« aposcripta-8680 »


Général

  •  
    Clément IV (1265-1268)

  •  
    Le scriptor pontifical maître Albert de Parme

  •  
    II nonas martii, anno secundo

  •  
    1266/03/06

  •  
    Pérouse

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Clemens IV. fordert seinen Skriptor Magister Albert von Parma auf, den Bischof Gerhard von Münster zur Zahlung einer der apostolischen Kammer Schuldigen Summe anzuhalten wöthigenfalls unter Anwendung der Exkommuniation [Thumser].

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 31, n. 19, fol. 11v.

  •  
    Ici reprise de Heinrich Finke, Westfälisches Urkundenbuch. V, Die Papsturkunden Westfalens bis zum Jahre 1378, Münster : Theissing, 1888, n. 667, p. 314 [en ligne].

  •  
    Édouard Jordan, Les registres de Clément IV (1265-1268), Paris, 1893-1945, n. 777, d’après R.

  •  
    Eidem [Dilecto filio magistro Alberto de Parma, scriptori nostro].
    Cum venerabilis frater noster .. Monasteriensis episcopus in quadringentis marchis sterlingorum nostre Camere teneatur, nec de hiis fuerit nobis satisfactum in aliquo, quamquam solutionis terminus sit elapsus, nos, indempnitati ejusdem Camere oportuno volentes remedio providere, discretioni tue per apostolica scripta mandamus quatinus eumdem episcopum vel successorem ejus si forsitan ille decesserit ex parte nostra per te vel alium moneas attentius et inducas ut predictam marcharum quantitatem infra duos menses post monitionem tuam tibi nomine nostro persolvere non postponat, alioquin cum eidem episcopo, quantumcunque personam diligamus ipsius, propter urgentem Ecclesie Romane necessitatem deferre ulterius commode non possimus, in eum excommunicationis sententiam non differas promulgare, quam facias etc. ut supra in alia usque mittere non postponas.
    Datum Perusii, II nonas martii, anno secundo.

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 149114 (aposcripta-8680), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/149114 (mise à jour : 27/09/2020).