« aposcripta-9603 »


Général

  •  
    Paul III (1534-1549)

  •  
    Pour mémoire future de la chose

  •  
    14 ianuarii 1542, anno 8°.

  •  
    1542/01/14

  •  
    Rome

  •  
    Bulle (ad perpetuam rei memoriam)

  •  
    A Bologna, a Milano e nella maggior parte delle città italiane, preti e secolari ebbero modo di sottrarsi con indulti all’opera dell’ Inquisizione. Abolizione di ogni indulto.

  •  
    [Original] Arch. secr. Vatic. Pauli III brev. min. a. MDXLII, I, 23, breve 58.

  •  
    Ici reprise de B. Fontana, « Documenti vaticani contro l'eresia luterana in Italia » Archivio della Reale Società Romana di Storia Patria, 15, 1892, 15, n. 1, p. 76.

  •  
    Paulus papa III.
    Ad futuram rei memoriam.
    In apostolici culminis specula divine gratie munere collocati nil magis esse nostri officii duximus, quam sedulo ac diligenter omnia circumspicere, que catholici nobis commissi gregis custodie ac conservationi conferant, illamque in primis curam suscipere, ut que materiam scandali prebere possent penitus succidantur ac radicitus extirpentur nec ea usque pullulare sinantur. Cum itaque, sicut accepimus, in nostra Bononie ac Mediolani et quampluribus aliis Italie civitatibus et locis nonnulli seculares ac etiam religiosi, pretextu quorundam indultorum ac concessionum seu privilegiorum et exemptionum a Sede Apostolica per ipsos obtentorum, se ab inquisitoribus heretice pravitatis in eisdem civitatibus et locis per Sedem Apostolicam aut illius auctoritate deputatis illarumque iurisdictione exemptos pretendentes, varias propositiones scandalosas et erroneas ac piarum mentium offensivas et quandoque etiam heresim sapientes ac catholice fidei minus consonas christianeque pietati et bonis moribus minime conformes publice proponere et disputare ac pro viribus sustinere necnon populo predicare non sine magno christifidelium animarum periculo ipsiusque fidei detrimento et totius religionis opprobrio temere audeant et presumant, nos, qui desideranter in votis gerimus, ut fides prefata nostris prosperetur temporibus et pravitas heretica de finibus fidelium extirpetur, attendentes non ideo ab Apostolica Sede privilegia et exemptiones concedi solitas esse, ut per ea scandala et fidei diminutio generentur, sed potius ad ea tollendum et ipsam fidem augendum, volentesque, ne de cetero per propositiones et predicationes huiusmodi in perditionem, quod absit, anime fidelium prolabantur, obviare et, ne exemptionum predictarum pretextu valeant talium presumptores in eorum tam detestabili temeritate perdurare, eorumque iniquitas remaneat impunita, morbo huiusmodi necessariam adhibere medellam, motu proprio et ex certa nostra scientia volumus, statuimus et ordinamus, quod inquisitores prefati in tota Italia et in insula Chii deputati et in posterum deputandi contra omnes et singulos tam seculares quam religiosos quorumvis ordinum etiam mendicantium professores, cuiuscunque sexus, gradus, status, conditionis, dignitatis et preeminentie, non tamen episcopalis, existant, qui propositiones suspectas, scandalosas, periculosos errores continentes, heresim sapientes ac alias catholice fidei minus consonas christianeque pietati et bonis moribus minime conformes huiusmodi vel earum quaslibet in posterum asserere seu publice proponere et populis predicare audebunt vel presument, iuxta auctoritatem et potestatem eisdem inquisitoribus a iure aut alias quomodolibet traditam et concessam, procedere et inquirere suamque iurisdictionem exercere debeant, necnon eis contra illos iuxta predictam facultatem, ut prefertur, procedendi ac inquirendi et iurisdictionis huiusmodi exercende facultatem, quatenus opus sit, eadem auctoritate novo concedimus, decernentes presentibus nostris litteris, nisi per signaturam manu nostra signatam, minime derogari posse, irritumque et inane quicquid secus super his a quoque quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attemptari, districtiusque inhibentes locorum ordinariis sub interdicti ingressus ecclesie et suspensionis a regimine et administratione suarum ecclesiarum necnon civitatum et locorum quorunlibet dominis, gubernatoribus et rectoribus et aliis quibuscunque sub excommunicationis late sententie et bonorum suorum privationis penis eo ipso, si contra fecerint, incurrendis, ne inquisitores prefatos vel earum quaslibet sub indultorum, concessionum privilegiorum ac exemptionum eorumdem et quovis alio pretextu asserentes, proponentes et predicantes huiusmodi procedere, inquirere earumque iurisdictione exercere libere possint et valeant, quovis modo per se vel alium seu alios directe vel indirecte impedire presumant. Non obstantibus et c......
    Datum Rome, 14 ianuarii 1542, anno 8°.
    Materia videtur honesta et alias similis fuit proposita et obtenta in signatura coram Sanctissimo.
    M. Marsicanus.
    Blos.

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 150040 (aposcripta-9603), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/150040 (mise à jour : 19/11/2020).