« aposcripta-8510 »


Général

  •  
    Grégoire IX (1227-1241)

  •  
    Les archevêques, évêques, abbés, prieurs et autres prélats d'églises auxquels ces lettres parviendront

  •  
    VI idus maii, anno primo

  •  
    1227/05/10

  •  
    Latran

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Mandat ut fratres ordinis Predicatorum bene recipiant ad officium praedicandi et populos suos sedulo admoneant ut ex ore illorum verbum Dei devote suscipiant [Barbiche].

  •  
    [Expédition] Ex archivo ordinis [Ripoll].
  •  
    [Expédition] E. ITALIE, Sienne, Archivio di Stato, Diplomatico, Patrimonio dei resti ecclesiastici, San Domenico, 1227 maggio 10. Pergamena di mm 240 x 225 in buono stato di conservazione ; tracce di rigatura a secco ; bolla deperdita, resta il filo di canapa. Sul verso di mano coeva : de predicatione contra hereticos [Sala].

  •  
    Ici repris d'Alessandro Sala, Lo sviluppo dell'inquisitio haereticae pravitatis nelle lettere di Gregorio IX (1227-1241), thèse de doctorat, Università degli studi di Milano, 2015-2016, 2 vol., II, n. 2, p. 251-252.

  •  
    Santiago Domínguez Sánchez, Documentos de Gregorio IX (1272-1276) referentes a España, León : Universidad de León, 1997, n. 13
  •  
    Thomas Ripoll, Bullarium ordinis Predicatorum, I, Rome, 1729, p. 19 [en ligne].

  •  
    Potthast, Regesta pontificum Romanorum, n. 7896 [en ligne].
  •  
    Anton Boczek, Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae, VII, n. 57, p. 721.
  •  
    Epitome Bullarii Praedicatorum, n. 147.
  •  
    Lisini, Inventario delle pergamene, p. 196.

  •  
    Gregorius episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis et dilectis filiis abbatibus, prioribus et aliis ecclesiarum prelatis ad quos littere iste pervenerint, salutem et apostolicam benedictionem.
    Quoniam abundavit iniquitas et refriguit caritas plurimorum1 ecce ordinem dilectorum filiorum fratrum Predicatorum Dominus suscitavit qui non que sua sed que sunt Christi2 querentes tam contra profligandas hereses quam contra pestes alias mortiferas extirpandas se dedicarunt evangelizationi verbi Dei in abiectione voluntarie paupertatis.
    Nos igitur, eorum sanctum propositum et necessarium ministerium favore benivolo prosequentes, universitati vestre ipsos affectuose duximus commendandos caritatem vestram rogantes et exhortantes in Domino ac per apostolica vobis scripta mandantes quatinus dilectos filios fratres ordinis memorati, pro reverentia divina ad officium predicandi ad quod deputati sunt, recipiatis benigne ac populos vobis commissos ut ex ore ipsorum verbi Dei semen devote suscipiant et confiteantur eisdem cum ipsis auctoritate nostra liceat confessiones audire ac penitentias iniungere sedulo ammonentes pro nostra et apostolice Sedis reverentia in suis eis necessitatibus liberaliter assistatis quatinus ad predicta suscipienda vestris exhortationibus populi preparati tamquam bona et fructifera terra pro vitiorum tribulis incipiant segetem germinare virtutum et dicti fratres per operationem vestram suscepti ministerii cursum felicius consumando optatum reportent sui laboris fructum et finem salutem videlicet animarum. Quia vero sepe vitia sub specie virtutum occulte subintrant et angelus Sathane in angelum lucis se plerumque simulate transformat3, presentium vobis auctoritate mandamus quatinus si qui de predictorum fratrum ordine se dicentes in vestris partibus predicaverint, ad questum se pecuniarium convertendo per quod religionem eorum qui paupertatem professi sunt contingeret infamari vos tamquam falsarios capiatis et condempnetis eosdem.
    Datum Laterani, VI idus maii, pontificatus nostri anno primo.

  •  
    1. cfr. Matteo 24, 12.
  •  
    2. Cfr. Filippesi 2, 21.
  •  
    3. cfr. 2 Corinzi 11, 14.

  •  
    Voir APOSCRIPTA n. 8507 : autre expédition, à la date du 14 mai 1227.

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 148943 (aposcripta-8510), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/148943 (mise à jour : 24/02/2021).