« aposcripta-9641 »


Général

  •  
    Innocent III (1198-1216)

  •  
    Les abbés cisterciens de Morimond et de Crista

  •  
    V idus decembris

  •  
    1199/11/27

  •  
    Latran

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Ut cum Metensi episcopo de heresi suspectos examinent [PL].

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana ?, ep. ?, fol. .

  •  
    Ici reprise de Jacques Paul Migne, Patrologie Latine, París, 1844-1855 (réimp. Turnhout : Brepols, 1970), t. 214, col. 793-794 [en ligne].

  •  
    Domenico Bernino, Istoria di tutte l'eresie, Venise : Stamperia Baglioni, 1745, III, c. 264-265.
  •  
    Nicolas Eymerich, Directorium inquisitorum, éd. Pegna, Rome, 1578, pars Litterae Apostolicae, p. 2-3 [en ligne] (ex Innocentii tertii epistolarum registro).
  •  
    Baluze, I, p. 493-494.
  •  
    Othmar Hageneder, Anton Haidacher, Alfred A. Strnad, Die Register Innocenz’ III. 1. Pontifikatsjahr, 1198/99, Graz, Vienne, Cologne : Böhlau, 1964, n. ??, p. ???.
  •  
    Emanuel Gonzalez-Tellez,Commentaria perpetua in singulos textus quinque librorum decretalium Gregorii IX, V, Lyon : Anisson & Jean Posuel, 1715, p. 188.

  •  
    Potthast, n. ?.

  •  
    Ea est in fovendis virtutibus et vitiis exstirpandis a prelatis Ecclesiarum servanda discretio et circumspectio adhibenda, ne vel internascentium densitate spinarum enormiter frumenta ledantur vel insuper seminatorum zizaniorum evulsione triticum evellatur. In abscidendis etiam et curandis corporibus infirmorum sic oculi diligentia precedere debet manus officium et ferrum digitus prevenire, ne si cauterium adhibeatur incaute, non tam partes infirmas non sanet quam sanas infirmet. Quod tanto diligentius in mentis languoribus est servandum, quanto animam novimus corpore digniorem et spiritualia carnalibus preponenda.
    Hoc autem infra nos ipsos diligentius attendentes, cum olim venerabilis frater noster Metensis episcopus per suas nobis litteras intimasset quod tam in diocesi quam in urbe Metensi laicorum et mulierum non modica multitudo Gallice cuidam translationi divinorum librorum intendens, secretis conventiculis etiam inter se invicem eructare presumerent, aliorum aspernantes consortium et in faciem redarguentibus presbyteris resistentes, quorum simplicitatem fastidiunt, in sue translationis peritia confidentes, non protinus ad vindictam nos res accendit incognita, sed universis tam in urbe quam in Metensi dioecesi constitutis sub eo tenore litteras curavimus apostolicas destinare, qui vobis ex transcripti earum poterit inspectione patere. Eidem insuper episcopo et capitulo Metensi dedimus in mandatis ut inquirerent sollicite veritatem quis fuerit auctor translationis illius, que intentio transferentis, que fides utentium, que causa docendi ; si utentes ipsa venerarentur apostolicam Sedem et catholicam Ecclesiam honorarent, ut super his et aliis que necessaria sunt ad indagandam plenius veritatem per eorum litteras sufficienter instructi, plenius intelligeremus et planius quid super his statui oporteret.
    Nuper autem idem episcopus per suas nobis litteras intimavit quod quidam eorum quos notabiles prioribus litteris denotarat mandatis recusant apostolicis obedire ; quibusdam eorum clanculo, quibusdam vero iam publice obediendum esse dicentibus soli Deo ; ab occultis etiam conventiculis non cessantes, officium predicationis occulte, licet a nullo mittantur, prohibiti etiam, sibi non metuunt usurpare ; aspernantes sibi dissimiles et translationi eidem usque adeo insistentes, ut se nec episcopo nec metropolitano suo nec nobis ipsis asserant parituros, si eam decreverimus abolendam. Licet autem tales in eo reprehendi merito videantur quod occulta conventicula celebrant, officium predicationis usurpant, simplicitatem despiciunt sacerdotum et eorum consortia qui dictam translationem non recipiunt aspernantur ; ne quid tamen subito facere videamur, discretioni vestre, de qua plene confidimus, per apostolica scripta mandamus atque precipimus quatenus ad civitatem Metensem pariter accedentes, cum eodem episcopo convocetis coram vobis talia sapientes, et adherentes translationi predicte, et si fieri poterit, que in eis reprehensibilia fuerint, auctoritate freti apostolica, sublato appellationis obstaculo corrigatis.
    Quod si correctionem vestram recipere forte noluerint, inquiratis super capitulis illis que in litteris quas episcopo miseramus expressa fuisse superius vobis expressimus et aliis etiam diligentius veritatem, et quod inveneritis per nuntium vestrum et litteras plenius intimetis ; ut per vos certiores effecti, prout procedendum fuerit procedamus. Cum enim in hoc universalis Ecclesie vertatur negotium et agatur causa fidei christiane, ad exsequendum apostolice Sedis mandatum cum summa diligentia et cautela vos studiosos et promptos esse volumus et mandamus.
    Ad hec, M. Crispinum presbyterum et R. socium eius, si super his que dictus episcopus eis duxerit opponenda, inveneritis esse reos, ipsos appellatione remota, canonice puniatis. Alioquin eundem episcopum ad remittendam penam, si quam eis forsan inflixit, cum nihil contra eum vel clerum in nostra proposuerint audientia, monitione premissa, districtione qua convenit, remoto appellationis obstaculo, cogere non tardetis.
    Quod si non omnes, etc., duo vestrum.
    Datum Laterani, V idus decembris.

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 150079 (aposcripta-9641), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/150079 (mise à jour : 28/10/2020).