« aposcripta-8584 »


Général

  •  
    Alexandre III (1159-1181)

  •  
    n.c.

  •  
    n.c.

  •  
    1163/05/19

  •  
    Tours

  •  
    n.c.

  •  
    Uittreksel uit de Canones van het Concilie, aldaar door paus Alexander III gehouden, tegen de ketters en hunne aanhangers. — De ketterij heeft zich uit de omstreken van Toulouse over Gascogne en andere gewesten uitgebreid. Daarom moeten de bisschoppen en al de geestelijken waken en door den kerkelijken ban beletten, dat iemand den ketters bijstand verleene. Men zal hun noch koopen noch verkoopen, zoodat zij buiten het menschdom zullen staan en gedwongen worden aan hunne dolingen te verzaken. De wereldlijke vorsten moeten de ketters in het gevang werpen na verlies hunner goederen. De geheime bijeenkomsten der ketters moeten streng verboden worden. Alwie tegen deze bepalingen opkomt, wordt met de ketters gelijk gesteld [Fredericq].

  •  
    Ici reprise de Paul Fredericq, Corpus documentorum inquisitionis haereticae pravitatis Neerlandicae, Gand, 5 vol., 1889-1906, I, n. 39, p. 39 (d'après Mansi) [en ligne].

  •  
    Gian Domenico Mansi, Sacrorum conciliorum nova et amplissima collectio, 31 t., Florence et Venise, 1759-1798, XXI, p. 1177-1178.

  •  
    Jaffé-Loewenfeld, Regesta pontificum Romanorum, 2 vol., Leipzig, 1885-1888, II, p. 168 [en ligne].

  •  
    IV. Ut cuncti Albigensium haereticorum consortium fugiant.
    In partibus Tolosae damnanda haeresis dudum emersit, quae paulatim more cancri ad vicina loca se diffundens per Guasconiam et alias provincias quamplurimos jam infecit. Quae dum in modum serpentis intra suas evolutiones absconditur, quanto serpit occultius tanto gravius Dominicam vineam in simplicibus demolitur. Unde contra eos episcopos et omnes Domini sacerdotes in illis partibus commorantes vigilare praecipimus et sub interminatione anathematis prohibere, ut ubi cogniti fuerint illius haeresis sectatores, ne receptaculum quisquam eis in terra sua praebere aut praesidium impertire praesumat, sed nec in venditione aut emptione aliqua cum eis omnino commercium habeatur, ut solatio saltem humanitatis amisso, ab errore viae suae resipiscere compellantur. Quisquis autem contra haec venire tentaverit, tanquam particeps iniquitatis eorum anathemate feriatur. Illi vero si deprehensi fuerint, per catholicos principes custodiae mancipati omnium bonorum amissione mulctentur. Et quoniam de diversis partibus in unum latibulum crebro conveniunt et praeter consensum erroris nullam cohabitandi causam habentes in uno domicilio commorantur, talia conventicula et investigentur attentius et, si inventa fuerint, canonica severitate vetentur.

Informations

Acte

Laurent Vallière (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 149018 (aposcripta-8584), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/149018 (mise à jour : 31/07/2020).