« aposcripta-8649 »


Général

  •  
    Clément IV (1265-1268)

  •  
    L'abbé de Sainte-Geneviève de Paris

  •  
    III nonas maii, anno primo

  •  
    1265/05/05

  •  
    Pérouse

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Clemens (IV) « dilecto filio .. abbati S. Genovefe Parisien. » : ei mandat quatinus servos quos abbas et conventus monasterii S. Germani de Pratis Parisien., ord. S. Benedicti, ad Romanam ecclesiam nullo medio pertinentis, libertati dederunt compellat quod abbati et conventui supradictis debita servitia exhibeant [Barbiche].

  •  
    [Expédition] E. FRANCE, Paris, Archives nationales, L 258, n. 12 (olim 14). Bulla deperdita, extat filum can. Recto in medio margine sup. : teta (?) (duabus lineolis obliquis signatum) super plicam ad d. : pl. R sub plica ad s. taxa : punctum, cui signum pro dimidio superpositum extat (= I et dim.) / Jac. Alex. A tergo, in angulo sup. s. : B in medio margine sup. : de Pedemonte. Cf. SB 3389.

  •  
    Ici reprise de Édouard Jordan, Les registres de Clément IV (1265-1268), Paris, 1893-1945, n. 1599, d’après E.

  •  
    Bernard Barbiche, Les actes pontificaux originaux des Archives Nationales de Paris, Cité du Vatican, 1975-1982, II, n. 1288, p. 93, d'après E.

  •  
    Clemens, etc. dilecto filio .. abbati Sancte Genovefe Parisiensis salutem etc.
    Sua nobis .. abbas et conventus monasterii Sancti Germani de Pratis Parisiensis, ordinis Sancti Benedicti, ad Romanam ecclesiam nullo medio pertinentis, petitione monstrarunt, quod nonnulli quondam servi eorum quos libertati dederunt, ad ipsos et eorum monasterium reverentiam debitam non habentes, sed omnino ingratitudinis vitio laborantes, patrocinia et obsequia aliis exhibent contra ipsos, et eis subtrahere debita servitia non pavescunt.
    Quocirca discretioni tue per apostolica scripta mandamus, quatinus, si est ita, ipsos quod exhibeant debita servitia abbati et conventui supradictis, monitione premissa, per censuram ecclesiasticam per te vel per alium justitia mediante appellatione remota compellas, non obstante constitutione de duabus dietis edita in concilio generali, dummodo ultra tertiam vel quartam aliquis extra suam diocesim auctoritate presentium ad judicium non trahatur.
    Testes autem...
    Datum Perusii, III nonas maii, pontificatus nostri anno primo.

  •  
    Inconnue de Potthast.

Informations

Acte

Laurent Vallière (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 149083 (aposcripta-8649), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/149083 (mise à jour : 22/09/2020).