« aposcripta-8517 »


Général

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Les inquisiteurs du royaume de France

  •  
    Idibus augusti, anno primo

  •  
    1317/08/13

  •  
    Avignon

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Bul van Johannes XXII gericht tot de inquisiteurs van het koninkrijk Frankrijk over het aanhouden van ketters en hervallen Joden in de kerken. — Daarin moeten de aartsbisschoppen en de bisschoppen hun behulpzaam zijn [Fredericq].
    Fuit expositum quod nonnulli de haeretica pravitate culpabiles, suspecti aut accusati, conversi de judaica caecitate ad fidem catholicam postmodum apostatantes ab ipsa ad eccl. confugiunt non ad salutis remedium, sed ut manus inquisitorum effugiant; ideo PP. eis mandat ut contra culpabiles de haeretica pravitate procedant etiamsi ad eccl. vel loca religiosa confugerint [Mollat].

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R2. A. 7, fol. 501b.
  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R2. V. 66, ep. 4142J

  •  
    Ici reprise de Laerzio Cherubini, Magnum bullarium romanum, I, Luxembourg, 1742, p. 191, datée à tort du 13 août 1316.

  •  
    Laerzio Cherubini, Magnum bullarium romanum, I, Lyon : Phil. Borde, L. Arnaud, Cl. Rigaud, 1655, p. 216 [en ligne], datée à tort du 13 août 1316.

  •  
    Mollat, n. 4708.
  •  
    Paul Fredericq, Corpus documentorum inquisitionis haereticae pravitatis Neerlandicae, Gand, 5 vol., 1889-1906, I, n. 173, p. 169 [en ligne], datée à tort du 13 août 1316 à la suite de Cherubini.

  •  
    Inquisitoribus heretice pravitatis per regnum Francie constitutis.
    Johannes episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis per regnum Franciae constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.
    Ex parte vestra fuit nuper propositum coram nobis quod nonnulli de heretica pravitate culpabiles vel suspecti aut accusati seu conversi de judaica cecitate ad fidem catholicam, postmodum apostantes, ab ipsa ecclesias confugiunt, non ad salutis remedium sed ut vestras manus effugiant et suorum scelerum vitent judicium ultionis ; super quo apostolice Sedis providentiam humiliter implorastis.
    Nos igitur, ad extirpandos orthodoxe fidei inimicos et herbam tam noxiam pestiferam de horto dominico radicitus evellendam solicitis studiis intendentes, discretioni vestre ad instar felicis recordationis Martini pape quarti predecessoris nostri, qui per apostolicas literas inquisitoribus heretice pravitatis per regnum Francie constitutis idem mandavit1, per apostolica scripta mandamus quatinus contra illos quos de hujusmodi heretica pravitate fore culpabiles vel de illa notabiliter suspectos esse vobis constiterit, accusatos etiam de labe predicta, conversos quoque judeos et postmodum patenter vel verisimilibus inditiis apostatantes a fide juxta qualitatem dilicti exequamini libere officii vestri debitum acsi ad ecclesias et loca predicta minime confugissent, contradictores per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo.
    Et ut nullum in hac parte possit obstaculum vobis poni, venerabilibus fratribus nostris archiepiscopis et episcopis per regnum Francie constitutis per has nostras literas injungimus ut vos non impediant, quominus hujusmodi mandatum nostrum implere libere valeatis, sed potius ad requisitionem vestram in iis vobis assistant sicut extiterit opportunum.
    Datum Avenione, idibus augusti, anno primo.

  •  
    1. Lettre de Martin IV du 21 october 1281 (APOSCRIPTA n. 8483).

Informations

Acte

Laurent Vallière (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 148950 (aposcripta-8517), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/148950 (mise à jour : 30/06/2020).