« aposcripta-8500 »


Général

  •  
    Grégoire IX (1227-1241)

  •  
    L'empereur Frédéric II

  •  
    X kalendas aprilis, anno primo

  •  
    23/03/1227

  •  
    Latran

  •  
    Lettre, général (après 1198, littere cum filo canapis)

  •  
    [Rodenberg].
    Friderico imperatori Honorii III papae obitum et promotionem suam in papatum nuntiat, et eum monet quatenus efficaci studio negotium Terrae sanctae peragere satagat ; timeat alioquin ne in illa necessitate incidat, unde forsan de facili expediri non potuerit [Auvray].

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 14-1, n. 2, fol. 1.
  •  
    [Copie moderne] S. FRANCE, Bibl. Nat., Collection Moreau 1184, fol. 8 (La Porte du Theil).

  •  
    Ici reprise de Karl Rodenberg, Epistolae saeculi XIII e regestis Pontificum Romanorum selectae, Berlin : Weidmann, MGH, 3 vol., 1883-1894, I, n. 343, p. 261-262 [en ligne].

  •  
    Jean-Louis-Alphonse Huillard-Bréholles, Historia diplomatica Friderici secundi, III, Paris : Plon, 1852, p. 1-2 [en ligne], d'après S.
  •  
    Raynaldi, Annales, ad. a. 1227, § 18.

  •  
    Potthast, Regest. Pontif. Roman., n. 7864
  •  
    Lucien Auvray, Les registres de Grégoire IX, Paris, 1890-1955, n. 2.

  •  
    ?.

  •  
    Gregorius episcopus, servus servorum Dei, Frederico, illustri Romanorum imperatori semper augusto et regi Ierusalem.
    Alto Illius qui est sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedec consilio agitur ut cum eius vicarii sibi succedentes vicissim morte prohibeantur diutius permanere, interdum ad sponse ipsius regimen infirmitate circumdati assumantur ut ex se ipsis cognoscant qualiter infirmis compati debeant, et hiis qui ignorant et errant valeant condolere, non sibi sumentes honorem sed, tanquam Aaron divinitus evocati, ac manifeste appareat quod non ab homine neque per hominem set ab Ipso solo, qui est benedictus in secula, regitur sponsa sua.
    Sane bone memorie Honorio papa predecessore nostro XV kalendas aprilis soluto debito carnis de presenti seculo nequam erepto, et in crastino iuxta morem celebratis exequiis et ipsius corpore ad tumulum deportato, una cum fratribus nostris ad eligendum convenimus successorem, et missa, ut moris est, in nonore sancti Spiritus devote ac sollempniter celebrata, post aliquantulum tractatum de substitucione pontificis omnes pariter ad imbecillitatem nostram quasi divinitus inspirati oculos direxerunt, et nobis renitentibus et invitis, cum multa instancia et eciam violencia conati sunt humeris nostris imponere onus istud, cuius gravitatem pertimescendo nonmodicum non posse portare, licet suscipere fuerimus plurimum reluctati, metuentes tamen ne videremur inspirationi divine resistere, tandem summisimus humeros ad portandum, sperantes in eo, qui iugum suum suave misericordia sua facit et onus leve preduce caritate, quod ipse, qui vota fratrum aspirando prevenit, adiuvando etiam prosequetur. Fiduciam enim talem habemus per Christum ad Deum, non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed nostra sufficientia est ex Deo, qui nos suos voluit esse ministros.
    Sollicitudine igitur ecclesiastice provisionis suscepta, de honore tuo ac salute solliciti, qui te, dum essemus in minori officio constituti, habuimus in visceribus caritatis ac tuis profectibus aspiravimus, sublimitati tuae primitias litterarum nostrarum duximus destinandas, celsitudinem tuam rogantes attentius et monentes et exhortantes in Domino, in remissionem tibi peccaminum iniungendo, quatinus in devotione sedis apostolicae firmiter perseverans et nobis disponente Domino ad regimen eius assumptis, prout decet principem Christianum, assistens humiliter et devote, sic sollicite ac efficaci studio peragere satagas negotium Terrae Sanctae, ac te viriliter et potenter in instanti passagio ad eius succursum accingas, in manu forti et brachio extento ad preliandum de corde puro et fide non ficta proelia Domini transfretando, quod ab eo consdqui merearis inmarcescibilis gloriae diadema, et nos, qui te sinceritatis brachiis amplexamur, ad ea quae tuum respiciunt comodum et honorem, ex hoc forcius accendamur.
    Alioquin, quantumcumque te sincera diligamus in Domino caritate et tibi, quantum cum Deo possumus, deferre velimus, id dissimulare nulla poterimus ratione, praesertim cum ad instantiam tuam pro predicto negotio, dum adhuc minori officio fungeremur, sollicitudines subierimus plurimas ac labores, et nunc omnibus archiepiscopis et episcopis nostris demus litteris in mandatis, ut eorum singuli crucesignatos suarum diocesium efficaciter moneant et inducant, et, si necesse fuerit, sublato appellacionis obstaculo ecclesiastica censura compellant, ut se viriliter et potenter ad iter peregrinationis accingant, transfretaturi ad Terrae sanctae subsidium in instanti passagio et sic reddituri Domino vota sua, quod in oculis divinae maiestatis complaceant et praemium vitae recipere mereantur ab eo in retributione iustorum. Tu ergo, fili karissime, ad illum, qui dominatur in regno hominum, qui te sua gratia sublimavit, debitum habens cum devotione respectum, sic precibus et minitis nostris obtempera, quod nequaquam nos et te ipsum in illam necessitatem inducas, de qua forsan te de facili non poterimus, etiamsi voluerimus, expedire.
    Data Lateranis, X kalendas aprilis, pontificatus nostri anno primo.

  •  
    (a) .

  •  
    1. .
  •  
    2. .
  •  
    3. .
  •  
    4. .
  •  
    3. .

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 148933 (aposcripta-8500), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/148933 (mise à jour : 28/06/2020).