« aposcripta-8484 »


Général

  •  
    Nicolas IV (1288-1292)

  •  
    Tous les fidèles du Christ

  •  
    X kalendas januarii, anno primo

  •  
    1288/12/23

  •  
    Rome, Sainte-Marie-Majeure

  •  
    n.c.

  •  
    Statuten van Nikolaas IV tegen de ketters1. — Herhaling der pauselijke statuten van 1229, 1231, 1235, 1236, 1251 en 1260 [Fredericq].
    Universos haereticos et eorum fautores excommunicat et anathematizat [Langlois].

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 44, c. 268, fol. 63.

  •  
    Ici reprise de Ernest Langlois, Les registres de Nicolas IV, Paris, 1886-1893, n. 434, d'après R [en ligne].

  •  
    Partielle : Odorico Raynaldo, Annales ecclesiastici ab anno 1198 ubi Card. Baronius desinit, Lucques, 1746-1756, 15 vol., ad a. 1288, § 28.

  •  
    Giovanni Giacinto Sbaralea, Bullarium franciscanum, 4 t., Rome : Typis Sacrae Congregationis de Propaganda Fide, 1759-1768, n. 73, p. 48 [en ligne].
  •  
    Potthast, Regesta pontificum Romanorum, n. 22846 [en ligne].
  •  
    Paul Fredericq, Corpus documentorum inquisitionis haereticae pravitatis Neerlandicae, Gand, 5 vol., 1889-1906, I, n. 155, p. 147 [en ligne].

  •  
    Universis Christi fidelibus.
    Noverit universitas vestra quod nos excommunicamus et anathematizamus universos hereticos Catharos, Patharenos, Pauperes de Lugduno, Passaginos, Josepinos, Arnaldistas, Speronistas et alios, quibuscumque nominibus censeantur, facies quidem diversas habentes, sed caudas ad invicem colligatas, quia de vanitate conveniunt in idipsum. Dampnati vero per ecclesiam seculari judicio relinquantur animadversione debita puniendi, clericis prius a suis ordinibus degradatis.
    Si qui autem de predictis, postquam fuerint deprehensi, redire voluerint ad agendam condignam penitentiam, in perpetuo carcere detrudantur; credentes autem eorum erroribus similiter hereticos judicamus.
    Item receptatores, defensores et fautores hereticorum excommunicationis sententie decernimus subjacere ; firmiter statuentes ut, postquam quilibet talium fuerit excommunicatione notatus, si satisfacere contempserit infra annum ex tunc, ipso jure sit factus infamis, nec ad publica officia, seu consilia, nec ad eligendos aliquos ad hujusmodia, nec ad testimonium admittatur. Sit etiam intestabilis, nec testamenti habeat factionem, nec ad hereditatis successionem accedat.
    Nullus preterea ipsi super quocumque negotio, sed ipse aliis respondere cogatur. Quod si forte judex extiterit, ejus sententia nullam obtineat firmitatem, nec cause alique ad ejus audientiam perferantur ; si fuerit advocatus, ejus patrocinium nullatenus admittatur ; si tabellio, instrumenta confecta per ipsum nullius penitus sint momenti, sed cum auctore dampnato dampnentur; et in similibus idem precipimus observari ; si vero clericus fuerit, ab omni officio et beneficio deponatur. Si qui autem tales, postquam ab ecclesia fuerint denotati, evitare contempserint, excommunicationis sententia percellantur, alias animadversione debita puniendi. Qui autem inventi fuerint sola suspitione notabiles, nisi juxta considerationem suspitionis qualitatemque persone propriam innocentiam congrua purgatione monstraverint, anathematis gladio feriantur, et usque ad satisfactionem condignam ab omnibus evitentur, ita quod, si per annum in excommunicatione perstiterint, tunc velut heretici condempnentur.
    Item proclamationes aut appellationes hujusmodi personarum minime audiantur.
    Item judices, advocati, notarii nulli eorum officium suum impendant, alioquin eodem officio perpetuo sint privati.
    Item clerici non exhibeant hujusmodi pestilentibus ecclesiastica sacramenta, nec eleemosinas aut oblationes eorum recipiant ; similiter Hospitalarii aut Templarii aut quilibet regulares ; alioquin suo priventur officio, ad quod nunquam restituantur absque indulto Sedis apostolice speciali.
    Item quicumque tales presumpserint ecclesiastice tradere sepulture, usque ad satisfactionem ydoneam excommunicationis sententie se noverint subjacere, nec absolutionis beneficium mereantur, nisi propriis manibus publice extumulent et proitiant hujusmodi corpora dampnatorum; et locus ille perpetua careat sepultura.
    Item firmiter inhibemus ne cuiquam laice persone liceat publice vel privatim de fide catholica disputare ; qui vero contra fecerit, excommunicationis laqueo innodetur.
    Item si quis hereticos sciverit, vel aliquos occulta conventicula celebrantes, seu a communi conversatione fidelium vita et moribus dissidentes, eos studeat indicare confessori suo, vel alii per quem credat ad prelati sui et inquisitorum heretice pravitatis notitiam pervenire ; alioquin excommunicationis sententia percellatur.
    Heretici autem et receptatores, defensores et fautores eorum, ipsorumque filii usque ad secundam generationem ad nullum ecclesiasticum beneficium seu officium admittantur ; quod si secus actum fuerit, decernimus irritum et inane.
    Nos enim predictos exnunc privamus beneficiis acquisitis, volentes ut tales et habitis perpetuo careant, et ad alia vel similia nequaquam in posterum admittantur ; illorum autem filiorum emancipationem nullius esse momenti volumus, quorum parentes post emancipationem hujusmodi ad invium superstitionis heretice a via declinasse constiterit veritatis.
    Datum ut supra.

  •  
    (a) Sic.

  •  
    1. Odoricus Raynaldus, Annales ecclesiastici, deel XIV, blz. 402, ad annum 1288, n. 28. (Potthast, deel II, blz. 1844, n. 22845.) — Zie hooger onze n. 76 (= APOSCRIPTA n. 8216), 79 (= APOSCRIPTA n. 8453), 102 (= APOSCRIPTA n. 8462), 105 (= APOSCRIPTA n. 8463), 129 (=APOSCRIPTA n. 8472) en 136 (=APOSCRIPTA n. 8476).

Informations

Acte

Laurent Vallière (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 148915 (aposcripta-8484), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/148915 (mise à jour : 25/06/2020).