« aposcripta-9599 »


Général

  •  
    Paul III (1534-1549)

  •  
    le vicaire de l'évêque de Padoue

  •  
    26 iulii 1540, anno 6°.

  •  
    1540/07/26

  •  
    Rome

  •  
    Bref commun

  •  
    Alessandro Pagliarino dei minori conventuali condannato come luterano a carcere perpetuo in Padova, è fuggito col favore di Francesco Contarini veneto. Ordine al vicario del vescovo di punire costui e i suoi complici.

  •  
    [Original] Archiv. secr. Vatic. Pauli III brev. min. a. . III, 18, breve 640.

  •  
    Ici reprise de B. Fontana, « Documenti vaticani contro l'eresia luterana in Italia » Archivio della Reale Società Romana di Storia Patria, 15, 1892, 15, n. 1, p. 76.

  •  
    Dilecto filio nostro vicario episcopi Paduani in spiritualibus generali.
    Dilecte fili, salutem et c. Accepimus quod dilectus filius Franciscus Contarinus civis venetus cuidam Alexandro Pagliarino, ordinis fratrum minorum conventualium nuncupati professori, qui ob lutheranam heresim, in quam inciderat, hereticus [iudicatus] et per dilectum filium nostrum Franciscum sancti Marci diaconum cardinalem ecclesie Paduane perpetuum administratorem ad perpetuos carceres propterea condemnatus illisque in civitate Paduana mancipatus fuerat, favorem et auxilium prestans, eum ab ipsis carceribus, in quibus detinebatur, una cum nonnullis eius complicibus carceres ipsos violando et frangendo liberavit et ut aufugeret effecit. Nos igitur ut predictus Franciscus, qui hereticorum fautorem se ostendendo de heresi se suspectum reddidit, de hoc scelere se gloriari non possit atque desuper oportune providere volentes, tibi per presentes committimus et mandamus, ut unacum inquisitore heretice pravitatis dicte civitatis et, si tibi videbitur, absque eo contra eumdem Franciscum et eius complices, si qui sint, super premissis etiam auctoritate nostra procedas et culpabiles repertos, prout iuris fuerit, condemnes et si in potestatem tuam devenerint punias et castiges, super quibus omnibus quomodocunque contradictores quoslibet et rebelles, cuiuscunque dignitatis, gradus, status, ordinis et conditionis fuerint, per censuras et penas ecclesiasticas aliaque oportuna remedia, appellatione postposita, compescere ipsasque censuras etiam iteratis vicibus aggravare, interdictum ecclesiasticum apponere omniaque et singula alia in premissis et circa ea necessaria seu quomodolibet opportuna facere et exequi possis et valeas, plenam tibi per presentes concedimus facultatem. Non obstantibus quibusvis apostolicis in provincialibus ac sinodalibus conciliis editis generalibus et specialibus constitutionibus et ordinationibus ac statutis et consuetudinibus etiam roboratis, privilegiis quoque indultis et litteris apostolicis quibusvis concessis, quibus illorum tenores presentibus pro sufficienter expressis habentes hac vice dumtaxat specialiter et expresse derogamus ceterisque contrariis quibuscunque.
    Datum Rome apud s. Marcum, 26 iulii 1540, anno 6°.
    Reverendissimus dominus cardin. Pisanus obtinuit a S. D. N.
    Hie. car. Ghi.
    Blos.

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 150036 (aposcripta-9599), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/150036 (mise à jour : 19/10/2020).