« aposcripta-9648 »


Général

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Le comte de la Marche Charles

  •  
    Nonas septembris, anno primo

  •  
    1316/09/05

  •  
    Lyon

  •  
    Titre, général (littere gratiose, cum filo serico)

  •  
    Jean [XXII] fait part au comte de la Marche Charles de son élection au Siège apostolique.

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R., fol. .

  •  
    Ici repris de Luc D' Achery, Veterum aliquot scriptorum spicilegium, XI, Paris, 1672, p. 388-391.

  •  
    ?.

  •  
    ?.

  •  
    Johannes episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio nobili viro Carolo, comiti Marchie, salutem et apostolicam benedictionem.
    Mira et inscrutabilis providentia Dei summi, firmam retinens in sua dispositione censuram, circa sacrosanctam Ecclesiam Catholicam, quam sibi charitatis ineffabilis dulcedine copulavit, ita sue benignitatis affectum et protectionis auxilium gratiose continuat, quod ubi ex insurgentis fremitu tempestatis summergi creditur, paratur eidem ex commotione tranquillitas, et in auram mitescentibus procellosi turbinis fluctibus ab instantibus periculis prorsus servatur immunis. Hoc quippe multifarie multisque modis ipsa magistra rerum experientia olim edocuit, et novissime diebus istis idipsum evidenter ostendit, dum ipse pius Pater et misericors Dominus Ecclesiam ipsam inter longe ac periculose nimis viduitatis angustias fluctuantem de suo habitaculo preparato oculo benigno respexit.
    Dudum siquidem, sicut tuam credimus notitiam non latere, sanctae recordationis Clemente papa V predecessore nostro de praesentis vitae moeroribus ad celestem patriam evocato, nos et fratres nostri ejusdem Ecclesiae Cardinales, de quorum numero tunc eramus, cupientes eidem Ecclesie de pastore celeriter providere juxta constitutionem apostolicam super hoc editam, nos inclusimus in conclavi quod in civitate Carpentoratensi, ubi tunc Romana curia residebat, ad hoc extiterat praeparatum. Demum vero electionis predicte negotio imperfecto, ex certis causis legitimis, conclave predictum egredi necessitate compulsi, nos ad diversa loca transtulimus, prout cuique nostrum expendiens visum fuit. Cumque postmodum, diffusi temporis spatio sicut Domino placuit interjecto, ad civitatem Lugdunensem pro ejusdem electionis negotio venissemus, concorditer vias nostras illo dirigente, qui novit. Et tandem die septima preteriti mensis augusti in loco fratrum ordinis Predicatorum Lugduni, in quo residebamus insimul, pro prefate electionis negotio fuissemus in loco solito congregati, benignus sapientie Spiritus nesciens tarda milimina, tam prolixe ipsius Ecclesie viduitati pie compatiens, cum eam nollet ulterioris viduitatis incommodis subjacere, fratrum ipsorum corda sic adduxit ad spiritus unitatem, quod miro Dei et nobis nimium stupendo consilio ad imbecillitatem nostram oculos dirigentes, nos tunc episcopum Portuensem ad suscipiendum onus nobis ex humano defectu importabile, curam videlicet universalis gregis Domini, concorditer nemine discrepante in summum Pontificem elegerunt.
    Nos autem, difficultatem offiii pastoralis, continui laboris angustias, et precellentiam dignitatis apostolice infra nostra precordia recensentes, nostrarumque metientes virium parvitatem, timore ac tremore concussi vehementer hesitavimus, nec indigne. Quid enim tam timendum tamque pavendum quam fragili labor, indigno sublimitas, et dignitas non merenti. Verum ne post ejusdem vacationis tam diffusa et dispendiosa tempora obstinata contradictionis reluctatio profusioris dispendii occasionem induceret, nos, quamquam de nostra quam noster nobis animus attestatur insufficientia desperantes, humiles nostros ad montem illum convertimus oculos, unde nobis spe multa promittitur auxilium opportunum ; sicque de superabundantia illius omnipotentiae concepta fiducia, cui cum voluerit subest posse, necnon de ipsorum fratrum nostrorum eminenti scientia, industria circumspecta, et experientia multa in agendis comprobata confisi, quorum sano consilio dirigi speramus in dubiis, et fulciri suffragiis in adversis, in humilitatis spiritu consensum praebuimus electioni praedictae, tantisque oneris sarcinae imbecilles exposuimus humeros, debiles misimus manus ad fortia, et colla nostra humiliter jugo summisimus apostolice servitutis, suppliciter implorantes ut ipso, qui per hujusmodi vocationem in maris mundi hujus altitudinem nos deduxit, non patiatur nos ab ipsius tempestate demergi, sed illam nobis sue potentie dexteram porrigat, quae apostolorum principem ambulantem et hesitantem in fluctibus ne mergeretur erexit, et coapostolum ejus Paulum nocte ac die in profundo maris positum liberavit, viamque nobis et tibi cunctisque catholicis principibus, ac ceteris christianis, illis praesertim, qui ad hoc vivifice Crucis signaculum assumpserunt, salubrem et paratam aperiat, nostris et illorum cordibus pium infundat affectum, et infusum augeat et conservet, viresque oportunas sua dignatione tribuat ad parandum festinum et efficax terrae sanctae subsidium, et ad recuperandum hereditatis dominicae praeclare funiculum de infidelium manibus, ad quod utique desiderium habemus intensum.
    Et quia quod in hac parte nostris assequi meritis non valemus, multiplicatis intercessionibus nobis confidimus elargiri, tua et fidelium aliorum suffragia humiliter imploramus, nobilitatem tuam attente rogantes et obsecrantes instanter in Domino Jesu Christo, quatenus sub timore Domini tuas continue dirigens actiones, mentem nostram filialis devotionis exhibitione letifices, et nihilominus pro conservando et augendo Ecclesie tue matris honore, te reddas sicut ejus filius specialis semper sollicitum et intentum, ac in omnibus que statum ipsius respiciunt prosperum et tranquillum sueque robur continent libertatis te reddas assidue studiosum, ita quod exinde tibi gratie divine premium, et laudis humane preconium augeatur.
    Datum Lugduni, nonas septembris, pontificatus nostri anno primo.

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 150086 (aposcripta-9648), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/150086 (mise à jour : 30/10/2020).