« aposcripta-8481 »


Général

  •  
    Grégoire X (1271-1276)

  •  
    Les frères de l'ordre des Prêcheurs inquisiteurs de l'hérésie délégués par autorité apostolique dans le royaume de France

  •  
    XII kalendas maii, anno secundo

  •  
    1273/04/20

  •  
    Orvieto

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Bul van paus Gregorius X gericht tot de inquisiteurs van de predikheerenorde in het koninkrijk Frankrijk, waarbij de regeling van hun ambt door Alexander IV wordt hernieuwd en op ondergeschikte punten uitgebreid. — Na de gewone inleiding over den ijver van den H. Stoel tegen de ketters, verklaart de paus, dat hij de onderdrukking der ketterij in Frankrijk bijzonder ter harte neemt, dewijl koning Philips III er ten voordeele van 't geloof zeer vurig gestemd is. Daarom heeft hij in dat koninkrijk, Provence uitgezonderd, inquisiteurs aangesteld, die hij tot krachtdadigheid aanwakkert en tegen dewelke niemand handelen mag. De ketters, die zich willen bekeeren, zullen in genade ontvangen worden. In overleg met de bisschoppen moeten de ketterprocessen door de inquisiteurs gevoerd worden. De inquisiteurs zullen telkens twee godvruchtige personen aanduiden om de getuigen te onderhooren en hunne getuigenissen te doen opschrijven. Daartoe moeten als notarissen gebruikt worden de priesters en monniken, die vroeger dat ambt in de wereld bekleed hebben of door den paus werden benoemd. De naam der getuigen mag verzwegen worden. Volmacht krijgen de inquisiteurs om alle kettergedingen te regelen, om de geestelijken en het volk bijeen te roepen, om zonder rechters of advocaten te handelen, om geschriften te houden, om aan de ketters hun goed en hunne ambten af te nemen en om twintig of veertig dagen aflaat te verleenen. Aan de inquisiteurs zelve schenkt de paus die kwijtschelding van zonden, welke door het Algemeen Concilie aan de kruisvaarders werd verleend. Aan de predikheeren, notarissen en verdere medehelpers wordt een aflaat van drie Jaren toegestaan. Degenen onder hen, die in dit werk zouden sterven na berouwvol gebiecht te hebben, krijgen vollen aflaat. De bedelmonniken, die zich met de zaken der Inquisitie bemoeien zouden, mogen bij middel van geestelijke straffen in bedwang gehouden worden. Alwie den inqiiisiteurs weerstaat, moet als een ketter behandeld worden. Wie des verzocht zijne hulp onttrekt, moet ook volgens de kerkelijke wetten gestraft worden. De inquisiteurs zullen krachtdadig te werke gaan en, zoo noodig, de hulp van den wereldlijken arm inroepen, dit alles niettegenstaande alle mogelijke privilegien [Fredericq].
    Eis injungit quatinus in regno Francorum, comitatibus et terris Caroli regis Sicilie et Provintie comitis dumtaxat exceptis, inquisitionis officium contra hereticos efficaciter exequi studeant [Barbiche].

  •  
    E. FRANCE, Paris, Archives nationales de France, L 263/27 (olim 28). La bulle a disparu, reste la cordelette de chanvre.

  •  
    Ici reprise de Paul Fredericq, Corpus documentorum inquisitionis haereticae pravitatis Neerlandicae, Gand, 5 vol., 1889-1906, I, n. 143, p. 135-139 [en ligne].

  •  
    Thomas Ripoll, Bullarium ordinis fratrum Praedicatorum, Rome : ex typographia Hieronymi Mainardi, 1729-1740, 8 vol., t. I, n. 12, p. 512-514 [en ligne].

  •  
    Potthast, Regesta pontificum Romanorum, n. 20720 [en ligne].
  •  
    Bernard Barbiche, Les actes pontificaux originaux des Archives Nationales de Paris, Cité du Vatican, 1975-1982, 3 vol., n. 1515, d’après E.

  •  
    Gregorius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis fratribus ordinis praedicatorum inquisitoribus haereticae pravitatis in regno Franciae deputatis auctoritate apostolica et in posterum deputandis, salutem et apostolicam benedictionem.
    Prae cunctis nostrae mentis desiderabilibus catholicae incrementum fidei affectantes nimio utique dolore replemur, cum audinuis aliquos vel sentimus ad illius depressionem qualicumque malignitate satagere, vel damnabilibus ipsam depravando reprehensionibus aut detractationibus ei abrogabilibus derogando seu commentis eandem mendacibus pervertendo, ad quorum iniqua consternenda molimina eo animosius aspiramus, quo in animarum stragem perniciosius eos cognoscimus conspirare.
    Sane, licet ubilibet Sedis apostolicae diligentia contra talium dolosam astutiam, ne diffusius hujusmodi serpat morbus, libenter remedium adhibeat opportunum, in christianissimo tamen regno Franciae, in quo praecipue fides catholica vigere dignoscitur, cupientes anxie, ut negotium fidei jugi profectu, elisis omnino quibuslibet erroribus, fortius convalescat, vigilare ad hoc per nos et per alios eo studemus attentius, quo carissimum in Christo filium nostrum Philippum, illustrem Francorum regem, ferventiorum sentimus ad idem negotium efficaciter promovendum. Providimus igitur ibidem ad praesens personas aliquas circumspectas pro tanto negotio deputari, quarum honesta conversatio exemplum tribuat puritatis et doctrinam fundant erudita labia salutarem, ut sacro ipsarum ministerio praefatum regnum immune prorsus ab hujusmodi contagiis praeservetur.
    Ut autem inquisitionis officium contra haereticos in praefato regno auctoritate apostolica possit efficacius adimpleri, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus in remissionem vobis peccaminum injungentes, quatenus in caritate Dei, hominum timore postposito, virtutem spiritus induentes ex alto, praedictum officium, quod apostolica vobis auctoritate committimus in dicto regno, comitatibus et terris carissimi in Christo filii nostri christianissimi regis Siciliae illustris et Provinciae comitis duntaxat exceptis, simul vel seperatim aut singulariter, prout negotii utilitas suadebit, sub spe mercedis aeternae sic efficaciter prosequi et exequi studeatis, ut per solicitudinis vestrae prudentiam de regno ipso radix iniquitatis haereticae, si qua est in aliquibus ejus partibus, succidatur et vinea Domini, exterminatis vulpeculis, quae perversis morsibus demoliuntur eandem, fructus afferat catholicae puritatis.
    Si quos autem de pravitate praedicta culpabiles inveneritis vel infectos seu etiam infamatos, contra ipsos, nisi examinati absolute velint mandatis ecclesiae obedire, necnon et contra receptatores, defensores et fautores eorum juxta sanctiones canonicas autoritate apostolica, hominum metu divino timori postposito, procedatis. Non obstantibus aliquibus litteris ad quoscunque alios de regno ipso, exceptis locorum dioecesanis et inquisitoribus pravitatis ejusdem in comitatibus et terris praedictis a Sede deputatis eadem super hujusmodi negotio ab ipsa Sede directis, quarum deinceps ad inquisitiones hujusmodi faciendas nolumus quin immo ne procedatur per illas, districtius inhibemus nec praetextu commissionis specialiter eisdem dioecesanis super hoc factae vestros processus in dioecesanorum civitatibus et dioecesibus volumus impediri. Nec per hoc quod fidei negotium generaliter in ipso regno vobis committimus, commissiones a praefata Sede dioecesanis eisdem factas, si forsan illarum seu etiam ordinaria velint auctoritate procedere, intendimus revocare.
    Verumtamen sive auctoritate ordinaria sive ex delegatione praedictae Sedis iidem dioecesani in hujusmodi negotio processerint. nequaquam volumus vel per concursum processuum vel alias quomodolibet vestros impediri processus, quin, dioecesanorum ipsorum processibus non obstantibus, in eodem negotio procedere libere valeatis. Si vero aliqui ex praedictis, haeretica labe penitus abjurata, rediro voluerint ad ecclesiasticam unitatem, eis juxta formam ecclesiae absolutionis beneficium impendatis et injungatis eisdem quod injungi talibus consuevit, proviso solerter, ne simulata conversione redeant fraudulenter et vos, immo potius se ipsos fallentes sub agni specie gerant lupum. Quod si aliqui fuerint judicandi haeretici vel incarcerationis poena perpetuae aliqui pro hujusmodi crimine fuerit infligenda, ad id per vos de dioecosanorum vel vicariorum suorum, si, ipsis dioecesanis absentibus, praesentes fuerint, consilio procedatur ut in tantae animadversionis judicio non postponenda pontificum auctoritas intercedat.
    Verum quia in tam gravi crimine cum multa oportet cautela procedi, ut in reos sine ullo proferatur errore durae ac dignae severitas ultionis, volumus et mandamus, ut vos vel illi, quos ad hoc duxeritis deputandos, in examinatione testium, quos recipi super crimine praedicto ipsumque contingentibus oportuerit, adhibeatis duas religiosas et discretas personas, in quarum praesentia per publicam, si commode poterit haberi, personam aut per duos viros idoneos fideliter eorundem testium depositiones conscribantur. Ad conscribendas quoque hujusmodi depositiones testium et ad faciendum omnia, quae in commisso vobis officio ad scrinarii seu tabellionis officium pertinent, teneri districte praecipimus, eum per vos seu per deputatos ad hoc a vobis requisiti fuerint, omnes ac singulos vestri ordinis fratres, qui dum essent in seculo hujusmodi tabellionatus officium habuisse et exercuisse noscuntur, et illos etiam, quibus idem tabellionatus officium ratione praefati negotii fidei fuit a praedicta Sede commissum et in posterum committetur ; concedentes hujusmodi fratribus necnon et aliis religiosis quibuslibet, qui similiter dum essent in seculo dictum tabellionatus officium habuerunt et exercuerunt, quibuscunque etiam ecclesiasticis secularibus officium ipsum habentibus, etiam si iidem fratres et ecclesiastici sint in sacris ordinibus constituti, exercendi libere officium ipsum, quoad praemissa, non obstante aliquo contrario statuto canonis vel ordinis, quocunque vallato munimine plenariam facultatem ; quod si testibus quos a vobis recipi vel ab alio vice vestra super eodem crimine examinari contigerit, ex publicatione nominum eorundem videritis periculum imminere, ipsorum nomina non publice, sed secrete coram aliquibus personis providis et honestis religiosis et aliis ad hoc vocatis, de quorum consilio ad sententiam vel condemnationem procedi volumus, exprimantur. Et sic, non obstante quod illis, contra quos hujusmodi testes deposuerunt, eorum nomina non fuerint publicata, ad cognitionem judicis instruendam adhibeatur plena fides testium depositionibus eorundem.
    Ut ergo commissi vobis officii debitum utilius et liberius exequamini, committendi citationes testium examinationes, cum de hujusmodi crimine ac ipsius circumstantiis duxeritis inquirendum, ita tamen quod eodem examinationi duae personae religiosae, ut dictum est, intersint, et ad denuntationes sententiarum, quas in quoslibet, ut vobis, in ferendis hujusmodi sententiis praebeant consilium opportunum ac vobis assistant ; convocandi etiam clerum et populum civitatum, castrorum aliorumque locorum, prout dicto negotio fidei videritis expedire ; insuper in dicto negotio de plano et absque judiciorum et advocatorum strepitu ac contra illos, quos in praedicto regno in haereseos crimine commisisse constiterit, licet ad alias partes se transferendos duxerint procedendi necnon faciendi vobis libros seu quaternos et alia scripta in quibus inquisitionis factae et processus per quoscunque auctoritate Sedis apostolicae vel legatorum ejus habiti contra haereticos continentur, a quibuslibet assignari et observari omnia statuta provide edita tam per Sedem apostolicam quam in conciliis legatorum ejusdem Sedis ac etiam in forma pacis olim initae inter Romanam ecclesiam et clarae memoriae regem Franciae ex parte una, et R[aymundum juniorem] comitem Tolosanum ex altera, quae negotium fidei tangere dignoscuntur, sicut promotioni negotii ac augmentationi fidei fuerit opportunum ; privandi praeterea de dioecesanorum vel, eis absentibus, vicariorum suorum consilio, haereticos eosdem, credentes, receptatores et defensores eorumque filios et nepotes personatibus, dignitatibus et beneficiis ecclesiasticis et officiis publicis ac honoribus quibusdamcunque ; necnon largiendi viginti vel quadraginta dierum indulgentiam, quoties opportunum videritis, omnibus vere poenitentibus et confessis, qui ad vestram convocationem propter hoc faciendam accesserint, plena sit vobis et singulis vestrum praesentium tenore facultas.
    Vobis autem pro hujusmodi negotio laborantibus illam peccatorum veniam indulgemus, quae succurrentibus Terrae Sanctae in generali concilio est concessa; sociis vero fratribus vestri ordinis et notariis vestris, qui una vobiscum in prosecutione hujusmodi negotii laborabunt, et omnibus, qui personaliter vobis astiterint in eodem negotio et qui ad impugnandum haereticos, fautores, receptatores et defensores eorum, vobis ex animo praestiterint consilium, auxilium vel favorem, de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus auctoritate confisi tres annos de injunctis sibi poenitentiis relaxamus. Et, si qui ex iis in prosecutione hujusmodi negotii forte decesserint, eis peccatorum omnium, de quibus corde contriti et ore confessi fuerint, plenam veniam indulgemus. Compescendi praeterea, monitione praemissa, per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, praedicatores quaestuarios, ubi contigerit pro inquisitionis seu fidei negotium congregationem fieri, vel alias eidem negotio quomodolibet ex hoc impedimentum afferri et praedicationis officio, quod ad ipsos nullatenus pertinet, quorum interest tantum caritativa subsidia simpliciter petere et indulgentiam, si quam forte habent, exponere, liberam vobis et singulis vestrum concedimus auctoritate praesentium facultatem.
    Ceterum si forte, quod non credimus, aliqui cujuscunque conditionis huic negotio vobis commisso se opponere seu illud praesumpserint aliquatenus impedire, ut non possit procedi libere in eodem, contra eos tanquam contra haereticorum fautores et defensores, contra illos vero, qui idem negotium requisiti juxta officium et posse suum non juverint seu foverint studiose, freti eadem auctoritate intrepide procedatis secundum canonicas sanctiones.
    Denique, ut circa praemissa plene vobis et singulis vestrum cohaerentius expedita et inviolabilis adsit auctoritas, volumus ut ea omnia viriliter exequamini, invocato, si opus fuerit, auxilio brachii secularis ; contradictores per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo. Non obstantibus aliquibus privilegiis vel indulgentiis, quibuscunque personis cujusvis conditionis, dignitatis vel gradus, religionis vel ordinis et praesertim cisterciensis, praedicatorum, minorum seu eremitarum sive communitatibus vcl universitatibus civitatum ac locorum specialiter vel generalitcr sub quacumque verborum expressione vel forma a memorata Sede concessis vel in posterum concedendis, etiamsi dicatur in illis, quod eis per aliquas literas totum de verbo ad verbum tenorem non continentes privilegiorum vel indulgentiarum ipsarum nequeat derogari et illis maxime privilegiis et indulgentiis, quibus ab ipsa Sede concessum est seu concedetur deinceps, quod excommunicari vel ipsorum terrae supponi non possint ecclesiastico interdicto, aut non praedictorum vel aliorum quorunlibet ordinum fratres ad executiones negotiorum et ad excitationes quorunlibet, sive denuntationes sententiarum excommunicationis, suspensionis, vel interdicti auctoritate literarum apostolicarum minime cogi possint, nisi de ipsorum ordinibus et privilegiis vel indulgentiis eis super hoc a Sede concessis eadem habeatur in eisdem literis mentio specialis ; cum ex hujusmodi vel aliis privilegiis vel indulgentiis nullum vobis in tantae pietatis negotio volumus obstaculum interponi et constitutione de duabus dietis edita in concilio generali.
    Datum apud Urbem Veterem, XII kalendas Maii, pontificatus nostri anno secundo1.

  •  
    1. Deze bul is eene tweede, vcrmeerderde en soms omgewerkte uitgave der bul van Alexander IV (13 December 1255). Zie onze n. 132 (=APOSCRIPTA n. 1111) en 141 (=APOSCRIPTA n. 8480).

  •  
    Absente des registres.

Informations

Acte

Laurent Vallière (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 148912 (aposcripta-8481), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/148912 (mise à jour : 26/06/2020).