« aposcripta-8696 »


Général

  •  
    Nicolas III (1277-1280)

  •  
    Le prévôt de Coire Frédéric de Montfort

  •  
    Idus martii, anno primo

  •  
    1278/03/15

  •  
    Rome, Saint-Pierre

  •  
    Titre, général (littere gratiose, cum filo serico)

  •  
    Nicolas [III] mande au prévôt de Chur [Frédéric de Montfort] de faire rendre au monastère bénédictin de Disentis les biens dont il a été lésé.

  •  
    [Autre copie médiévale] F. Abschr. (B), 1399, Johanns v. Welschingen im 1799 verbrannten Cartular von Disentis.
  •  
    [Cartulaire] G. Absch. 1792, Zentralbibl. Zürich, Hs. Rheinau Hist. 6 (Fuchs, Veterum monumentorum collectio), p. 6.

  •  
    Ici reprise d'Otto P. Clavadetscher, Lothar Deplazes, Bündner Urkundenbuch, Coire : Staatsarchiv Graubünden, t. III, 1997 [téléchargeable en ligne], n. 1256, p. 47-48.

  •  
    Theodor von Mohr, Codex diplomaticus. Sammlung der Urkunden zur Geschichte Cur-Rätiens und der Republik Graubünden, Cur : L. Hitz, 4 vol., 1848-1863, I, n. 287 [en ligne].

  •  
    Potthast, Regesta Pontificum Romanorum, n. 21279 [en ligne].
  •  
    Anton Largiadèr, Die Papsturkunden der Schweiz von Innocenz III. bis Martin V. ohne Zürich Schweiz, Zürich : Schulthess, 1968-1970, 2 vol., I, p. 628.
  •  
    Reg. de Nicolas III, 911.
  •  
    Mohr, Reg. Disentis, 64.

  •  
    Nicolaus, episcopus servus servorum Dei, dilecto filio praeposito ecclesiae Curiensis1, salutem et apostolicam benedictionem.
    Ad audientiam nostram pervenit quod tam dilecti filii abbas et conventus monasterii Disertinensis, ordinis sancti Benedicti, Curiensis dioecesis, quam prædecessores eorum decimas, terras, domos, redditus, vineas, prata, nemora, silvas, molendina, castra, jura, jurisdictiones et quædam alia bona ipsius monasterii, datis super hoc litteris, interpositis juramentis, factis renuntiationibus et poenis adjectis, in gravem ipsius monasterii læsionem nonnullis clericis et laicis, aliquibus eorum ad vitam, quibusdam vero ad non modicum tempus et aliis perpetuo ad vel sub censu annuo, concesserunt, quorum aliqui dicuntur super his in forma communi a Sede apostolica confirmationis litteras impetrasse.
    Quia vero nostra interest læsis monasteriis subvenire, discretioni tuæ per apostolica scripta mandamus quatenus ea quæ de bonis ejusdem monasterii per concessiones hujusmodi alienata inveneris illicite et distracta, non obstantibus litteris, poenis, juramentis, renuntiationibus et confirmationibus supradictis, ad jus et proprietatem ipsius monasterii studeas legitime revocare, contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Testes vero qui fuerint nominati si se gratia, odio vel timore subtraxerint, censura simili, appellatione cessante, compellas veritati testimonium perhibere.
    Datum Romæ apud sanctum Petrum, id. martii, pontificatus nostri anno primo.

  •  
    1. Frédéric I de Montfort, prévôt de 1273 à 1282.

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 149130 (aposcripta-8696), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/149130 (mise à jour : 05/10/2020).