« aposcripta-8549 »


Général

  •  
    Sixte IV (1471-1484)

  •  
    Pour mémoire perpétuelle de la chose

  •  
    MCDLXXIX, nonas januarii, anno nono

  •  
    1479/01/05

  •  
    Rome, Saint-Pierre

  •  
    Lettre, général (après 1198, littere cum filo canapis)

  •  
    Bulla confirmans privilegia cathedrali Leodiensi per Eugenium IV, 7 idus aprilis 1432 et per Pium II, 13 kalendas februarii 1458, concessa, novaque eidem adjiciens, data 9 januarii 1479.

  •  
    [Expédition] F. BELGIQUE, Bibliothèque royale, n. 10947.

  •  
    Ici reprise de Pierre-François-Xavier de Ram, Documents relatifs aux troubles du pays de Liege, sous les princes-évêques Louis de Bourbon et Jean de Horne, 1455-1505, Bruxelles : Hayez pour la Commission royale d'histoire, 1844, n. 79, p. 659-665. à compléter

  •  
    Sixtus episcopus, servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam.
    Licet ea quae pro pacis et quietis praesidiis ministrandis ac ecclesiarum praecipue cathedralium insignium decoris augmento per apostolicam Sedem concessa sunt, plenam obtineant firmitatem, nos tamen, aliqua extendentes illis et aliis quae propterea aut ex consuetudine processisse comperimus, interdum apostolicis muniminis robur addiximus, ut eo firmius et illibata praesistant, quo magis nostro fuerint praesidio communita.
    Dudum siquidem a felicis recordationis Eugenio quarto et Pio secundo pontificibus et praedecessoribus nostris successive emanarunt litterae hujusmodi sub tenoribus :
    « Eugenius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis capitulo Leodiensi, salutem et apostolicam benedictionem.
    Laudibus et honore dignissima quae de vestro necnon Leodiensis, in qua divinis vacatis obsequiis ecclesiae statu, fama celebris effert praeconia, paternis contemplantes effectibus non...
    Datum Romae, apud Sanctum Petrum, anno Incarnationis dominicae millesimo quadringentesimo tricesimo secundo, septimo idus aprilis, pontificatus nostri anno secundo. »
    « Pius episcopus, servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam.
    Laudanda Sedis apostolicae rectitudo...1 »
    Et cum sicut accepimus inter alia statuta et ordinationes ecclesiae Leodiensis caveri dicitur expresse quod nullus in ipsius ecclesiae canonicatu accipi possit, nisi de militari genere procreatus aut doctor vel licentiatus existat, ac in ipsa ecclesia sit antiqua et approbata hactenus a tanto tempore, de cujus nunc memoria hominum non existit, pacifice observata consuetudo, quod majoris Leodiensis officia, et illius etiam major ac principales aliarum civitatis et...
    Datum Romae, apud Sanctum Petrum, anno Incarnationis dominicae millesimo quadringentesimo septuagesimo nono, nona januarii, pontificatus nostri anno nono.

  •  
    1. APOSCRIPTA n. 8551.

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 148982 (aposcripta-8549), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/148982 (mise à jour : 04/07/2020).