« aposcripta-8493 »


Général

  •  
    Alexandre III (1159-1181)

  •  
    L'abbé de Sainte-Marie de Meaux Philippe et les frères

  •  
    XV kalendas januarii, indiction VI, MCLXXII, anno XIV

  •  
    1172/12/18

  •  
    Tusculum

  •  
    Privilège solennel

  •  
    [Farrer].

  •  
    [Cartulaire] Chartul. of Meaux ; Lansd. ms. 424, fol. 6d.

  •  
    Ici reprise de William Farrer, Early Yorkshire Charters..., III, 1916, réimp. Cambrige University Press, 2013, n. 1391, p. 101-103. A compléter

  •  
    Alexander episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui monasterii de Melsa, salutem et apostolicam benedictionem.
    Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse presidium, ne forte cujuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito revocet vel robur, quod absit, sacre religionis infringat.
    Eapropter, dilecti in Domino fili, vestris justis postulationibus clementer annuimus et prefatum monasterium beati Dei Genitricis semperque virginis Marie in quo divino estis obsequio mancipati sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus.
    In primis siquidem statuentes ut ordo monasticus qui secundum Domini et beati Benedicti regulam et institutionem cysterciensium fratrum in eodem monasterio institutus esse dinoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Preterea quascunque possessiones quecunque bona idem monasterium inpresentiarum juste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis, prestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant.
    In quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis :
    Ex dono Willelmi comitis Albamar' supradictam Melsam in qua monasterium prelibatum constructum est cum omnibus pertinentibus suis in bosco, plano, marisco, pratis et aquis ; et nemus de Ruba et totam terram que fuit de patrimonio suo in Wagna cum pertinentiis suis et pasturam de Saltehag' et Newelande et exitum ejusdem pasture cum carucata terre adjacente ; ex donatione...
    ...aut hominem capere vel interficere audeat.
    Decrevimus ergo ut nullo omino hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare ; sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva Sedis apostolice auctoritate.
    Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Redemptoris nostri Jhesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subjaceat.
    Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jhesu Christi quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum Judicem premia eterne pacis inveniant. Amen. Amen. Amen.
    Datum Tusculani, per manum Gratiani, sancte Romane ecclesie subdiaconi et notarii, XV kalendas januarii, indictione VI, Incarnationis dominice anno MoCoLXXoIIo, pontificatus vero domini Alexandri pape III anno XIIIIo.

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 148925 (aposcripta-8493), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/148925 (mise à jour : 27/06/2020).