« aposcripta-9604 »


Général

  •  
    Paul III (1534-1549)

  •  
    Johanni Mattheo episcopo Veronensi

  •  
    XVII. februarii 1542, anno 8°.

  •  
    1542/02/17

  •  
    Rome

  •  
    Bref commun

  •  
    D’ora in avanti non sarà più permesso in Verona, nè a secolari, nè a regolari, di predicare nè di leggere libri proibiti senza la licenza del vescovo cardinale Giovanni Matteo Ghiberti, neanche se avessero avuta licenza da Roma stessa.

  •  
    [Original] Arch. secr. Vatic. Pauli III brev. min. a. MDXLII, I, 23, breve 138.

  •  
    Ici reprise de B. Fontana, « Documenti vaticani contro l'eresia luterana in Italia » Archivio della Reale Società Romana di Storia Patria, 15, 1892, 15, n. 1, p. 76.

  •  
    Venerabili fratri Johanni Mattheo episcopo Veronensi.
    Venerabilis frater, salutem. Cum, sicut accepimus, tu pro tuo officio et erga Deum solita pietate cupias, quod in civitate et diocesi tua Veronensi verbum Dei a sufficientibus ac bene sentientibus et catholicis praedicetur et ab eisdem Sacrae Litterae publice legantur et interpretentur, et libri heresim sapientes aut alias scandalosi a nemine legantur, precibus tuis super hoc nobis humiliter porrectis inclinati, tibi quod omnibus et singulis tam secularibus quam quorumvis ordinum regularibus et quasvis licentias seu facultates etiam a Sede Apostolica habentibus ac quantumcunque exemptibus et privilegiatis personis, ne verbum Dei in civitate et tua diocesi Veronensi sine tua licentia in scriptis habita praedicare, aut Sacras Litteras pubblice vel privatim legere et interpretari, vel libros heresim sapientes seu scandalosos legere audeant sub censuris et pȩnis ecclesiasticis tibi visis inhibere et contra secus facientes ad declarationem incursus dictarum censurarum et ad ulteriora etiam per invocationem brachii secularis procedere, ceteraque omnia et singula in praemissis necessaria vel quomodolibet opportuna facere et exequi possis et valeas auctoritate apostolica tenore praesentium facultatem et potestatem concedimus. Non obstantibus et c...... quibuscunque.
    Datum Romae, .XVII. februarii 1542, anno 8°.
    Blos.

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 150041 (aposcripta-9604), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/150041 (mise à jour : 19/10/2020).