« aposcripta-8511 »


Général

  •  
    Grégoire IX (1227-1241)

  •  
    L'évêque d'Olomouc et les abbés, prieurs, prévôts et autres prélats d'église du diocèse d'Olomoucparviendront

  •  
    XI kalendas maii, anno primo

  •  
    1227/04/21

  •  
    Latran

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Mandat ut fratres ordinis Predicatorum habeant commendatos [Ripoll].

  •  
    [Autre copie médiévale] Ex archivo ordinis lib. B. fol. 24 & 219, in quo exemplar, cujus autographum tenet conventus Brunensis in Moravia [Ripoll].

  •  
    Thomas Ripoll, Bullarium ordinis Predicatorum, I, Rome, 1729, p. 18 [en ligne]. A recopier

  •  
    Potthast, Regesta pontificum Romanorum, n. 7880 [en ligne].
  •  
    ?.

  •  
    Gregorius episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri episcopo Olomucensi et dilectis filiis abbatibus, prioribus, prepositis et aliis ecclesiarum prelatis per Olomucensem diocesim constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.
    Quoniam abundavit iniquitas et refriguit caritas plurimorum, ecce ordinem dilectorum filiorum fratrum Predicatorum Dominus suscitavit, qui, non que sua sunt, sed que sunt Christi querentes, tam contra profligandas hereses quam contra pestes alias mortiferas extirpandas se dedicarunt evangelizationi Verbi Dei in abjectione voluntarie paupertatis.
    Nos igitur, eorum sanctum propositum et necessarium ministerium favore benevolo prosequentes, universitati vestre ipsos affectuose duximus commendandos, caritatem vestram rogantes et exhortantes in Domino ac per apostolica vobis scripta mandantes quatenus dilectos filios fratres Predicatores pro reverentia divina ad officium predicandi ad quod deputati sunt recipiatis benigne ac populos vobis commissos ut ex ore ipsorum Verbi Dei semen devote suscipiant et confiteantur eisdem, cum auctoritate nostra liceat confessiones audire ac penitentias injungere, sedulo admonentes, pro nostra et apostolice Sedis reverentia in suis eis necessitatibus liberaliter assistatis, quatenus ad predicta suscipienda vestris exhortationibus populi preparati, tanquam bona et fructifera terra pro vitiorum tribulis incipiant segetem germinare virtutum et dicti fratres, per operationem vestram suscepti ministerii cursum felicius consummando, optatum reportent sui laboris fructum et finem, salutem videlicet animarum.
    Quia vero sepe vitia sub specie virtutum occulte subintrant et angelus Satane in angelum lucis se plerumque simulate transformat, presentium vobis auctoritate mandamus quatenus, si qui de predictorum fratrum ordine se dicentes in vestris partibus predicaverint, ad questum se pecuniarum convertendo, per quod religionem eorum, qui paupertatem professi sunt, contingeret infamari, vos tanquam falsarios capiatis et condemnetis eosdem.
    Datum Laterani, XI kalendas maii, pontificatus nostri anno primo.

  •  
    Voir APOSCRIPTA n. 8507 et n. 8510 : autres expéditions, aux dates des 10 et 14 mai 1227.

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 148944 (aposcripta-8511), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/148944 (mise à jour : 29/06/2020).