« aposcripta-9649 »


Général

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Le roi d'Aragon Jaume II

  •  
    Nonas septembris, anno primo

  •  
    1316/09/05

  •  
    Lyon

  •  
    Titre, général (littere gratiose, cum filo serico)

  •  
    Jean [XXII] fait part au roi d'Aragon Jaume II de son élection au Siège apostolique.

  •  
    [Expédition] E. ESPAGNE, Barcelone, Arxiu Capitular de la Catedral, Pergamins, n. 3-2-205.

  •  
    Ici reprise de Buttlari de Catalunya, n. 710, p. 948-951. à réviser

  •  
    ?.

  •  
    ?.

  •  
    Iohannes episcopus, servus servorum Dei, carissimo in Christo filio .. regi Aragonum illustri, salutem et apostolicam benedictionem.
    tionem. Mira et inscrutabilis providentia dei summi firmam tenens in sua dispositione censuram circa sacrosanctam ecclesiam catholicam, quam sibi caritatis ineffabili dulcedine copulavit, ita sue benignitatis affectum et protectionis auxilium gratiose continuat, quod ubi ex insurgentis fremita tempestatis summergi creditur, paratur eidem ex commotione tranquillitas et in auram mitescentibus procellosi turbi-nis fluctibus, ab instantibus periculis prorsus servatur immunis. Hoc quippe multifarie multisque modis ipsa magistra rerum experientia olim edocuit et novissime diebus istis idipsum evidenter ostendit, dum ipse pius pater et misericors dominus ecclesiam ipsam inter longe ac periculose nimis viduitatis angustias fluctuantem de suo habitaculo preparato oculo benigno respexit. Dudum siquidem sicut tuam credimus notitiam non latere, sancte recordationis Clemente papa V predecessore nostro de presentis vite meroribus ad celestem patriam evocato, nos et fratres nostri eiusdem ecclesie cardinales, de quorum numero tunc eramus, cupientes eidem ecclesie de pastore celeriter providere, iuxta constitutionem apostolicam super hoc edi-tam nos inclusimus in conclavi quod in civitate Carpentoratensi, ubi tunc Romana curia residebat, ad hoc extiterat preparatum. Demum vero electionis predicte negotio imperfecto ex certis causis legitimis conclave predictum egredi necessitate compulsi, nos ad diversa loca transtulimus, prout unicuique nostrum expediens visum fuit. Cumque postmodum diffusi temporis spatio, sicut domino placuit, interiecto ad civitatem Lugdunensem pro eiusdem electionis negotio concorditer venissemus, vias nostras illo dirigente qui novit, et tandem die sep-tima preteriti mensis Augusti in loco fratrum ordinis Predicatorum Lugdunensi in quo residebamus insimul pro prefato electionis nego-tio fuissemus in loco solito congregati, benignus sapientie spiritus, nesciens tarda molimina, tam prolixe ipsius ecclesie viduitati pie compatiens, cum eam nollet ulterius viduitatis incommodis subiacere, fratrum ipsorum corda sic adduxit ad spiritus unitatem, quod miro dei et nobis nimirum stupendo consilio ad imbecillitatem nostram oculos dirigentes, nos tunc episcopum Portuensem ad suscipiendum onus nobis ex humano defectu importabile curam videlicet universalis gregis dominici concorditer nemine discrepante in summum pontificem elegerunt. Nos autem difficultatem offitii pastoralis continui laboris angustias et precellentiam dignitatis apostolice infra nostra precordia recensentes nostrarumque metientes virium pravitatem, timore ac tre-more concussi vehementer hesitavimus nec indigne. Quid enim tam timendum tamque pavendum quam fragili labor, indigno sublimitas et dignitas non merenti. Verum ne post eiusdem vacationis tam diffusa et dispendiosa tempora obstinata contradictionis reluctatio profusioris dispendii occasionem induceret, nos quanquam de nostra, quam noster nobis animus attestatur, insufficientia desperantes humiles nostros ad montem illum convertimus oculos unde nobis spe multa promittitur auxilium oportunum, sicque de superhabundantia illius omnipotentie concepta fiducia cui cum voluerit subest posse, necnon de ipsorum fratrum nostrorum eminenti scientia industria circumspecta et expe-rientia multa in agendis comprobata confisi, quorum sano consilio dirigi speramus in dubiis et fulciri suffragiis in adversis, in humili-tatis spiritu consensum prebuimus electioni predicte tantique oneris sarcine imbecilles exposuimus humeros, debiles misimus manus ad fortia et colla nostra humiliter iugo summisimus apostolice servitutis, suppliciter implorantes, ut ipsi qui per huiusmodi vocationem in ma-ris mundi huius altitudinem nos deduxit, non patiatur nos ab ipsius tempestate demergi, sed illam nobis sue potentie dexteram porrigat, que apostolorum principem ambulantem et hesitantem in fluctibus ne mergeretur erexit et coapostolum eius Paulum nocte ac die in profundo maris positum liberavit viamque nobis et tibi cunctisque catholicis principibus ac ceteris christianis, illis presertim qui ad hoc vivifice crucis signaculum assumpserunt, salubrem et paratam aperiat nostris et illorum cordibus pium infundat affectum et infusum augeat et conservet viresque oportunas sua dignatione tribuat ad parandum festinum et efficax terre sancte subsidium et ad recuperandum here-ditatis dominice preclare funiculum de infidelium manibus, ad quod utique desiderium habemus intensum. Et quia quod in hac parte nostris assequi meritis non valemus multiplicatis intercessoribus nobis confidimus elargiri, tua et fidelium aliorum suffragia humiliter implo-ramus, regalem excellentiam attente rogantes et obsecrantes instanter in domino Ihesu Christo, quatinus sub timore domini tuas continue dirigens actiones mentem nostram filialis devotionis exhibitione leti-fices et potentie tue subsidio in hiis que sunt ad robur ecclesiastice libertatis iniuncti, nobis oneris allevies gravitatem, ecclesiam matrem tuam et presidentes eidem ceterasque personas ecclesiasticas redemp-toris nostri ministras pro sui nominis gloria solerter honores et eas promptis favoribus in suis iuribus et oportunitatibus tuearis iustitiam colas pietatem observes et mansuetudinem non relinquas, huiusmodi quippe columpnis firmissimis stabiliuntur imperia regna firmantur ac muniuntur principes christiani et communitati letantur statu pacifico principatus. In hiis fili benedictionis et gratie fortitudinem virium tuarum exerceas. In hiis clare memorie progenitores tuos non solum imitari sed virtutum successivis augmentis velut de virtute in virtu-tem progrediens satagas superare de nobis spem firmam et certam fiduciam habiturus, quod tuam et regni tui pacem et prosperitatem assiduam conservare proponimus et quantum cum Deo poterimus copiosis favoribus ampliare.
    Datum Lugduni, nonas septembris, pontificatus nostri anno primo.

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 150087 (aposcripta-9649), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/150087 (mise à jour : 30/10/2020).