« aposcripta-8516 »


Général

  •  
    Clément V (1305-1314)

  •  
    n.c.

  •  
    n.c.

  •  
    1311/11

  •  
    Vienne

  •  
    n.c.

  •  
    Statuten van Clemens V, met de goedkeuring van het Algemeen Concilie uitgevaardigd, waarbij de ketterijen van de secte der Beggarden en Begijnen der Duitsche landen veroordeeld worden en hunne onderdrukking door de Inquisitie bevolen wordt. — De paus zegt, dat er in de Duitsche landen ketters van dien naam, mannen en vrouwen, zijn opgestaan, die veel dolingen verkondigen, waarvan hij er acht opsomt en bondig weerlegt. Daarom veroordeelt hij met het Concilie de secte en hare dolingen. De bisschoppen en de inquisiteurs der besmette gewesten zullen een scherp onderzoek tegen die Beggarden en Begijnen instellen en de plichtigen, die zouden weigeren hunne ketterijen af te zweren, behoorlijk straffen [Fredericq].

  •  
    Ici reprise de Paul Fredericq, Corpus documentorum inquisitionis haereticae pravitatis Neerlandicae, Gand, 5 vol., 1889-1906, I, n. 172, p. 168-169 [en ligne].

  •  
    Constitutiones Clementinae, Lib. V, Titul. III, Paris, 1506, f. 59v-61.

  •  
    Ad nostrum, qui desideranter in votis gerimus ut fides catholica nostris prosperetur temporibus et pravitas heretica de finibus fidelium extirpetur, non sine displicentia grandi pervenit auditum, quod secta quedam abhominabilis quorumdam hominum malignorum qui Beguardi et quarumdam infidelium mulierum que Beguine vulgariter appellantur, in regno Alemanie, procurante satore malorum operum, damnabiliter insurrexit tenens et asserens doctrina sua sacrilega et perversa inferius designatos errores. Primo videlicet quod homo in vita presenti tantum et talem perfectionis gradum potest acquirere quod reddetur penitus impeccabilis et amplius in gratia proficere non valebit ; nam, ut dicitur, si quis semper posset perficere, posset aliquis Christo profectior inveniri. Secundo, quod jejunare non oportet hominem nec orare, postquam gradum perfectionis hujusmodi fuerit assecutus, quia tunc sensualitas est ita perfecte spiritui et rationi subjecta, quod homo potest libere corpori concedere quicquid placet. Tertio, quod illi qui sunt in predicto gradu perfectionis et spiritu libertatis, non sunt humane subjecti obedientie nec ad aliqua precepta ecclesie obligantur, quia, ut asserunt, ubi spiritus Domini, ibi libertas. Quarto, quod homo potest ita finalem beatitudinem secundum omnem gradum perfectionis in presenti assequi, sicut eam in vita obtinebit beata. Quinto, quod quelibet intellectualis natura in se ipsa naturaliter est beata quodque anima non indiget lumine glorie ipsam elevante ad Deum videndum et eo beate fruendum. Sexto, quod se in actibus exercere virtutum est hominis imperfecti et perfecta anima licentiat a se virtutes. Septimo, quod mulieris osculum, cum ad hoc natura non inclinet, est mortale peccatum; actus autem carnalis, cum ad hoc natura inclinet, peccatum non est, maxime cum tentatur exercens. Octavo, quod in elrvatione corporis Jesu Christi non debent assurgere nec eidem reverentiam exhibere, asserentes quod esset imperfectionis eisdem si a puritate et altitudine sue contemplationis tantum descenderent, quod circa ministerium seu sacrum eucharistie aut circa passionem humanitatis Christi aliquando cogitarent. Nonnulla etiam alia sub simulata quadam sanctitatis specie dicunt, faciunt et committunt, que oculos Divine majestatis offendunt et grave in se continent periculu animarum.
    Cum autem ex debito commissi nobis officii hujusmodi sectam detestabilem et premissos ipsius execrandos errores, ne propagentur ulterius et per eos corda fidelium damnabiliter corrumpantur, extirpare ab ecclesia catholica necessario habeamus; nos, sacro approbante concilio, sectam ipsam cum premissis erroribus damnamus et reprobamus omnino inhibentes districtius, ne quis ipsos decetero teneat, approbet vel defendat ; eos autem, qui secus egerint, animadversione canonica decernimus puniendos. Porro dyocesani et illarum partium inquisitores heretice pravitatis, in quibus Beguardi et Beguine hujusmodi commorantur, suum officium circa eos diligenter exerceant, inquirentes de vita et conversatione ipsorum qualiterve sentiant de articulis fidei et ecclesie sacramentis ; in illos vero quos culpabiles reppererint, nisi abjuratis sponte predictis erroribus penituerint et satisfactionem exhibuerint competentem, debitam exerceant ultionem.

Informations

Acte

Laurent Vallière (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 148949 (aposcripta-8516), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/148949 (mise à jour : 30/06/2020).