« aposcripta-8514 »


Général

  •  
    Clément V (1305-1314)

  •  
    n.c.

  •  
    n.c.

  •  
    1311/11

  •  
    Vienne

  •  
    n.c.

  •  
    Statuten van Clemens V, met de goedkeuring van het Algemeen Concilie uitgevaardigd, waarbij de Begijnenorde afgeschaft wordt. — Uit vertrouwbare bron zegt de paus vernomen te hebben, dat de zoogezegde Begijnen, wier orde door de Kerk nog niet is erkend, over de H. Drievuldigheid en andere punten van het geloof twisten, dolen en dolingen verbreiden. Daarom wordt hunne orde opgeheven op straf van den kerkelijken ban. De monniken, die de Begijnen tot hiertoe ondersteund hebben, mogen zulks op dezelfde straf in 't vervolg niet meer doen. Zijn er echter godvruchtige vrouwen, die God ootmoedig willen dienen zonder tegen 't geloof op te staan, zij kunnen in hunne gestichten rustig voortleven [Fredericq].

  •  
    Ici reprise de Paul Fredericq, Corpus documentorum inquisitionis haereticae pravitatis Neerlandicae, Gand, 5 vol., 1889-1906, I, n. 171, p. 167-168 [en ligne].

  •  
    Constitutiones Clementinae, Lib. III, Titul. XI, Paris, 1506, f. 48v-49.

  •  
    Clemens V in concilio Viennensi.
    Cum de quibusdam mulieribus Beguinabus vulgariter nuncupatis (que, cum nulli promittant obedientiam nec propriis renuncient neque profiteantur aliquam regulam approbatam, religiose nequaquam existunt, quamquam habitum, qui Beguinarum dicitur, deferant et adhereant religiosis aliquibus, ad quos specialiter trahitur affectio earundem) nobis fide digna relatione insinuatum extiterit, quod earum alique quasi perducte in mentis insaniam de summa Trinitate ac Divina essentia disputent et predicent ac circa fidei articulos et ecclesiastica sacramenta opiniones catholice fidei contrarias introducant et multos super his decipientes simplices eos in errores diversos inducant aliaque quam plura periculum animarum parientia sub quodam velamine sanctitatis faciant et committant ; nos, tam ex his quam ex aliis de ipsarum opinione sinistre frequentur auditis, eas merito suspectas habentes statum earumdem, sacro approbante concilio, perpetuo duximus prohibendum et a Dei ecclesia penitus abolendum, eisdem et aliis mulieribus quibuscumque sub pena excommunicationis, quam in contrarium facientes incurrere volumus ipso facto, injungentes expresse ne statum hujiismodi dudum forte ab ipsis assumptum quoquo modo sectentur ulterius vel ipsum aliquatenus de novo assumant.
    Predictis vero religiosis, per quos eedem mulieres in hujusmodi Beguinagii statum foveri et ad ipsum suscipiendam induci dicuntur, sub simili excommunicationis pena quam eo ipso quod secus egerint, se noverint incursuros, districtius inhibemus, ne mulieres aliquas predictum statum, ut premittitur, dudum assumptum sectantes aut ipsum de novo forsitan assumentes quomodocunque admittant, ipsis super eo sectando vel assumendo prebentes ullo modo consilium, auxilium vel favorem, nullo contra premissa privilegio valituro.
    Sane per predicta prohibere nequaquam intendimus quin si fuerint fideles alique mulieres que, promissa continentia vel etiam non promissa, honeste in suis conversantes hospitiis penitentiam agere voluerint et virtutum Domino in humilitatis spiritu deservire, hoc eisdem liceat prout Dominus ipsis inspirabit.

Informations

Acte

Laurent Vallière (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 148947 (aposcripta-8514), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/148947 (mise à jour : 30/06/2020).