« aposcripta-8525 »


Général

  •  
    Grégoire I (590-604)

  •  
    Les princes chrétiens du monde entier, présents et futurs

  •  
    après 589 - avant 605

  •  
    Privilège solennel

  •  
    * Gregor I theilt allen Fürsten mit, er bestätige dem Kloster St.-Pierre de Rouen seine Besitzthümer und weitgehende Rechte, verleihe ihm den Vorrang vor anderen Klöstern Neustriens und unterstelle es der päpstlichen Advokatie.

  •  
    [Autre copie médiévale] B. FRANCE, Paris, Bibliothèque nationale de France, Ms. lat. 12777, fol. 109 [en ligne]. Copie du XIVe ou XVe siècle. Die Fälschung ist augenscheinlich, sie hängt mit der Martinus I, Acta II Nr. 44, eng zusammen. Als Ueberschrift trägt der Text : Privilegium Gregorii papae et Brunechildis regine ac neptis eius Theoderici [Pflugk-Harttung].

  •  
    Ici reprise de Julius von Pflugk-Harttung, Acta pontificum Romanorum inedita. III. Urkunden der Päpste vom Jahre 590 bis zum Jahre 1197, III, Stuttgart : W. Kohlhammer, 1886, n. 1, p. 1-2.

  •  
    Philippe Jaffé, Wilhelm Wattenbach, Samuel Loewenfeld, Ferdinand Kaltenbrunner, Paul Ewald, Regesta pontificum Romanorum ab condita ecclesia ad annum post Christum natum MCXCVIII, 2e éd. Leipzig, : Veit, 1885-1888, 2 vol., n. 1927 [en ligne].

  •  
    Totius orbis principibus, machinam mundi sub Christo principe regentibus, presentibus scilicet et futuris, Gregorius meritorum qualitate infimus sub Christi gratia sancte Romane sedi prelatus.
    Summum esse, quos divine fidei et apostolice maiestatis nobilitas religio constat, ut fructu operum et effectu rerum certa demonstrantur obsequia. Quando ad ea, (ad) que catholicorum regum corda pontificalibus sunt monitis provocanda, ita ardenti desiderio, divina preveniente gratia, subcenduntur, ut ab eis ultro poscantur, tanto sunt letius concedenda, quanto ea, que cupiunt, si nolenta facere, peti debuerant.
    Proinde iuxta filiorum meorum precellentissimorum scripta, regum Brunechildis1 ac nepotis eius Theoderici2, monasterio sancti Petri, apostolorum principis, quod est situm in partibus Neustrie extra muros Rothomagie civitatis huius modi privilegium auctoritatis nostre decreto indulgemus, et illud plenius confirmamus privilegium, quod a bone memorie domino papa Leone, comittante illustrissimi regis Clotharii clemencia, ipsi loco, sub anathematis vinculo est concessum vel indultum, concedimus atque firmamus. Statuentes, nullum regum, antistitum vel iudicum, ulla quacunqueb predittum dignitate, ea, que prefato loco sancto concessa sunt vel conferentur, sub cuiuslibet occasionis specie minuere vel aufferre vel suis usibus applicare, sed cuncta, que deo servientibus monachis oblata sunt vel offerri contigerit, perhemni tempore illibata et sine aliqua inquietudine volumus possideri, eorum usibus, pro quorum substentatione concessa sunt, modis omnibus profutura.
    Concedimus eciam, ut, obeunte abbate, non alius ibi quacunque obiectionis astucia ordinetur, nisi quem communis consensus monachorum elegerit aut previderit ordinandum. Caveant autem prefati monachi symoniacam heresim, ne potencia regum vel antistitum conventic loco pastoris suscipiant tyrannum, quod omnino fieri prohibemus, et eundem abbatem causa ordinacionis sue aliquid dare, presumere(!) excommunicamus, ne hac occasione, que a fidelibus piis locis offeruntur vel oblata sunt, consummantur. Auctoritate igitur divina vice beati Petri, apostolorum principis, consensu omni Romanorum pontificum et voluntate tocius senatus Romani, suadente nobis viro apostolico Melancio, Rothomagie urbis archiepiscopo3, et omni favente Gallie episcoporum iudicio, decernimus, ut nullus archiepiscoporum, episcoporum, archidiaconorum fratres prefate basilice, de ordinacione sui abbatis vel ecclesiasticorum graduum assumptione inquietet, sed secundum privilegium nostrum ordinacionem sui abbatis ipsi fratres, a quocunque voluerint pontifice, in eodem monasterio peragant et ecclesiasticorum graduum dignitatem, ubicunque libuerit, suscipiant vel in suo monasterio celebrent. Consecrationes quoque foncium et scrutinii misteria similiter faciant. Crismatis quoque ac olei, altaris, calicis, corporalis, a quocunque voluerint pontifice, benedictionem expetantd.
    Nec tantus honor a quoque intermittatur, nec vilescat tante sublimitatis locus, quem capud monasteriorum tocius Neustrie constituimus, nulliusque dittioni patimur esse subiectum. Sed sub advocacione beati Petri et successorum ipsius permaneat. Omnes quoque archiepiscopos eiusdem civitatis ob amorem beati Petri, apostolorum principis, in eadem ecclesia consecrari precipimus, omnes eciam abbates capis laneis utantur, ipsos etiam monachos lintheis et villosis lineis uti precipimus. Omnia quoque iudicia secularia, id est fratrum ignitum iudicium, aque frigide, et cetera, si necessitas fuerit, exerceant. Omnes eciam malefactores ecclesie anathematizent et, peracta penitencia, iterum absolvant, benedictionem quoque inter sacra missarum solemnia et predicationem ad populum similiter faciant. In capite eciam ieiunii penitentes ab ecclesia expellant, et in die absolucionis iterum intromittant. Statuimus, ut in die palmarum vel letan(i)arum, non cum clericis metropolitane ecclesie, sed seorsum monachi procedant. Si autem contigerit, ut aut prece archiepiscopi vel populi, aut aliqua peste ingarente ab ecclesia sua cum processione exierint, usque ad altare, quo venturi sunt, cantando procedant, et dextram partem teneant, tam in ipsa ecclesia metropolitana, quam in ceteris ecclesiis, que subiecte sunt eidem. In exeundo autem cantor monachorum, quamcunque sibi placuerit, primitus antiphonam incipiat, atque ad nutum abbatis et cantoris clerici singant(!) et processio, uti disposita fuerit, fiat.
    Hec igitur omnia, que huius[modi] auctoritatis apostolice et nostre preceptionis privilegio continentur, prefati monasterii rectoribus et filiis presentibus et futuris sub tali anathemate servata constituimus. Si quis autem regum, antistitum, iudicum vel quarumcumque secularium personarum huius apostolice auctoritatis decreta violaverit, vel fratres inquietaverit, honore suo in presenti seculo privetur, et cum Iuda traditore in penis perpetuis dampnetur, nisi digna penitenciae prefati sancti Petri sibi repropiciaverit clemenciam et fratrum communie reconciliaverit concordiam.
    Ego Gregorius sancte Romane sedis antistes huic privilegio subscripsi.
    Naulinus Sopannensium episcopus subscripsit.
    Primenius Micerriensium episcopus subscripsit.
    Marmianus Ravennatensium episcopus subscripsit.
    Dominicus Carthaginensium episcopus subscripsit.
    Venantius Lunensis episcopus subscripsit.
    Fortunatus Neapolitanorum episcopus subscripsit.
    Eulogius Alexandrie episcopus subscripsit.
    Flavius Remorum archiepiscopus subscripsit.
    Iohannes Siracusanorum episcopus subscripsit.
    Melantius Rothomagensium archiepiscopus subscripsit.
    Sabinianus Tudertinorum episcopus subscripsit.
    Constancius Mediolanensium episcopus subscripsit.
    Theodericus rex subscripsit.
    Brunechildis regina subscripsit.
    Ego Petrus, notarius sancte Romane sedis, scripsi et sigillo domni Gregorii pape sigillavi.

  •  
    (a) volent
  •  
    (b) quecunque
  •  
    (c) ob circumventi ?
  •  
    (d) expectant.
  •  
    (e) penitencie

  •  
    1. Brunhilde, Königin der Franken, zu Tode geschleift 613.
  •  
    2. Theoderich II, König der Franken, 596–612.
  •  
    3. Melantius, Erzbischof von Rouen, c. 589–601.

Informations

Acte

Thomas Girard (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 148958 (aposcripta-8525), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/148958 (mise à jour : 01/07/2020).