nostra duxerit proponenda, et sine dubitatione credas et studeas efficaciter adimplere, ut zelus quem in iuuentute tua circa honorem ecclesie predecessorum nostrorum temporibus habuisti, diebus etiam nostris in tua senectute prosiliat in effectum ; et qui pro ipsa legitime hactenus certauisti, cursum studeas tui certaminis laudabiliter consumare, ut secure cum apostolo clames : « Bonum certamenb certaui, cursum consumaui, fidem seruaui ; ideoque reposita est mihi corona iustitie, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex ».
    Datum Lateranic.

  •  
    (a) iperii.
  •  
    (b) certamen zweimal.
  •  
    (c) Es hört Hand B2 auf.

  •  
    1. Das Schreiben ist wohl mit derselben Post abgegangen wie Br. 21 (APOSCRIPTA n. 9716).
  •  
    2. Konrad war am 15. Juli 1199 in Apulien gelandet und hatte sich nach Rom begeben, wo er noch am 6. Nov. ein Privileg [Pott, Reg. 860] unterzeichnet. Innocenz versuchte ihn damals auf seine Politik, d.h. auf Anerkennung Ottos, festzulegen, vermochte aber nur das im Text erwähnte Versprechen zu erreichen. Konrad soll die Abdankung beider Bewerber und die Anerkennung Friedrichs von Sizilien erstrebt haben. Jedenfalls zeigen Br. 20-21, dass das Schiedsgericht die Pläne des Papstes durchkreuzte. Durch Konrads Tod Ende Oktober 1200 wurde Innocenz von einem mächtigen politischen Gegenspieler befreit. So gegen WINKELMANN, Jahrb. I 172 ; 188 ; SCHEFFER-BOICHORST, HZ 33, 153 ; R. SCHWEMER, Innocenz III und die deutsche Kirche während des Thronstreites von 1198-1208, Strassburg 1882 24-33.
  •  
    3. Ob eine Vorbesprechung zwischen Andernach und Koblenz wirklich stattgefunden hat, ist fraglich ; WINKELMANN, Jahrb. I 179 Anm. 2, und PEITZ, Introduz. 14 nehmen eine Verwechslung Innocenz’ III mit dem von Otto genannten Ort des geplanten Schiedsgerichtes an.
  •  
    4. Konrad verzichtete nun wohl auf das Schiedsgericht, weil durch Br. 21 und die Sendung des Aegidius der Erfolg in Frage gestellt war ; vgl. HAUCK, Kirchengeschichte Deutschlands, IV5 730 Anm. 2 ; PEITZ, Introduz. 14 Anm. 151.

Informations

Acte

Laurent Vallière (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 150188 (aposcripta-9750), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/150188 (mise à jour : 24/11/2020).