« aposcripta-4176 »


Général

  •  
    Alexandre III (1159-1181)

  •  
    W. de Ridale

  •  
    VI idus maii

  •  
    après 1166/05/10 - avant 1176/05/10

  •  
    n. c.

  •  
    Titre, général (littere gratiose, cum filo serico)

  •  
    Alexander III to W. de Ridale granting protection for him and his possessions, especially Lilliesleaf, and half of Langton (Berwickshire), the Whittons and Brawby, which his father and forebears had held from the church of Hexham, confirming the agreement between his father and the priest Uchtred regarding Lilliesleaf [Marritt].

  •  
    [Expédition] E. ANGLETERRE, Woodhorn, Northumberland Collections Service, Riddell Whitfield MSS, ZRW 3.

  •  
    Ici reprise de Stephen Marritt, « The Ridale Papal Letters and Royal Charter : A Twelfth-Century Anglo-Scottish Baronial Family, the Papacy, the Law and Charter Diplomatic », The English Historical Review, CXXVI/523, 2011, p. 1332-1354.

  •  
    Cadwallader John Bates, ‘Three Papal Bulls Confirmatory of the Possessions of the Riddells of Riddell’, Archaeologia Aeliana, new series, XII, 1887, p. 191-203, à la p. 203.
  •  
    Walther Holtzmann, Papsturkunden in England, III, n. 321.
  •  
    William Farrer, Early Yorkshire Charters..., II, 19??, réimp. Cambrige University Press, 2013, n. 117.

  •  
    JL 13655a.
  •  
    Scotia Pontificia, n. 79.

  •  
    Alexander episcopus servus servorum Dei, dilecto filio W. de Ridale, salutem et apostolicam benedictionem.
    Sacrosancta Romana ecclesia devotos et humiles filios ex assuete pietatis officio propensiori cura consuevit diligere et, ne pravorum hominum molestiis agitentur, eos sue protectionis sue munimine tanquam pia mater est solita confouere.
    Eapropter, dilecte in domino fili, devotionem quam bone memorie Anschetillus pater tuus circa beatum Petrum et nos ipsos exhibuit, studiosius ad memoriam revocantes personam tuam cum omnibus bonis, que in presentiarum legitime possides aut in futurum iustis modis prestante domino poteris adipisci sub beati Petri et nostram protectionem suscipimus. Specialiter autem villam de lillesclive et dimidiam langetune, et villam de Witune cum omnibus pertinentiis suis, villam etiam de Brahebi quemadmodum eam pater at progenitores tui ab ecclesia … xtoldesham tenuerunt. Conventionem quoque inter huctredum sacerdotem et predictum patrem tuum super villa de lillesclive rationabiliter factam et a nobis confirmatam devotioni tue auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Statuentes ut, si te in aliquo [gravari] presenseris libere tibi liceat ad sedem apostolicam appellare.
    Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit hanc nostre protectionis et confirmationis paginam infringere seu personam et bona tua temere perturbare.
    Si quis autem [hoc] attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum.
    ...VI idus [maii].

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 149011 (aposcripta-4176), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/149011 (mise à jour : 15/07/2020).