« aposcripta-8651 »


Général

  •  
    Clément IV (1265-1268)

  •  
    Le prieur de Saint-Denis en France, diocèse de Paris

  •  
    II nonas maii, anno primo

  •  
    1265/05/06

  •  
    Pérouse

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Clemens (IV) « priori S. Dionisii in Francia, Parisien. dioc. » : ei mandat quatinus, quotiens ab abbate et conventu monasterii S. Germani de Pratis Parisien., ad Romanam ecclesiam nullo medio pertinentis, requisitus fuerit, barones, nobiles, ballivos, prepositos et quaslibet alias personas in regno Francie jurisdictionem temporalem exercentes compellat ut de rebus ecclesiasticis et personalibus actionibus abbatis et conventus predictorum ac subditorum ipsorum ordine judiciario se nullatenus intromittant [Barbiche].

  •  
    [Expédition] E. FRANCE, Paris, Archives nationales, L 258, n. 15 (olim 17). Plica resecata, bulla deperdita. Recto in angulo sup. s. : du. p. sub plica ad s. taxa : tres lineolae in linea, quibus signum pro dimidio superpositum extat (= III et dim.). A tergo, in medio margine sup. : de Pedemonte. Cf. SB 3393.

  •  
    Ici reprise de Édouard Jordan, Les registres de Clément IV (1265-1268), Paris, 1893-1945, n. 1600, d’après E.

  •  
    Bernard Barbiche, Les actes pontificaux originaux des Archives Nationales de Paris, Cité du Vatican, 1975-1982, II, n. 1290, p. 94, d'après E.

  •  
    Clemens etc. dilecto filio .. priori Sancti Dionysii in Francia, Parisiensis diocesis, salutem etc.
    Sua nobis dilecti filii .. abbas et conventus monasterii Sancti Germani de Pratis Parisiensis, ad Romanam ecclesiam nullo medio pertinentis, petitione monstrarunt, quod nonnulli ecclesiarum prelati, religiosi, privilegiati, et etiam clerici et laici regni Francie bona in regno eodem temporalia obtinentes, et commorantes aliquando extra illud, cum contra monachos vel conversos aut clericos alios et laicos eidem monasterio ejusque membris subjectos habent aliquid questionis, sive agant super rebus ecclesiasticis sive super personalibus actionibus, que ad forum seculare non pertinent, forum ecclesiasticum declinantes ipsos coram prepositis et ballivis aliisque judicibus secularibus pro sue conveniunt arbitrio voluntatis; coram quibus si respondere vel litigare noluerint, vel super hoc proposuerint vel proponi ne id fiat procuraverint inhibitionis edictum, eorum bona temere sasiuntur.
    Quo circa discretioni tue per apostolica scripta mandamus, quatinus quotiens ab eisdem abbate et conventu requisitus fueris, barones, nobiles, ballivos, prepositos, et quaslibet alias personas qui in eodem regno jurisdictionem temporalem exercent, ut de hujusmodi rebus ecclesiasticis et personalibus actionibus abbatis et conventus ac subditorum ipsorum ordine judiciario se nullatenus intromittant, quin potius ab hujusmodi ipsorum gravaminibus omnino desistant, monitione premissa per excommunicationis in personas et terras eorum interdicti sententias, appellatione remota, compellas. Non obstante...
    Datum Perusii, II nonas maii, pontificatus nostri anno primo.

  •  
    Inconnue de Potthast.

Informations

Acte

Laurent Vallière (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 149085 (aposcripta-8651), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/149085 (mise à jour : 22/09/2020).