« aposcripta-8518 »


Général

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    L'évêque de Tournai

  •  
    II kalendas januarii, anno quinto

  •  
    1320/12/30

  •  
    Avignon

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Bul van Johannes XXII tot den bisschop van Doornik gericht over de Begijnen, die van ketterij verdacht werden. — De paus zegt, dat zijn voorganger Clemens V de Begijnen afgeschaft heeft, omdat zij algemeen van ketterij beschuldigd werden, vooral in de Duitsche landen. Integendeel verklaart Johannes XXII, dat hij van de Begijnen uit het bisdom Doornik niets dan goed heeft hooren zeggen. Daarom gelast hij, op eene aanvraag der Begijnen, den bisschop met het instellen van een onderzoek. Worden de Begijnen onschuldig bevonden, dan moet de bisschop ze tegen al hunne vervolgers verdedigen en haar tevens op het hart drukken, dat zij zich buiten alle godsdienstige twisten moeten houden [Fredericq].

  •  
    Ici reprise de Paul Fredericq, Corpus documentorum inquisitionis haereticae pravitatis Neerlandicae, Gand, 5 vol., 1889-1906, I, n. 175, p. 170-172 (d'après Bethune) [en ligne].

  •  
    Baron Jean Bethune, Cartulaire du Béguinage de Sainte-Élisabeth à Gand, Bruges, 1883, n. 98, p. 69.

  •  
    Johannes episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri episcopo Tornacensi, salutem et apostolicam benedictionem.
    Cum de mulieribus que Beguine vulgariter et communiter nuncupantur felicis recordationis Clementi pape Vo, predecessori nostro, precipue de Alamaniae partibus, multa fuissent insinuata sinistra, presertim quod eorum alique de summa Trinitate ac Divina essentia disputare ac etiam predicare, circa articulos quoque fidei contrarias introducere multorumque simplicium animos in diversos super hiis errores exducere et alia multa pericula animarum parientia facere sub fucato sanctitatis velamine presumebant ; ex quibus necnon et aliis de dictis mulieribus frequenter auditis, habens eas dictus predecessor non indigna ratione suspectas statum ipsarum prohibendum duxit perpetuo et a Dei ecclesia penitus abolendum, in illas que statum hujusmodi jam assumptum sectarentur ulterius autque de novo illum assumerent, excommunicationis sententiam promulgando.
    Cum autem ad apostolatus nostri auditum relatio fide digna deduxerit esse plurimas in tuis civitate et dyocesi hujusmodi mulieres Beguinas simpliciter nuncupatas, que per virtutum adornamenta currentes honeste vivunt, devote frequentant ecclesias, prelatis suis reverenter obediunt et se in premissis disputationibus et erroribus non involvunt, nec suas vel aliorum animas per opiniones erroneas ab Evangelica veritate degeneres damnabili presumptione decipiunt, sed in sancta et in solida simplicitate viventes, alique proprias, alique parentum, alique conductas vel sibi communes et cum honesta familia domos inhabitant, alique vero, rerum cogente defectu, simul in eisdem domibus et diversis beguinagiis ad majoris castitatis observantiam immorantur, et sic hactenus vixerunt laudabiliter atque vivunt, quod nulla unquam super hiis fuit vel est suspicio vel infamia contra ipsas ; fuit nobis pro parte ipsarum humiliter supplicatum ut, cum indignum sit innocentes cum nocentibus ad paria judicari, sintque propterea, occasione hujusmodi in dicta civitate et dyocesi Tornacensi scandala gravia, dissentiones et odia guerrarumque pericula suscitata, providere super hiis per apostolice Sedis providentiam dignaremur.
    Nos igitur, indignum et rationi contrarium reputantes si probas et reprobas similis censura procelleret, premissis etiam scandalis et dissensionibus, odiis atque periculis obviare volentes, fraternitati tue, de qua plenam in Domino fiduciam gerimus, per apostolica scripta mandamus quatinus per te vel alium de vita dictarum mulierum laudabiliter viventium, ut prefertur, diligentius informatus, si reppereris ita esse, non permittas eas vel ipsarum aliquam in personis et bonis earumdem, occasione prohibitionis et abolitionis hujusmodi, quousque de statu earum fuerit aliter per Sedem apostolicam ordinatum, ab aliquibus molestari ; molestatores, si qui fuerint, per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo, non obstante si eis vel eorum aliquibus, communiter vel divisim, a Sede predicta sit indultum quod interdici, suspendi vel excommunicari non possint per litteras dicte Sedis non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto hujusmodi mentionem.
    Volumus autem quod predictas mulieres attente et accurate permoneas eisque districte precipias, ne de hujusmodi predicti predecessoris nostri prohibitionis et abolitionis tenorem se aliquatenus intromittant, sed in sanctis operibus persistentes et proficientes semper de virtutibus in virtutes, mercantur retributionis eterne premium, quod non inchoantibus, sed perseverantibus in consumatione prestatur.
    Datum Avinione, II kalendas januarii, pontificatus nostri anno quinto1.

  •  
    1. Deze bul werd ook gericht tot den bisschop van Kamerijk (zie verder ons stuk van 23 Februari 1323) alsook waarschijnlijk tot de bisschoppen van Luik en van Utrecht. (Van Espen, Jus ecclesiasticum universum, deel I, blz. 360.)

  •  
    Absente des registres.

Informations

Acte

Laurent Vallière (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 148951 (aposcripta-8518), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/148951 (mise à jour : 30/06/2020).