« aposcripta-8524 »


Général

  •  
    Martin IV (1281-1285)

  •  
    L'évêque de Troyes

  •  
    VI kalendas septembris, anno primo

  •  
    1281/08/27

  •  
    Orvieto

  •  
    Lettre, général (après 1198, littere cum filo canapis)

  •  
    à faire

  •  
    [Vidimus] V. FRANCE, Troyes, Archives départementales de l'Aube. Vidimus par l'évêque de Troyes Jean daté du 6 février 1282.
  •  
    [Expédition] E. FRANCE, Troyes, Archives départementales de l'Aube. Original scellé sur cordelettes de chanvre.

  •  
    Ici reprise de Charles Lalore, Chartes de la collégiale Saint-Urbain de Troyes, Paris, Troyes : Thorin, Léopold Lacroix, 1880 (Collection des principaux cartulaires du diocèse de Troyes, t. 5), n. 95, p. 299-301 [en ligne], numérisée par Chartae Galliae, acte n. 207853.

  •  
    Martinus episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri episcopo Antissiodorensi, salutem et apostolicam benedictionem.
    Ex parte dilectorum filiorum decani et capituli Sancti Urbani Trecensis ad Romanam ecclesiam nullo medio pertinentis fuit propositum coram nobis quod, licet ecclesiam ipsam, quam felicis recordationis Urbanus papa predecessor noster a fundamentis erexit, in ea honorabile canonicorum collegium ordinando, exemptionis privilegio et aliis diversis indulgentiis sit per Sedem apostolicam decorata, tamen apud eam cimiterium benedictum non habetur. Quare predicti decanus et capitulum nobis humiliter supplicarunt ut circa eamdem ecclesiam in loco ipsius ecclesie mandaremus cimyterium benedici, sepulturam ipsius ecclesie fore liberam decernendo.
    Quocirca fraternitatia tue per apostolica scripta mandamus quatinus infra unum mensem post receptionem presentium auctoritate nostra cimiterium ipsum, juxta predictam ecclesiam in loco ad hoc congruo, benedicas, sine juris prejudicio alieni. Et nichilominus, postquam dictum cimiterium juxta presentis mandati nostri tenorem fuerit benedictum, sepulturam ecclesie predicte libram esse eadem auctoritate decernas, ut eorum devotioni et extreme voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint nullus obsistat, salvis tamen justitia et quolibet alio jure illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumentur. Alioquin venerabili fratri nostro episcopo Antissiodorensi nostris damus litteris in mandatis ut ipse ex tunc super hoc mandatum apostolicum exequatur, contradictores per censuram apostolicam, appellatione postposita, compescendo, non obstante si aliquibus a predicta Sede indultum existat quod excommunicari aut interdici nequeant vel suspendi
    Datum Urbem Veterem, VI kalendas septembris, pontificatus nostri anno primo.

  •  
    (a) paternitati Lalore.

  •  
    Absente des registres.

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 148957 (aposcripta-8524), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/148957 (mise à jour : 30/06/2020).