« aposcripta-8496 »


Général

  •  
    Honorius IV (1285-1287)

  •  
    Le doyen de Saint-Germain de Spire

  •  
    X kalendas octobris, anno primo

  •  
    1285/09/22

  •  
    Tivoli

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    [Wiegand].

  •  
    [Expédition] E. FRANCE, Strasbourg, AM, archives des hospices, lad. 89, fasc. 18 (original).

  •  
    Ici reprise de Wilhelm Wiegand, Urkundenbuch der Stadt Strassburg. 2. Politische Urkunden von 1266 bis 1332, Strasbourg, 1886, n. 103, p. 65 [en ligne] (numérisée par Chartae Galliae, n. 207602).

  •  
    Honorius episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio .. decano ecclesie de sancto Germano Spirensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem.
    Ad audientiam nostram pervenit quod tam dilecte in Christo filie .. priorissa et conventus monasterii sancti Marci extra muros Argentinenses ordinis sancti Augustini secundum instituta et sub cura fratrum ordinis predicatorum viventes quam alie, que in dicto monasterio precesserunt, easdem decimas terras possessiones redditus domos casalia vineas prata molendina jura jurisdictiones et quedam alia bona ejusdem monasterii datis super hoc litteris, interpositis juramentis, factis renuntiationibus et penis adjectis in gravem ejusdem monasterii lesionem nonnullis et clericis et laicis, aliquibus eorum ad vitam, quibusdam vero ad non modicum tempus et aliis perpetuo ad firmam vel sub censu annuo concesserunt, quorum aliqui super hiis confirmationis litteras in forma communi a sede apostolica impetrasse dicuntur.
    Nos itaque, volentes eidem monasterio super hoc paterna sollicitudine providere, discretioni tue per apostolica scripta mandamus quatinus ea que de bonis ejusdem monasterii per concessiones hujusmodi allienata inveneris illicite vel distracta, non obstantibus litteris penis juramentis renuntiacionibus et confirmacionibus supradictis, ad jus et proprietatem ipsius monasterii legitime revocare procures, contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. testes autem, qui fuerint nominati, si se gratia odio vel timore subtraxerint, censura simili appellatione cessante compellas veritati testimonium perhibere.
    Datum Tibure, 10 kalendis octobris, pontificatus nostri anno primo.

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 148929 (aposcripta-8496), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/148929 (mise à jour : 28/06/2020).