« aposcripta-8520 »


Général

  •  
    Clément VI (1342-1352)

  •  
    Les archevêques et leurs suffragants

  •  
    XIII kalendas novembris, anno octavo

  •  
    1349/10/20

  •  
    Avignon

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Bul van Clemens VI gericht tot de aartsbisschoppen en hunne suffraganen, waarbij hij de secte der Geeselaars veroordeelt en de kerkprelaten met hare onderdrukking gelast.— De paus zegt gehoord te hebben, dat in de Duitsche landen en in de naburige gewesten veel duivelsche Geeselaars zijn opgetreden, die allerlei leugens en kettersche dolingen verkondigen tot groote schade van de zaligheid der onnoozele menigte. Zonder toelating dragen zij eene bijzondere kleedij, houden ongeoorloofde bijeenkomsten, vaardigen reglementen uit, enz. Enkele broeders der bedelorden behooren ook tot deze kwade secte, die de Joden op onchristelijke wijze vervolgt, Ten einde groote onheilen te voorkomen beveelt de paus, dat al de handelingen der Geeselaars verboden zijn en door de kerkprelaten in hunne bisdommen moeten uitgeroeid worden. De geestelijken, die deze secte biijven aanhangen, moeten met kerkelijke en wereldlijke straffen door de bisschoppen gestraft worden. De predikers en aanvoerders der secte zullen door hen aangehouden worden met behulp van den wereldlijken arm, zoo noodig, en in hechtenis bewaard worden, totdat de paus over hen uitspraak zal gedaan hebben. De oprechte boetvaardigheid zonder kettersche vormen wordt daarom niet verboden. De aartsbisschoppen zullen aan iederen hunner suffraganen een afschrift dezer bul zenden [Fredericq].
    Statuitur contra flagellatores [Déprez, Mollat].

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R1. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 143, fol. 94v-96.
  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R2. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 192, fol. 3-4.
  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R3. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Avenionensia 109, fol. 554-555.

  •  
    Ici reprise de Paul Fredericq, Corpus documentorum inquisitionis haereticae pravitatis Neerlandicae, Gand, 5 vol., 1889-1906, I, n. 202, p. 199-201 [en ligne].

  •  
    Jean de Trittenheim, Annales Hirsaugienses, 2 t., Saint-Gall, 1690, II, p. 209-211 [en ligne].
  •  
    Partielle : Odorico Raynaldo, Annales ecclesiastici ab anno 1198 ubi Card. Baronius desinit, Lucques, 1746-1756, 15 vol., ad a. 1349, § 20-22.
  •  
    Karl Gustav Schmidt, Päpstliche Urkunden und Regesten aus den Jahren 1295-1378..., 2 t., Halle, 1886-1889, I, p. 390.
  •  
    Augustin Theiner, Vetera Monumenta Poloniae et Lithuaniae, 4 t., Rome, 1860-1864, I, p. 527.
  •  
    Édouard Déprez, Guillaume Mollat, Clément VI. Lettres closes, patentes et curiales, intéressant les pays autres que la France, Paris, 1960-1961, n. 2090-2091.
  •  
    Shlomo Simonsohn, The Apostolic See and the Jews, Toronto, 1990-1991, 8 vol., n. 375, p. 399-402.

  •  
    Léon Bardinet, « La condition civile des juifs du Comtat Venaissin pendant le XVe siècle, 1409-1513 », Revue des Études juives 6, 1882, p. 1-40, à la p. 22.
  •  
    Peter Browe, « Die Judenbekämpfung im Mittelalter », Zeitschrift für katholische Theologie 66, 1938, p. 227.
  •  
    Ludwig Erler, « Historisch-kritische Übersicht der national-ökonomischen und sozial-politischen Literatur », Archiv für katolisches Kirchenrecht 50, 1883, p. 12.
  •  
    Solomon Grayzel, « The Papal Bull Sicut Judeis », Studies and Essays in Honour of Abraham A. Neuman, leiden, 1962, p. 264.
  •  
    Solomon Grayzel, « The Avignon Popes and the Jews », Historia Judaica 2, 1940, p. 6.
  •  
    Robert Hoeniger, Der Schwarze Tod in Deutschland, Berlin, 1882, p. 14.
  •  
    Alois Lang, Acta Salzburgo-Aquilejensia, Graz, 1903, p. 303.

  •  
    Clemens episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopus eorumque suffraganeis, salutem et apostolicam benedictionem.
    Inter sollicitudines innumeras et immensas quibus ultra vires apostolicae servitutis debito perurgemur, illud cordi nostro potissimum insidet et ad hoc attentius studia nostra convertimus et conatus ut apud omnes Christiani nominis professores fides orthodoxa fulgeat, sanctorum Patrum doctrina splendeat et sic catholicae et apostolicae ecclesia Romanae religio sine cujusquam simulationis, fictionis seu velaminis pallio pure et inviolabiliter observetur, quod a vinea Domini Sabaoth, cujus cura et custodia nobis licet immeritis est commissa, vepres et urticae tam periculose quam damnabiliter succrescentes evellantur ; et vulpoculae, quae ipsam demoliri nituntur, per apostolicae Sedis curam et providentiam abigantur.
    Sane, molesta nobis licet fide digna magnorum relatio et multorum assertio nostrum et fratrum nostrorum non mediocriter turbavit auditum, quod in partibus regni Germaniae et ei convicinis quaedam sub praetextu devotionis et agendae poenitentiae vana religio et superstitiosa adinventio, procurante satore malorum operum, surrexerit ; per quam prophana multitudo simplicium hominum, qui se « flagellantes » appellant, decepta verbis fictis atque mendacibus malignorum asserentium Salvatorem nostrum Hierosolymis patriarche Hierosolymitano apparuisse (cum tamen a longis citra temporibus nullus ibidem praesentialiter fuerit patriarcha) et sibi aliqua dixisse, quae colorem veritatis non habentia nec saporem quibusdam sacrae scripturae auctoritatibus obviare noscuntur, in illam cordis vesaniam est deducta et in animae praecipitationem acta, atque de die in diem suggestionibus hostis antiqui se, ut Dominicam gregem devoret, transferentis in angelum lucis, nimium succrescendo deduci, cortina trahente cortinam, periculosius formidatur, quod se per societates et conventicula (licet caudas invicem coligatas habeant) dividentes diversas circumeunt patrias, caeterorum hominum vitam et statum condemnando se justificant, claves ecclesiae vilependunt ac in contemptum disciplinae ecclesiasticae habitum certum, nigrum videlicet, ante et retro ipsius vivificae crucis impressum habentes signaculum sine superioris licentia deferentes sub nomine poenitentiae gerunt, et alias in causa insolita congregationes, conventicula et coadunationes, quae a jure sunt prohibitae, faciunt et ad alios actus prosiliunt a vita et moribus observantiaque fidelium christianorum penitus alienos.
    Ordinationes etiam et statuta, quibus utuntur, imo verius abutuntur, propria temeritate fecerunt, erroris suspicione non vacua et judicio rationis carentia. Sed ex eo tam pro Deo quam hominibus odiose per amplius turbamur acerbiusque et durius anxiamur, quod quidam religiosi praesertim de ordinibus mendicantium, qui alios revocare debuerant et ad viam reducere veritatis, et ab utero matris ecclesiae veluti maledictionis filii nequiter aberrantes linguas suas, ut alios pertrahant in errorem, acuunt, quibus corda debilia vulnerant, et ignorantes Dei justitiam suae propriae innitentes prudentiae, dum legi Domini nolunt esse subjecti, aliis in persuasionibus humanae sapientiae verbis praedicando et dogmatizando contra ecclesiae libertatem et fidei catholicae puritatem, ab ipsa veritate subducere moliuntur. Quod eo faciunt efficacius, quo conceptum virus latenter effundunt, blandis prius sermonibus auditores, quasi bonum vinum prius ponendo, satagunt irretire, et cum inebriati fuerint, illud quod est deterius, cum ipsis in perditionis laqueum incidunt et in profundum malorum pariter demerguntur.
    Nos igitur tam pernicioso et periculoso principio, per quod ultra divinae majestatis offensam magnum etiam reipublicae periculum et apud fideles scandalum generatur, ne deteriores processus pariat et successus, obstare volentes et considerantes, quod cum plerique ex ipsis seu adhaerentes eisdem sub pietatis colore ad impietatis opera laxantes crudeliter manus suas, judaeorum, quos pietas christiana retinet et sustinet, offendi eos aliquatenus non permittens et frequenter etiam christianorum sanguinem effundere et oportunitate captata bona clericorum et laicorum diripere et suis usibus applicare ac superiorum juridictionem usurpare et ad multa alia illicita erumpere minime vereantur ; timendum est, quod tam praesumptuosa temeritas et temeraria praesumptio, nisi ei persalubri antidoto occurratur, paritura sit non levem perniciem nec sine aliquorum morborum lethali contagio properans in plurimos, sero recipiat medicinam.
    Attendentes insuper quod error qui non resistitur quodummodo approbari videtur et quod ex officio nobis injuncto compellimur, ut quos per iter devium errando currere et plures in praecipitationem secum trahere percipimus ac in dispersionem multarum gentium ambulare, revocando a devio, ut in viam veritatis et justitiae dirigant gressus suos eisque providere per oportuna remedia studeamus ; fraternitati vestrae de fratrum nostrorum consilio per apostolica scripta committimus et districte praecipiendo mandamus, quatenus vos et singuli vestrum in singulis civitatibus vestris et dioecesibus per vos seu alium vel alios adinventiones hujusmodi seu ritus prophanos (quos una cum societatibus, congregationibus, statutis et ordinationibus supradictis, qui se, ut praemittitur, Flagellatores appellant, temerarie attentatos, de eorundem fratrum nostrorum consilio perpetuae prohibitioni subjecimus et tanquam illicitos reprobavimus), auctoritate nostra reprobetis, in vestris civitatibus et dioecesibus, reprobos et illicitos publice denuncietis ; ac omnes tam clericos saeculares quam regulares et laicos de praedicta superstitiosa secta vel societate quocumque nomine existentes vel eam sectantes auctoritate praedicta monere et inducere studeatis, ut ab hujusmodi observantia, secta et nova religione totaliter desistere et resilire procurent ; quodque nullus deinceps praedictam sectam seu conventiculum praesumat intrare aut ritus et statuta societatum hujusmodi observare ; contrarium facientes per censuram ecclesiasticam coercendo necnon eos, in quos temporalem jurisdictionem habetis, per poenas temporales, de quibus expedire videritis, appellatione postposita, compellatis.
    Sane, ut religiosi et alii errorum magistri, qui praedicando et dogmatizando simplices decipiunt, et caeci ducatum caecis praebentes ipsos secum in foveam trahunt, et si non divino amore, saltem humana confusione a tam iniquo proposito revocentur, omnes et singulos cujuscunque sint ordinis, religionis, praeeminentiae vel status, quos in praemissis vobis constiterit deliquisse capi faciatis, non obstante quocunque privilegio vel indulto, quod eis in nullo suffragari volumus, tam diu captivos detineatis, donec aliud a nobis acceperitis in mandatis, invocato ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis.
    Per praedicta tamen nequaquam intendimus prohibere, ne Christi fideles impositam sibi poenitentiam vel etiam non impositam, dummodo recta intentione et pura devotione ad illam peragendam procedant in suis hospitiis, vel alias absque superstitiosis congregationibus, societatibus et conventiculis supradictis possint facere et se in bonis exercendo virtutum actibus Domino, prout ipse inspiraverit, in humilitatis spiritu deservire.
    Caeterum quia praesentes litterae nequeunt singulis vestrum propter locorum discrimina commode praesentari, volumus quod per te, frater archiepiescope, earum transsumptum publica manu scriptum et tuo communitum sigillo vestris suffraganeis transmittatur, cui adhiberi volumus plenam fidem.
    Datum Avenione, XIII kalendas novembris, pontificatus nostri anno octavo.

Informations

Acte

Laurent Vallière (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 148953 (aposcripta-8520), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/148953 (mise à jour : 30/06/2020).