« aposcripta-9592 »


Général

  •  
    Paul III (1534-1549)

  •  
    fratribus Florentino et Senensi archiepiscopis

  •  
    die .XXIIII. ianuarii .MDXXXVIIII. pontificatus nostri anno quinto.

  •  
    1539/01/24

  •  
    Rome

  •  
    Bref commun

  •  
    Ricerca a Firenze, Siena, Chiusi e Pienza del cappuccino G. Battista di Venezia, che ha predicato la eresia luterana a Lucca e di là è fuggito, si dice, in quelle diocesi.

  •  
    [Original] Archiv. secr. Vatic. Pauli III brev. min. a. MDXXXIX, I, 12, breve 71.

  •  
    Ici reprise de B. Fontana, « Documenti vaticani contro l'eresia luterana in Italia » Archivio della Reale Società Romana di Storia Patria, 15, 1892, 15, n. 1, p. 76.

  •  
    Venerabilibus fratribus Florentino et Senensi archiepiscopis, ac Clusino et Pientino episcopis ipsorumque in spiritualibus vicariis generalibus et eorum cuilibet.
    Paulus papa III.
    Paulus papa III.
    Venerabiles fratres salutem et apostolicam benedictionem. Audimus profugisse in vestras dioceses iniquitatis filium fratrem Johannem Baptistam de Venetiis ordinis minorum et congregationis cappuccinorum, qui in civitate Lucana heresim lutheranam praedicavit. Quamobrem fraternitatibus vestris iniungimus et mandamus, ut, quemadmodum vestri officii esset, nobis etiam nihil scribentibus, ipsum fratrem Joannem Baptistam statim in vestra quique diocesi diligenter perquirere et capi facere, captumque ad nostram instantiam detinere curetis. Super quo et contra eundem Joannem Baptistam inquirendi, eumque examinandi, et praeviis iudiciis torquendi, ac usque ad ultimum supplicium exclusive contra eum procedendi, necnon omnes ei quomodolibet auxilium, consilium vel favorem praestantes, aut vobis in hoc se opponentes per censuras ecclesiasticas, oppositionemque interdicti et auxilii brachii secularis invocationem compescendi, et ut vobis ipsum Joannem Baptistam tradant et tradi faciant compellendi, omniaque in praemissis, et quolibet praemissorum necessaria et opportuna faciendi plenam et omnimodam tenore praesentium vobis, et cuilibet vestrum, concedimus facultatem, non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis, ac dictorum ordinis et congregationis statutis et consuetudinibus etiam iuramento, confirmatione apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis, necnon privilegiis et litteris apostolicis, etiam mari magno nuncupatis, illis per Sedem Apostolicam concessis, confirmatis et innovatis, quibus illorum tenores pro sufficienter expressis habentes, illis alias in suo robore permansuris, ad effectum praesentium specialiter et expresse, et ita ut omnino non obstent, derogamus, caeterisque contrariis quibuscunque, seu si aliquibus communiter vel divisim ab eadem sit Sede indultum quod interdici, suspendi, vel excommunicari non possint per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem.
    Datum Romae apud sanctum Petrum sub annulo piscatoris, die .XXIIII. ianuarii .MDXXXVIIII . pontificatus nostri anno quinto.
    Blos.

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 150029 (aposcripta-9592), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/150029 (mise à jour : 19/10/2020).