« aposcripta-9594 »


Général

  •  
    Paul III (1534-1549)

  •  
    Thome Stella ordinis fratrum predicatorum et theologie professori.

  •  
    19 maii 1539, a. 5°.

  •  
    1539/05/19

  •  
    Rome

  •  
    Bref commun

  •  
    Facoltà al domenicano Tommaso Stella di leggere e confutare i libri di Lutero.

  •  
    [Original] Archiv. secr. Vatic. Pauli III brev. min. a. MDXXXIX, II, 13, breve 519.

  •  
    Ici reprise de B. Fontana, « Documenti vaticani contro l'eresia luterana in Italia » Archivio della Reale Società Romana di Storia Patria, 15, 1892, 15, n. 1, p. 76.

  •  
    Dilecto filio Thome Stella ordinis fratrum predicatorum et theologie professori.
    Dilecte fili salutem et c. Desideras, sicuti nobis nuper exponi fecisti, pro defensione et conservatione orthodoxe fidei libros et articulos per iniquitatis filium Martinum Lutherum et eius sequaces ac alios hereticos adversus ritum ecclesiasticum, per tot sanctos patres et secula ac per Ecclesiam militantem approbatum, compositos et factos legere, et super illis disputare, ac contra prefati Martini et eius sequacium ac quorumcunque hereticorum erroneas hereticasque opiniones predicare posse, dubitas tamen ob prohibitiones super hoc a Sede Apostolica emanatas aliquas censuras aut penas ecclesiasticas incurrere. Nos igitur de tuis moribus, vite probitate et scientia plurium fidedignorum testimonio informati, sperantes etiam ex opera et predicationibus tuis fructum animarum cum fidelium satisfactione et consolatione secuturum, ac volentes tuo pio desiderio in hoc satisfacere, tibi absque alicuius sententie aut censure ecclesiastice incursu libros et articulos huiusmodi legendi, et contra illos iuxta traditam tibi a Deo virtutem disputandi et predicandi, componendi ac scribendi auctoritate apostolica tenore presentium licentiam concedimus pariter et facultatem. Non obstantibus quibusvis apostolicis ac provincialibus et synodalibus constitutionibus et ordinationibus, nec non ordinis predicatorum huiusmodi etiam iuramento, confirmatione apostolica vel quavis firmitate alia roboratis statutis et consuetudinibus, ceterisque contrariis quibuscunque.
    Datum Romae et c., 19 maii 1539, a. 5°.
    Quia d[ominatio] v[estra] infra attestatur de voluntate S. D. N. superest solum approbare formam.
    Hie. car. Ghi.
    Blos.
    S. D. Noster fuit contentus ad effectum impugnandi, de cetera parte nihil audivi.
    S.or Blos.[1]

  •  
    1. Nel volume che segue, 13, breve 555, 27 maggio 1539, è dato ordine al vicerè di Napoli di far prendere un tal « Marcum Maglum » prete calabrese che si dice essere a Cosenza ; ma non si sa se si tratti di eresia. Giulio « de Cornilibus », Pietro Marino e Pietro Antonio « de Rocca » devono essere presi a Velletri dal potestà segretamente, servendosi di gente segreta, e altri non nominati devono essere presi da Giov. Paolo di Cere quando gli siano indicati dal procuratore fiscale ; ma sembra trattarsi di affari criminali.

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 150031 (aposcripta-9594), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/150031 (mise à jour : 19/10/2020).