« aposcripta-8627 »


Général

  •  
    Clément IV (1265-1268)

  •  
    Le précepteur et les frères de l'hôpital de Saint-Esprit de Wimpfen, diocèse de Worms

  •  
    XVI kalendas octobris, anno tertio

  •  
    1267/09/16

  •  
    Viterbe

  •  
    Titre, général (littere gratiose, cum filo serico)

  •  
    Papst Clemens IV. bestätigt auf Bitte des Präzeptors und der Brüder des Heiliggeistspitals zu Wimpfen das von dem Dekan von Speyer und seinen Kollegen in dem Streit des Spitals mit dem Kleriker Bertold von Hall, dessen Vater Giso und anderen Angehörigen der Würzburger Diözese in Betreff des Patronatrechts der Kirche zu Flein gefällte Erkenntnis [Wirtembergische Urkundenbuch].

  •  
    [Expédition] E. ALLEMAGNE, Augsbourg, Staatsarchiv, Wimpfen Heilig-Geist-Spital Urkunde 10. Der Textabdruck folgt dem Original auf italienischem Pergament. An roten und gelben Seidenfäden die Bleibulle des Papsts. Im rechten Obereck: lvm v c, darüber ein Strich mit Punkt und über letzterem ein der Abkürzung für er ähnliches Zeichen. Auf der Plica rechts außen: and mit Häckchen dahinter, s. Hinten unterhalb des Oberrandes in der Mitte ein Patriarchenkreuz.

  •  
    Ici reprise de Wirtembergische Urkundenbuch, VI, Stuttgart : In Commission bei Karl Aue, 1894, n. 1943, p. 333 [en ligne].

  •  
    Clemens episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis .. preceptori et fratribus hospitalis sancti Spiritus in Wimpina, Warmaciensis diocesis, ad hospitale nostrum sancti Spiritus in Saxia de Urbe spectantis, salutem et apostolicam benedictionem.
    Ea que iudicio vel concordia terminantur, firma debent et illibata persistere et ne in recidive contentionis scrupulum relabantur, apostolico convenit presidio communiri. Exhibita siquidem nobis vestra petitio continebat, quod, cum inter vos ex parte una et Bertoldum de Hallis clericum, Gisonem laicum patrem eius et quosdam alios Herbipolensis diocesis super iure patronatus ecclesie de Vline ad vos spectante ex altera coram dilecto filio .. decano Spirensi suisque collegis auctoritate apostolica questio verteretur, iidem iudices cognitis cause meritis et iuris ordine observato diffinitivam pro vobis super eodem sententiam promulgarunt parti alteri perpetuum in hac parte silentium imponendo. Quare pro parte vestra petebatur a nobis, ut sententiam ipsam apostolico curaremus munimine roborare.
    Nos itaque, vestris supplicationibus inclinati, dictam sententiam, sicut est iusta nec legitima provocatione suspensa, ratam et firmam habentes, eam auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus.
    Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum.
    Datum Viterbii, XVI kalendas octobris, pontificatus nostri anno tertio.

  •  
    War ehemals im HStA München.

Informations

Acte

Laurent Vallière (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 149061 (aposcripta-8627), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/149061 (mise à jour : 14/09/2020).