« aposcripta-9716 »


Général

  •  
    Innocent III (1198-1216)

  •  
    Tous les princes ecclésiastiques et séculiers d'Allemagne

  •  
    n.c.1

  •  
    1200/06
  •  
    1200/07

  •  
    Latran

  •  
    Lettre, général (après 1198, littere cum filo canapis)

  •  
    Innocenz III entwickelt den geistlichen und weltlichen Fürsten Deutschlands die Gründe für und gegen die beiden Thronbewerber, vor allem aber jene gegen Philipp von Schwaben, fordert sie hinsichtlich des angesagten Schiedsgerichtes zu einer gerechten, dem Hl. Stuhl annehmbaren Entscheidung auf und beglaubigt den Akolythen Aegidius als Boten [Kempf].

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 6, n. 21, fol. 7. Fac-similé : Regestum domini Innocentii III papae, super negotio Romani Imperii (Reg. Vat. 6.), Introd. de Wilhelm M. Peitz, Rome, 1927 (Codices e Vaticanis selecti, XVI).

  •  
    Ici reprise de Friedrich Kempf, Regestum Innocentii III papae super negotio Romani Imperii, Rome : Pontificia Università Gregoriana, 1947 (Miscellanea Historiae Pontificiae, 12), n. 21, p. 59-64.

  •  
    Étienne Baluze, Epistolarum Innocentii tertii Romani pontificis libri undecim, Paris : François Muguet, 1682, 2 vol., I, n. 21, p. 695 [en ligne].
  •  
    Jacques-Paul Migne, Patrologie latine, París, 1844-1855 (réimp. Turnhout : Brepols, 1970), t. 216, n. 21, c. 1019 [en ligne].
  •  
    Georgine Tangl, Das Register Innocenz' III. über die Reichsfrage 1198-1209, Leipzig, 1923, n. 21, reg. 51 [en ligne].

  •  
    Potthast, Regesta pontificum Romanorum, n. 1104 [en ligne].
  •  
    Johann Friedrich Böhmer, Julius Ficker, Eduard Winkelmann, Die Regesten des Kaiserreichs…, t. V, 2. Päpste und Reichsachen, Vienne, Cologne et Weimar, 1892, reg. 5710 [en ligne].

  •  
    Wilhelm M. Peitz, « Die Entstehung des RNI und der Anlass zum Eingreifen Innocenz’ III in den deutschen Thronstreit », Historische Jahrbuch 46, 1926, p. 354-369.
  •  
    Wilhelm M. Peitz, « Introduzione », dans Regestum domini Innocentii III papae, super negotio Romani Imperii (Reg. Vat. 6.), Rome, 1927 (Codices e Vaticanis selecti, XVI), p. 13-15.
  •  
    Eduard Winkelmann, Jahrb., I 180 f.
  •  
    Helene Tillmann, « Zum Regestum super negotio Romani imperii Innocenz’ III », Quellen und Forschungen aus italienischen Archiven und Bibliotheken, 23, 1931-1932, p. 53-79.

  •  
    Uniuersis tam ecclesiasticis quam secularibus principibus Alamannie.
    Cuma de discordia que diebus nostris peccatis exigentibus super imperio est suborta uehementius doleamus, quia non, ut aliqui mentiendo confingunt, ad depressionem eius intendimus, sed ad exaltationem potius aspiramus, cogitauimus sepius intrab nos ipsos, deliberauimus quoque frequenter cum fratribus nostris, et cum aliis uiris prudentibus et discretis non semel tantum tractauimus, qualiter ad sopiendam dissensionem huiusmodi possemus impendere operam efficacem. Fueruntc autem quamplures qui nobis suggererent ut, cum duo fuissent per discordiam in reges electi, de studiis eligentium et meritis electorum inquireremus sollicite ueritatem, quatinus intelligeremus plenius cui esset fauor apostolicus impendendusd.
    Dicebatur enim de altero2 quod receptus esset a pluribus et insignia imperialiae obtineret3. Sed[c] opponebatur protinus contra eum quod nec ab eo qui potuit, nec ubi debuit, fuerit coronatusf, cum Tarantasiensisg archiepiscopus tamquam extraneus, et ad quem id minime pertinet, euocatus ei regni presumpserit imponere diadema. Pretereac obiciebatur eidem quod contra proprium iuramentum, super quo nec consilium a Sede apostolica requisierat, regnum sibi presumpserat usurpare, cum super illo iuramento Sedes apostolica prius consuli debuisset, sicut et eam quidam consuluereh prudenter, apud quam[i] ex institutione diuina plenitudo residet potestatis4. Addebaturc etiam contra ipsum quod, cum bone memorie C[elestinus] papa, predecessor noster5, ipsum pro temeritate sua excommunicationis sententia publice innodasset, et nuntii nostri, quos pro liberatione uenerabilis fratris nostri .. Salernitani archiepiscopi6 quondam in Teutoniam miseramus, datam sibi formam a nobis in absolutione ipsius, qui iam in regem se fecerat nominari, minime seruauissent, contra quami nichil agere poterant7, idem profecto et excommunicatus fuerat electusj in regem et adhuc excommunicationis sententia tenebatur astrictus8. Unde iuxta sanctorum patrum canonicas sanctiones ei, qui talis existit, non obstante iuramento fidelitatis est obsequium subtrahendum9. Hocc quoque contra eundem non modicum facere proponebant quod contra libertatem imperii regnum sibi iure nitebatur hereditario usurpare. Unde si, prout olim frater patri successerat, sick nunc succederet frater fratri, libertas principum deperiret, cum non per eorum electionem, sed per successionem potius regnum uideretur adeptus10 ; utc cetera benignius taceamus, que contra genus ipsius super oppressione tam ecclesiarum quam principum opponuntur, ne ipsum persequi uideamur. Ceterum proponebaturc pro altero quod ab eo qui potuit, et ubi debuitl, fuerat coronatus, cum a uenerabili fratre nostro .. Coloniensi archiepiscopo, ad quem id pertinet, apud Aquisgranum in solio augustali fuerit inunctusm et coronatus in regem. Sed opponebatur eidem quod pauciores eum principes sequerentur.
    Licet autem nobis talia fuissentn sepeo suggesta et, ut sic procederemus, consultum ap uiris prudentibus et discretis, uolentesc tamen honori uestro deferre, uniuersitatem uestramq paterno commonuimus dilectionis affectu et per apostolica uobis scripta mandauimus ut Dei timorem habentes pre oculis et honorem zelantes imperii, ne anullaretur dignitas eius et libertas etiam deperiret, melius intenderetis ad prouisionem ipsiusr, ne, dum foueretis discordiam, per uos destrueretur imperialis sublimitas, que per uestrum erat studium conseruanda ; alioquins, quia mora periculum ad se graue trahebat, nos quod expedire sciremus sollicite procurantes, ei curaremus fauorem apostolicum impertiri, quem crederemus maioribus studiis et meritis adiuuari11. Gaudemus autem quod, licet monita nostra distuleritis hactenus exaudire, nunc tamen redeuntes ad cor et quid potius expediat attendentes, iuxta commonitionem nostram proposuistis, ut accepimus, de imperii pace tractare. Monemusc igitur uniuersitatem uestram et exhortamur in Domino, et per apostolica scripta mandamus, in remissionem uobis peccaminum iniungentes quatinus hiis, que premisimus, diligenti meditatione pensatis ad eum uestre dirigatis considerationis intuitum, qui merito strenuitatis et probitatis ad regendum imperium est idoneus : quod quasi precipuumt in hoc negotio procurare debetis, cum presertim hoc tempore, non solum imperium probum et strenuum exigat habere rectorem, sed et ecclesia nec possit nec uelit diutius iusto et prouido defensore carere ; quem nos possimus et debeamus merito coronare ; ab eo penitus animum remouentes, cui propter impedimenta patentia favorem non debeamus apostolicum impertiri.
    Alioquin, unde crederetis discordiam uos sopire, inde contingeret uos maius scandalum suscitare, quoniam preter id quod, si fieret forte contrarium, Urbi et pene penitus toti displiceret Italief, ecclesia quoque id ferret grauiter et moleste nec se dubitaret pro iustitia et ueritate potenter opponere, que Deo desiderat potius quam hominibus complacereu. Essetis etiam perditionis occasio terre sancte, ad cuius recuperationemv totis uiribus aspiramus. Hec autem uobis predicimus, non ut libertatis, dignitatis et potestatis uestre priuilegio derogare uelimus, sed ut dissensionisw et scandali materiam amputemus, cum is sit a uobis assumendus in regem quem nos in imperatorem possimus et debeamus merito coronare, ne, six secus accideret, fieret error nouissimus peior priore. Si uero salubribus monitis nostris, que de corde puro et conscientia bona et fide non ficta procedunt, prudenter ac reuerenter curaueritis acquiescere, nos cum eo pariter et pro eo, quiy rite sic fuerit promotus in principem, ad honorem et exaltationem imperii efficaciter intendemus, cum et ipse nobiscum pariter et pro nobis ad honorem et exaltationem ecclesie intendere debeat, ut speramus ; ita quod, eo faciente qui est rex regum et dominus dominantium, sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedech, regnum et sacerdotium diebus nostris mutuis subsidiis obtatum recipient incrementum. Super iuramentis etiam illud auctoritate apostolicay statuemus quod ad purgandam et famam et conscientiam redundabit. Unde non permittatis uos aliquo modo seduci sub specie pietatis ab hiis qui non communem sed specialem utilitatem inquirunt, quoniam ad hoc principaliter debet principis electio procurari, non ut prouideatur certe persone, sed ut reipublice consulatur ; quod utique fieri non potest, nisi persona principis prouida sit et iusta, strenua et honesta.
    Ut autem de nostro beneplacito et consilio reddamini certiores, dilectum filium E[gidium], acolitum nostrumf, uirum prouidum et discretum, nobis et fratribus nostris merito sue probitatis acceptum, de cuius plene fidelitate confidimus, ad uos duximus destinandum12, cui[z] ea que uobis ex parte nostra proponet indubitata fide credatis. Quia uero per falsarios multa solent sepius obtineri, si forsan, quod non credimus, alique littere contra tenorem presentium ante datam istarum quasi a nobis apparuerintaa impetrate, ipsas noueritis esse falsas13.
    Datum Laterani.

  •  
    (a) Am Rand das durchgestrichene O ; Notiz aus Zeit Urbans IV oder Clemens’ IV : Legatur inter fratres.
  •  
    (b) infra.
  •  
    (c) Darüber und am Rand zwei Punkte.
  •  
    (d) Von derselben Hand wie oben : Nota.
  •  
    (e) Vom Schreiber wohl später in freigelassene Lücke eingefügt.
  •  
    (f) Am Rand ein wagrechter Merkstrich.
  •  
    (g) Erstes a auf Rasur.
  •  
    (h) Zweites u nachträglich eingefügt.
  •  
    (i) Korr. aus quem.
  •  
    (j) Durch Zeichen umgestellt aus electus fuerat.
  •  
    (k) c später hinzugesetzt.
  •  
    (l) deb auf Rasur.
  •  
    (m) Korr. aus iniunctus.
  •  
    (n) Durch Zeichen umgestellt aus fuissent talia.
  •  
    (o) auf Rasur.
  •  
    (p) a später eingefügt ; davor kleine Rasur. Im folgenden Wort ris auf Rasur.
  •  
    (q) Korr. aus uniuersitati uestre.
  •  
    (r) auf Rasur.
  •  
    (s) Darüber und am Rand zwei Punkte. Davor Verweiszeichen von derselben Hand wie oben Anm. a und d, das sich am Rand wiederholt mit Zufügung des Vermerks : Nota.
  •  
    (t) ci auf Rasur.
  •  
    (u) Randnote von Hand des 13. Jahrh. : Nota (?) litteram scriptam principum pro concordia ....
  •  
    (v) Korr. aus reparationem.
  •  
    (w) -is korr. aus -es.
  •  
    (x) Nach i ein c wegradiert.
  •  
    (y) auf Rasur.
  •  
    (z) qui.
  •  
    (aa) appar auf Rasur.

  •  
    1. Die Datierung ergibt sich aus dem in Br. 20 angegebenen Endtermin, dem 21. Juli, und verschiedenen Zeichen von Eile bei Abfassung des Briefes ; Vgl. dazu PEITZ, Introduz. 13 f mit Anm. 151.
  •  
    2. Philipp von Schwaben.
  •  
    3. Ueber die Reichsinsignien vgl. E. EICHMANN, Die Kaiserkrönung im Abendland, Würzburg 1942 II 41-125, bes. 56 f ; M. BUCHNER, Die Hut der Krönungsinsignien in Frankreich und Deutschland im Mittelalter, (Festschrift E. Eichmann) 60-67. Zur rechtlichen Bedeutung der Insignien vgl. H. MITTEIS, Königswahl 71-76.
  •  
    4. Ueber Philipps Meineid vgl. Nr. 29 Anm. 17.
  •  
    5. Cölestin III 1191-1198.
  •  
    6. Nikolaus von Ajello, EB. von Salerno 1181-1220, von Heinrich VI wegen Beteiligung an einer Verschwörung Ende 1194 gefangen genommen und nach Deutschland gebracht.
  •  
    7. Vgl. dazu Br. 12 und Nr. 29 mit Anm. 15.
  •  
    8. Zur Bannung Philipps vgl. Nr. 29 Anm. 14.
  •  
    9. Vgl. Decr. Grat. c. 4 C. 15 q. 6.
  •  
    10. Vgl. Nr. 29 Anm. 18.
  •  
    11. Br. 2.
  •  
    12. Vgl. ZIMMERMANN, Legation 54 und unten Br. 32 Anm. 6 ; 77 Anm. 1.
  •  
    13. Ueber das durch den Brief gescheiterte Schiedsgericht vgl. Br. 20 Anm. 7 ; 22 Anm. 4.

Informations

Acte

Laurent Vallière (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 150156 (aposcripta-9716), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/150156 (mise à jour : 16/11/2020).