« aposcripta-9593 »


Général

  •  
    Paul III (1534-1549)

  •  
    Le frère Martin de Trévise

  •  
    4 martii 1539, anno 5°.

  •  
    1539/03/04

  •  
    Rome

  •  
    Bref commun

  •  
    Conferma a frate Martino da Treviso della commissione, che gli aveva dato il cardinale Francesco Quignones, protettore dell’ordine dei Minori, circa la direzione delle monache di santa Maria Maddalena clarisse di Verona.

  •  
    [Original] Archiv. secr. Vatic. Pauli III brev. min. a. MDXXXIX, I, 1, breve 198.

  •  
    Ici reprise de B. Fontana, « Documenti vaticani contro l'eresia luterana in Italia » Archivio della Reale Società Romana di Storia Patria, 15, 1892, 15, n. 1, p. 76.

  •  
    Dilecto filio Martino de Tervisio ordinis fratrum minorum conventualium nuncupatorum et sacrae theologiae professori.
    Dilecte fili, salutem et c. Cum, sicut accepimus, dilectus filius noster F. tituli Sanctae Crucis in Hierusalem presbiter cardinalis, ordinis fratrum minorum protector, directioni monasterii monialium s.tae M.e Magdalenae Veronensis ordinis s.tae Clarae, quod, ut etiam accepimus, sub ipsius F. cardinalis protectione existit, intendens, tibi nonnulla directionem huiusmodi concernentia commiserit, prout in patentibus litteris ipsius F. cardinalis et protectoris desuper confectis plenius dicitur contineri, nos ut eo efficacius in commissione tibi facta versari valeas, quo maiori auctoritate desuper suffultus fueris, tibi per praesentes committimus et mandamus, quatenus commissa tibi per praedictum F. cardinalem et protectorem iustitia mediante diligenter et sollicite exequaris et ad effectum perducas, nos enim tibi, ut id facilius facere valeas, praedictas moniales et contradictores quoslibet et rebelles, cuiuscunque status, gradus, ordinis vel conditionis fuerint, per censuras et pȩnas ecclesiasticas ac alia opportuna remedia, appellatione postposita, compescendi, interdictum ecclesiasticum apponendi, brachii quoque secularis, si opus fuerit, auxilium invocandi ceteraque in praemissis et circa ea necessaria et opportuna faciendi plenam per praesentes concedimus facultatem ; non obstantibus praemissis ac constitutionibus et ordinationibus apostolicis necnon dictorum ordinum, etiam iuramento, confirmatione apostolica vel quavis firmitate alia roboratis, statutis et consuetudinibus ac omnibus illis, quae dictus F. cardinalis et protector in dictis litteris voluit non obstare, ceterisque contrariis quibuscunque.
    Datum et c. Romae et c. 4 martii 1539, anno 5°.
    S. D. N. est contentus.
    Hie. car. Ghinuccius.
    Fab. vigil.

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 150030 (aposcripta-9593), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/150030 (mise à jour : 19/10/2020).