« aposcripta-9099 »


Général

  •  
    Innocent IV (1243-1254)

  •  
    Volrado electo Halberstadensi

  •  
    X kalendas septembris, anno XII

  •  
    1254/08/23


  •  
    Anagni

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio Segreto Vaticano, Registra Vaticana ... Inn. IV Reg. Vol. III, 176; Lib. XII, 224. Pertzii exemplar contulimus cum Regestis.

  •  
    Ici reprise de Karl Rodenberg, Epistolae saeculi XIII e regestis pontificum Romanorum selectae, III, Berlin : Weidmann (MGH), 1894, n. 308, p. 273 [en ligne].

  •  
    ?

  •  
    ?

  •  
    Innocentius IV papa Volrado electo Halberstadensi, cuius redditus per intrusionem Ludolfi de Sladen valde diminuti sint, facultatem concedit, ut proventus beneficiorum ecclesiasticorum diocesis suae, quae usque ad triennium vacaverint, postquam episcopatus sui pacificam possessionem adeptus sit, per annum percipiat [Rodenberg].

  •  
    Volrado electo Halberstadensi.
    Cum, sicut tua nobis devotio intimavit, redditus et proventus ad mensam tuam spectantes, presertim nuper propter intrusionem factam de Lundulfo de Sladen canonico ecclesie Halberstadensis in episcopum ipsius ecclesie [et] multiplices guerrarum incursus, adeo redditi sint tenues et exiles, quod secundum terre consuetudinem ac statum persone tue decenter ferre nequeas onera expensarum: nos, tibi super hoc paterno compatientes affectu et volentes propter hoc alicuius relevationis solatio te gaudere, tuis supplicationibus inclinati, retinendi ad manus tuas per annum et percipiendi redditus et proventus beneficiorum, que usque ad triennium in civitate ac diocesi Halberstadensi, postquam episcopatus Halberstadensis fueris pacificam possessionem adeptus, vacaverint, nec non et compescendi contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione remota tibi auctoritate presentium concedimus facultatem, proviso quod interim in eisdem beneficiis facias per idoneos vicarios deserviri; — non obstante si aliquibus a sede apostolica est indultum, quod interdici, suspendi et excommunicari seu extra certa loca citari non possint per litteras apostolicas, non facientes plenam de indulto huiusmodi mentionem.
    Dat. Anagnie, X Kalendas Septembris, anno XII°.

  •  
    (a) ?
  •  
    (b) ?
  •  
    (c) ?
  •  
    (d) ?
  •  
    (e) ?
  •  
    (f) ?

  •  
    1. ?
  •  
    2. ?
  •  
    3. ?

  •  
    ?

  •  
    Inconnue de Potthast.

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA database

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 149536 (aposcripta-9099), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/149536 (mise à jour : 09/12/2020).