« aposcripta-9640 »


Général

  •  
    Innocent III (1198-1216)

  •  
    L'archidiacre de Milan

  •  
    XVII kalendas julii

  •  
    1198/06/15

  •  
    Rome, Saint-Pierre

  •  
    Titre, général (littere gratiose, cum filo serico)

  •  
    Quod haeretici ad nullas dignitates nec eligi nec eligere possint [PL].

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana ?, ep. ?, fol. .

  •  
    Ici reprise de Jacques Paul Migne, Patrologie Latine, París, 1844-1855 (réimp. Turnhout : Brepols, 1970), t. 214, col. 256 [en ligne].

  •  
    Nicolas Eymerich, Directorium inquisitorum, éd. Pegna, Rome, 1578, pars Litterae Apostolicae, p. 1-2 [en ligne] (ex Innocentii tertii epistolarum registro).
  •  
    Baluze
  •  
    Othmar Hageneder, Anton Haidacher, Alfred A. Strnad, Die Register Innocenz’ III. 1. Pontifikatsjahr, 1198/99, Graz, Vienne, Cologne : Böhlau, 1964, n. ??, p. ???.

  •  
    Potthast, n. 286.

  •  
    His quae ad ampliandam fidem catholicam et reprimendam pravitatem haereticam statuuntur auctoritatem nostram libenter impendimus et favorem.
    Sane, sicut accepimus, dilectus filius noster G. Sanctae Mariae in Porticu diaconus cardinalis, dum legationis fungeretur officio in partibus Lombardiae, de consilio venerabilium fratrum nostrorum Mediolanensis archiepiscopi et episcoporum qui ad eum Veronae convenerant et quorumdam etiam sapientum instituit ut de caetero haeretici ad consilia et dignitates Lombardiae nullatenus admittantur nec eligendi alios eis arbitrium conferatur nec in eligendis personis ad eas vocem debeant aliquam obtinere. Ad id autem servandum in posterum potestates, consules, consilia Lombardiae astringendos constituit iuratoria cautione et te ad recipienda iuramenta eorum in quibusdam civitatibus deputavit, indulta tibi libera facultate contumaces excommunicationis et terras eorum interdicti sententiis feriendi.
    Nos igitur quod ab eodem cardinali provida deliberatione statutum est ratum habentes, ut iuxta mandatum eius a civitatibus illis super hoc exigas et recipias iuramenta, ad quas te ipse duxerat destinandum, iniungimus, auctoritate tibi praesentium indulgentes ut contradictores excommunicationis sententia ferias et terras eorum subiicias interdicto.
    Nulli ergo, etc.
    Datum Rome, apud Sanctum Petrum, XVII kalendas julii.

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 150078 (aposcripta-9640), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/150078 (mise à jour : 28/10/2020).