« aposcripta-8578 »


Général

  •  
    Léon X (1513-1521)

  •  
    Le maître général de l'ordre des frères prêcheurs Thomas de Vio de Caietan

  •  
    Die secundo julii, MDXV, anno tertio

  •  
    1515/07/02

  •  
    Rome, Saint-Pierre

  •  
    Bref commun

  •  
    Uittreksels uit de breve van Leo X gericht tot den generaal der predikheeren, waarbij hij op verzoek van Karel, prins van Spanje en aartshertog van Oostenrijk, de Nederlandsche provincie der orde (Inferioris Germaniae provincia) inricht. — Karel heeft den paus onlangs gebeden eene afzonderlijke provincie der predikheeren in zijne Nederlandsche gewesten, die door naburigheid, taal en regeering verbonden zijn, tot stand te brengen. Daarover heeft de kardinaal beschermer der orde een gunstig oordeel uitgebracht. Dien ten gevolge besluit de paus, dat de kioosters van Gent, Rijsel, Valencijn, Dowaai, Brugge, leperen, Winoksbergen, Atrecht, S' Omaars, Utrecht, Haarlem, Zierikzee, Den Haag, Rotterdara, Nijmegen, Zutfen, Leeuwarden, Groningen, Kalkar, Zwolle, Windesheim, Leuven, Antwerpen, Maastricht, 's Hertogenbosch en Brussel, mitsgaders de augustijnenkloosters, die den regel der predikheeren volgen, met de zusters van den derden regel van St. Dominicus, van de Fransche, Saksische en Duitsche provincien, waar zij vroeger aan toebehoorden, afgescheiden worden om de nieuwe Nederlandsche provincie der orde uit te maken. Totdat een provinciaal voor deze afdeeling aangesteld worde, zal een vicaris, aangeduid door de priors der kloosters van Gent, Antwerpen, Utrecht en Nijmegen, het ambt in zijne plaats waarnemen [Fredericq].

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R1. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Brev. Lat., t. 3 (Léon X), n. 15.
  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R2. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Brev. Lat., t. 31 (Léon X), p. 30.

  •  
    Ici reprise de Paul Fredericq, Corpus documentorum inquisitionis haereticae pravitatis Neerlandicae, Gand, 5 vol., 1889-1906, I, n. 426, p. 508-510 (d'après De Jonghe) [en ligne].

  •  
    Bernaert De Jonghe, Belgium Domicanum..., Bruxelles, 1719, p. 11.
  •  
    Thomas Ripoll, Bullarium ordinis fratrum Praedicatorum, Rome, 8 vol., 1729-1740, t. IV, n. 37, p. 323-324 [en ligne].

  •  
    Josef Hergenröther, Leonis X... regesta, Freiburg, 1884-1891, 2 t., n. 16253 [en ligne].

  •  
    Dilecto filio Thomae de Vio Cajetano, generali magistro ordinis fratrum praedicatorum, Leo papa X.
    Dilecte fili, salutem et apostolicam benedictionem.
    Decet Romanum pontilicem, cui Dominici gregis universalis cura commissa est, iis intendere, quibus profectui et statui religiosarum personarum, earum praesertim, quae verbo et exemplo animarum saluti insistunt, consulitur, maxime si id fiat non solum pacis et religionis zelo, sed etiam clarissimorum hominum pia et sincera intercessione.
    Sane his diebus dilectus filius nobilis vir Carolus, princeps Hispaniarum, archidux Austriae, nobis exponi fecit plerosque domos ordinis praedicatorum in terris sibi subjectis, cum majorum suorum diligentia atque cura per legitimam superiorum auctoritatem a jurisdictione priorum provincialium exemptae fuissent unamque Hollandiae congregationem constituissent, plurimum in vitae regularis observantia profecisse, ita ut etiam aliae quaedam domus ejusdem ordinis extra terras dicti principis constitutae, tanta religione allectae cum prioribus in eadem congregationc unirentur, et cum domus hujusmodi saepissime a prioribus provincialibus, quorum in provinciis existunt, propter talem exemptionem fuerint molestatae, videtur talis molestia cessatura, si ex eisdem domibus nova provincia constitueretur ; quae, si etiam illic vicinas et in eodem idionate dominioque convenientes complecteretur et justum domorum numerum ad constituendam provinciam esset habitura et domus ipsae faciliu, libentiusque in his quae religionis sunt, mutuo sese juvarent...
    Idem itaque princeps nobis humiliter supplicari fecit ut cum domibus, quae congregationis Hollandiae et dominii sui hactenus fuerunt, alias in dominio suo sitas unire necnon tam ex his quam ex aliis praedictae congregationis domibus illic convicinis novam provinciam constituere, quae Inferioris Germaniae provincia appelletur ; aliasque circa hujusmodi de benignitate apostolica providere dignaremur.
    Nos itaque, qui religiosarum domorum et personarum profectum ac utilitatem intensis desiramus affectibus, tanti principis supplicationibus inclinati, tenore praesentium auctoritateque apostolica, omni hac in re interposita vel interponenda appellatione remota, domus seu conventus Gandensem, Insulensem, Valencenensem, Duacensem, Brugensem, Iprensem, Bergensem, Atrebatensem, S. Audomari, Trajecti Inferioris, Harlemensem, Ziericzeensem, Hagensem, Roterdamensem, Noviomagensem, Zutphaniensem, Leowardiensem, Groeningensem, Calcariensem, Zwolensem, Winsumiensem, Lovaniensem, Antverpiensem, Trajecti Superioris, Buscoducensem et Bruxellensem, una eum monasteriis reformatis monialium ordinis Sancti Augustini sub cura, habitu et institutis dicti ordinis praedicatorum, collegiisque sororum tertii habitus seu de poenitentia S. Dominici intra terminos earumdem domorum constitutis in provinciis Franciae, Saxoniae et Teutoniae respective separamus, atque a jurisdictione et regimine priorum provincialium earundem provinciarum ac quorumcunque vicariorum generalium eximimus, ex illisque omnibus et singulis unam provinciam, quae Inferioris Germaniae provincia appelletur, facimus, creamus ac instituimus....
    Ne autem dicta nova provincia interim, dum prior provincialis eligitur, praesidente et directore careat, instituimus praesentium tenore et auctoritate supradicta in vicarium generalem ejusdem provinciae eum, quem priores conventuum Gandensis, Antwerpiensis, Trajecti Inferioris et Noviomagensis, vel tres in unum congregatum duxerint nominandum, eam sibi auctoritatem in omnibus concedendo, quam secundum morem vestri ordinis vicarius provinciae, mortuo vel amoto priore provinciali, haberc consuevit quousque prior provincialis electus, confirmatus et praesens in provincia extiterit....
    Datum Romae, apud Sanctum Petrum sub annulo piscatoris, die secundo julii MDXV, pontificatus nostri anno tertio. — Ja. Sadoletus1.

  •  
    1. Deze pauselijke schikking gaf aan de predikheerenorde in de Nederlanden als hot ware eene eigene nationale inrichting, hetgeen de onderdrukking der ketterij, die geliefkoosde werkzaamheid der predikheeren, in onze gewesten onrechtstrreeks bevorderde.

Informations

Acte

Laurent Vallière (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 149012 (aposcripta-8578), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/149012 (mise à jour : 31/07/2020).