« aposcripta-9600 »


Général

  •  
    Paul III (1534-1549)

  •  
    Le nonce de Venise

  •  
    26 iulii 1540, anno 6°.

  •  
    1540/07/26

  •  
    Rome

  •  
    Bref commun

  •  
    Al nunzio a Venezia per lo stesso soggetto.

  •  
    [Original] Archiv. secr. Vatic. Pauli III brev. min. a . III, 18, breve 641.

  •  
    Ici reprise de B. Fontana, « Documenti vaticani contro l'eresia luterana in Italia » Archivio della Reale Società Romana di Storia Patria, 15, 1892, 15, n. 1, p. 76.

  •  
    Venerabili fratri Georgio episcopo Clusino Venetiis nuntio nostro apud Venetos.
    Venerabilis frater, salutem et c. Hodie accepto per nos quod dilectus filius Franciscus Contarinus ducatus civis Venetiarum cuidam Alexandro Pagliarino, ordinis fratrum minorum conventualium nuncupati professori, qui ob heresim, in qua inciderat, per dilectum filium nostrum F. s. Marci diaconum cardinalem, Pisanum nuncupatum, qui ecclesie Paduane perpetuus administrator in spiritualibus et temporalibus per Sedem Apostolicam deputatus existit, hereticus iudicatus et ad perpetuos carceres condemnatus et carceribus in civitate Paduana mancipatus fuerat, favorem et auxilium prestans, ipsum Alexandrum hereticum a carceribus, in quibus detinebatur, per illorum fracturam liberaverat, nos, premissis pro delicti gravitate oportune providere volentes, dilecto filio vicario venerabilis Pisani episcopi Paduani in spiritualibus generali per alias nostras in forma brevis litteras commissimus et mandavimus, ut contra eumdem Franciscum et eius complices, si qui essent, auctoritate nostra super premissis procederet et repertos culpabiles, prout iuris esset, condemnaret et si in potestatem suam devenirent puniret et castigaret, prout in dictis litteris plenius continetur. Ne autem predictum vicarium, quominus premissa exequi possit, aliquorum favoribus per dictum Franciscum procuratis impediri et eumdem Franciscum huiusmodi favoribus elisa iustitia impune abire contingat, providere volentes, fraternitati tue per presentes committimus et mandamus, quatenus, quando et quoties opus fuerit, apud dilectos filios nobilem virum ducem et dominium Venetorum, ut iustitie cursum super hoc huiusmodi favoribus impediri nullatenus permittant, sed eidem vicario in executione huiusmodi oportunos favores prebeant et ne super hoc impediatur, operam et auctoritatem eorum interponere velint, auctoritate et nomine nostris efficaciter instes eosque desuper horteris et requiras.
    Datum Rome apud sanctum Marcum et c. 26 iulii 1540, anno 6°.
    Reverendissimus D. card. Pisanus fecit verbum S. D. N.
    Hie. car. Ghi.
    Blos.

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 150037 (aposcripta-9600), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/150037 (mise à jour : 19/10/2020).