« aposcripta-8629 »


Général

  •  
    Clément IV (1265-1268)

  •  
    Les archevêques et évêques, et les abbés, prieurs, doyens, archidiacres et autres prélats et clercs d'Allemagne

  •  
    III kalendas februarii, anno tercio

  •  
    1268/01/30

  •  
    Viterbe

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Papst Clemens IV. gebietet sämtlichen Kirchenoberen in Deutschland, den Prioren und Brüdern der Einsiedler des Augustinerordens den Aufenthalt in Städten, Burgen und Dörfern nicht zu verwehren [Wirtembergische Urkundenbuch].

  •  
    [Expédition] E. ALLEMAGNE, Ludwigsburg, Staatsarchiv, B 177 S U 1978. Der Textabdruck folgt dem Original. Die Urkunde fand sich unter den Dokumenten des Augustinerklosters in Gmünd und trägt die allerdings jüngere Aufschrift: bulla quod non debemus impediri super cohabitatione civitatum propter cottidianam elemosynam acquirendam. Sie ist deshalb, obschon den Eremitenorden im allgemeinen angehend, hier aufgenommen worden, zumal da August Potthast (Hrsg.): Regesta pontificum Romanorum inde ab anno post Christum natum MCXCVIII ad annum MCCCIV, 2 Bde., Berlin 1874-75, sie nicht kennt. Die Bulle ist verloren, die Schnur, woran sie hing, noch angeknüpft. Am oberen Rand gegen die Mitte: at uob schräg durchstrichen, unten, rechts auf der Plica: Ja. Am., dorsual: Frater Riccardus.

  •  
    Ici reprise de Wirtembergische Urkundenbuch, VI, Stuttgart : In Commission bei Karl Aue, 1894, n. 1978, p. 370-371 [en ligne].

  •  
    Clemens episcopus, servus servorum dei, venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis ac dilectis filiis .. abbatibus, prioribus, decanis, archidiaconis et aliis ecclesiarum prelatis ac clericis per Alamanniam constitutis salutem et apostolicam benedictionem.
    Hiis qui relictis divitiis et gloria mundi huius in habitu et spiritu paupertatis se in sui creatoris obsequium converterunt, non infestos haberi vos convenit, sed potius favorabiles et benignos. Sane dilecti filii .. generalis et alii priores ac fratres Heremitarum ordinis sancti Augustini nobis significare curarunt, quod nonnulli vestrum, asserentes, quod iidem priores et fratres debent in locis dumtaxat solitariis habitare, eos in civitatibus, castris et villis non permittunt morari, non considerantes, ut convenit, quam difficile foret, ipsis, quos oportet diebus singulis sustentationis sue pabulum mendicare, in locis habitare solitariis et remotis.
    Quia vero sunt iidem priores et fratres eo maioris favoris benivolentia confovendi, quo, non minima paupertate gravati, magis dinoscuntur aliorum beneficiis indigere, universitatem vestram rogamus, monemus et hortamur attente, per apostolica vobis scripta mandantes, quatinus ipsos priores et fratres tali pretextu non presumatis impedire, quominus ipsi in civitatibus, castris et villis libere possint et debeant habitare, quin potius eis ad hoc ob Christi reverentiam benigni favoris auxilium et pie subventionis subsidium impendatis.
    Datum Viterbii, III kalendas februarii, pontificatus nostri anno tercio.

Informations

Acte

Laurent Vallière (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 149063 (aposcripta-8629), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/149063 (mise à jour : 14/09/2020).