« aposcripta-8521 »


Général

  •  
    Innocent VI (1352-1362)

  •  
    Les archevêques et évêques ainsi que les princes, ducs, marquis, comtes, seigneurs des cités et lieux et recteurs des communautés d'Allemagne

  •  
    idibus julii, anno primo

  •  
    1353/07/15

  •  
    Villeneuve-lez-Avignon

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Bul van paus Innocentius VI gericht tot de bisschoppen en aartsbisschoppen alsook tot al de vorsten en regeerders in de Duitsche landen, aangaande het vervolgen der kettersche Beggarden door den inquisiteur Schandelant, predikheer. — De paus zegt gehoord te hebben, dat die ketterij in hunne gewesten woedt en beveelt hun uitdrukkelijk, dat zij zijnen apostolischen inquisiteur Jan Schandelant, predikheer, uit al hunne macht zouden bijstaan en hunne kerkers te zijner beschikking stellen, totdat de Inquisitie in de Duitsche landen in het bezit van eigene kerkers gekomen zij [Fredericq].

  •  
    Ici reprise de Paul Fredericq, Corpus documentorum inquisitionis haereticae pravitatis Neerlandicae, Gand, 5 vol., 1889-1906, I, n. 206, p. 204-205 [en ligne].

  •  
    Thomas Ripoll, Bullarium ordinis fratrum Praedicatorum, Rome, 8 vol., 1729-1740, t. II, n. 2, p. 243-244 [en ligne].
  •  
    Odorico Raynaldo, Annales ecclesiastici ab anno 1198 ubi Card. Baronius desinit, Lucques, 1746-1756, 15 vol., ad a. 1353, § 26.

  •  
    Innocentius episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus universis archiepiscopis et episcopis ac dilectis filiis principibus, ducibus, marchionibus, comitibus, civitatum ac locorum dominis et communitatum rectoribus per Alemanniam constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.
    Injuncto nobis circa gregem Dominicum ex officio pastorali solerter vigilare nos convenit ne lupina rabies haereticae pravitatis, sub ovino vellere sponte latitans, mactet crudeliter et disperdat quod fidei vivificat sacramentum.
    Cum itaque, sicut accepimus, hujusmodi pestifera rabies specialiter illorum qui Beckardi vocantur in Alemanniae partibus, procurante humani generis inimico, exarsisse dicatur, nos, cupientes quod pestis ipsa de caulis fidelium propellatur et quod officium inquisitionis dilecto filio Joanni dicto Schandelant, ordinis fratrum praedicatorum sacraeque theologiae professori, inquisitori haereticae pravitatis, auctoritate apostolica commissum nostris temporibus ad profectum fidei et animarum salutem auctore Domino prosperetur, universitatem vestram rogamus et hortamur attente, per apostolica vobis scripta in virtute sanctae obedientiae firmiter praecipiendo mandantes, quatenus ob reverentiam divinam et nostram, sicut Dei et apostolicae Sedis vultis effugere ultionem, ipsi inquisitori favorabiliter assistentes et in prosecutione dicti negotii fidei consilium, auxilium et favorem totis viribus, tota mente omnique occasione postposita impendatis, praestantes eidem vestros carceres, quibus in eisdem partibus carere dicitur officium inquisitionis hujusmodi, donec officio praedicto de certis carceribus sit provisum, preces et mandata nostra taliter impleturi, ut causam fidei videamini ex animo assumere ac fovere et apud Deum et Sedem apostolicam possitis exinde merito commendari.
    Datum apud Villam Novam Avinionensis dioecesis, idus julii, pontificatus nostri anno primo1.

  •  
    1. Dit stuk wordt ontleed bij Mosheim, De Beghardis et Beguinabus commentarius, blz. 324. — Over den inquisiteur Jan Schadelant, Schandelant, Scadland of de Schandeland († 1373), zie Quétif en Echard, Scriptores ordinis pracdicatorum, deel I, blz. 672 en Ripoll, op. cit., deel II, blz. 255. — Paus Clemens VI had dien predikheer, bij zijne bul van 21 Mei 1348, als inquisiteur in de Duitsche landen aangesteld. Zie verder in het Aanhangsel, n. 188 bis.

  •  
    Absente des registres édités par Gasnault et Laurent.

Informations

Acte

Laurent Vallière (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 148954 (aposcripta-8521), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/148954 (mise à jour : 30/06/2020).