« aposcripta-8297 »


Général

  •  
    Lucius III (1181-1185)

  •  
    L'évêque d'Arras Pierre

  •  
    quarto nonas martii

  •  
    1185/03/04

  •  
    Vérone

  •  
    Lettre, général (avant 1198)

  •  
    Bul van Lucius III, gericht tot Pieter, bisschop van Atrecht, waarbij hij hem de statuten tegen de ketters en tegen de slechte kerkelijke advocaten ter stipte uitvoering zendt. — De paus zegt, dat hij den bisschop des te meer berichten wil wat er tegen de ketters werd bepaald, daar deze laatste in zijn bisdom tegen hen hevig te strijden heeft. Daarop volgt dan, mits enkele wijzigingen in den vorm1, de geheele veroordeeling tegen de ketters door denzelfden paus op het Concilie van Verona (4 November 1184) uitgesproken. Daarna vaart hij uit tegen de aanmatigingen der kerkelijke advocaten en bepaalt de strengste straffen tegen hen. Noch in zake der ketters noch in zake der advocaten is er eenig beroep op deze veroordeelingen. Met katholieken iever zal de bisschop al deze voorschriften naleven2 [Fredericq].

  •  
    [Cartulaire] B. FRANCE, Paris, Bibliothèque nationale de France, ms Latin 9930 (Chartularium ecclesiae Atrebatensis), fol. 57v-60 [en ligne].
  •  
    [Copie moderne] F. FRANCE, Paris, Bibliothèque nationale de France, Collection Moreau, t. 86, fol. 65

  •  
    Ici reprise de Paul Fredericq, Corpus documentorum inquisitionis haereticae pravitatis Neerlandicae, Gand, 5 vol., 1889-1906, I, n. 57, p. 56-59 [en ligne].

  •  
    Jaffé-Loewenfeld, Regesta pontificum Romanorum, 2 vol., Leipzig, 1885-1888, II, n. 15377 [en ligne].

  •  
    Constitutio contra hereticos et scribitur episcopo Petro.
    Lucius episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Petro, Atrebatensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
    Fraternitatem tuam super his que contra hereticos sunt statuta tanto specialius reddimus certiorem quanto tibi in episcopatu tuo laborem contra eos majoris credimus certaminis imminere.
    Noveris itaque quod ad abolendam diversarum heresum pravivatem que in plerisque mundi partibus modernis cepit temporibus pullulare, vigor debet ecclesiasticus exerceri, cui nimirum regum et principum suffragante potentia et hereticorum protervitas in episcopis falsitatis sue conatibus elidant et catholice simplicitas veritatis in Ecclesia sancta resplenderis eam ubique demonstret ab omni consectatione falsorum dogmatum expiatam.
    Ideoque nos karissimi in Christo filii nostri F[rederici] illustris Romanea imperatoris semper augusti presentia pariter et vigore suffulti, de communi consilio fratrum nostrorum necnon aliorum archiepiscoporum, episcoporum multorumque principum, qui de diversis partibus convenerunt contra ipsos hereticos, quibus diversa vocabula diversarum indidit professio falsitatum, presentis decreti generali praesanctione consurgimus et omnem heresim, quocumque nomine censeatur, per hujus constitutionis seriem auctoritate apostolica condempnamus.
    In primis igitur omnes hereticos, quibuscunque nominibus nuncupentur, perpetuo decernimus anathemati subjacere. Et quoniam nonnulli sub specie pietatis et virtutem ejus, juxta quod ait apostolus abnegantes, auctoritatem sibi vendicant predicandi, cum idem apostolus dicat : Quomodo predicabunt nisi mittantur ?, omnes qui prohibiti ab Ecclesia preter auctoritatem ab apostolica Sede vel ab episcopo loci susceptam publice vel privatim predicare presumpserint, et universos qui de sacramento corporis et sanguinis Domini nostri Jhesu Christi vel de baptismate seu peccatorum confessione aut de matrimonio seu reliquis ecclesiasticis sacramentis aliter sentire vel docere non metuunt quam sacrosancta Romana ecclesia predicat et observat, et generaliter quoscumque Romana ecclesia vel singuli episcopi per dioceses suas cum consilio clericorum vel clericis ipsis sede vacante cum consilio, si oportuerit, vicinorum episcoporum hereticos judicaverint, pari vinculo perpetui anathematis innodamus. Receptatores etiam et defensores eorum cunctosque pariter qui ipsis hereticis ad fovendam in eis heresis pravitatem patrocinium prestiterint aliquod vel favorem, quibuscunque supersticiosis nominibus fuerint nuncupati, simili decernimus sententie subjacere.
    Quia vero peccatis exigentibus quandoque contingit ut ecclesiastice severitas discipline ab his qui virtutem ejus non intelligunt, contempnant, presenti nichilominus ordinacione sanccimus ut quicunque manifeste fuerit qualibet heretica pravitate deprehensus, si clericus est vel cujuslibet religionis obumbratione fucatus, tocius ecclesiastici ordinis prerogativa nudetur, et omni pariter officio et beneficio ecclesiastico spoliatus secularis relinquatur arbitrio potestatis, animadversione debita puniendus, nisi continuo post deprehensionem erroris ad fidei catholice veritatem sponte recurrere et errorem suum ad arbitrium episcopi regionis publice consenserit abjurare et satisfactionem congruam exhibere. Laicus autem quem in aliqua predictarum pestium notoria vel probata culpa resperserit, nisi prout dictum abjurata heresi et satisfactione exhibita confestim ad fidem confugcrit ortodoxam, secularis judicis arbitrio relinquatur, debitam recepturus pro qualitate facinoris ultionem.
    Qui vero inventi fuerint sola Ecclesie suspicione notabiles, nisi ad arbitrium episcopi juxta considerationem suspicionis qualitatemque persone propriam innocentiam congrua purgatione monstraverint, simili sententie subjacebunt. Hos autem qui post abjurationem erroris vel postquam se, ut diximus, antistitis examinatione purgaverint, deprehensi fuerint in abjuratam heresim recidisse, seculari judicio sine ulla penitus audientia decernimus relinquendos, bonis damnatorum clericorum ecclesiis quibus deserviebant secundum sancciones legittimas applicandis.
    Sane predictam excommunicationis sententiam, cui omnes precipimus hereticos subjacere, ab omnibus archiepiscopis et episcopis in precipiis festivitatibus et quotiens sollempnes habuerint qualibet occasione conventus, ad gloriam Dei et repressionem heretice pravitatis decernimus innovari, auctoritate apostolica statuentes ut si quis de ordine episcoporum neggligens in his fuerit vel desidiosus inventus, per triennale spacium ab episcopali habeatur dignitate et amministratione suspensus ; adicientes quoque decernimus ut quilibet archiepiscopus vel episcopus per archidiaconum suum aut per alias honestas idoneasque personas bis vel semel in anno propriam parrochiam, in qua fama fuerit hereticos habitare, circueat, et ibi tres vel plures boni testimonii viros vel etiam, si expedire videbitur, totam viciniam jurare compellat, quod si quos hereticos ibidem fuerint vel aliquos occulta conventicula celebrantes seu a communium conversatione fidelium vita et moribus dissidentes, eos episcopo vel archidiacono studeant indicare. Episcopus autem vel archidiaconus ad presentiam suam convocet accusatos, qui nisi se ad arbitrium eorum juxta patrie consuetudinem ab objecto reatu purgaverint, vel si post purgationem exhibitam in pristinam fuerint relapsi perfidiam, episcoporum judicio punia[n]tur. Si qui vero ex eis jurationem tanquam omnino dampnabitem respucendam pertinaciter asseruerint, ex hoc ipso heretici judicentur et penis que prenominate sunt, percellantur.
    Statuimus insuper ut comites, barones, rectores et consules civitatum et aliorum locorum juxta commonitionem archiepiscoporum et episcoporum prestito corporaliter juramento promittant, quod in omnibus supradictis fideliter et efficaciter, cum ab eis exinde fuerint requisiti, ecclesiam contra hereticos et eorum complices adjuvabunt et studebunt bona fide juxta officium et posse suum ecclesiastica statuta circa ea que diximus, executioni mandare. Si qui vero id observare noluerint, honore quem obtinent, spolientur et ad alios nullatenus assumantur, nichilominus excommunicatione ligandi et terre ipsorum interdicti sententie supponantur. Civitas autem, que his decretalibus institutis duxerit resi[s]tendum vel contra commonitionem episcopi punire neglexerit resistentes, aliarum careat commertio civitatum et episcopali se noverit dignitate privandam.
    Omnes etiam fautores hereticorum tanquam perpetua infamia condempnatos ab advocatione et testimonio et aliis publicis officiis decernimus repellendos. Si qui vero fuerint, qui a lege diocesane jurisdictionis exempti soli subjaceant apostolice Sedis potestati, nichilominus in his, que superius contra hereticos sunt instituta, archiepiscoporum vel episcoporum judicium subeant et eis in hac parte tamquam a Sede apostolica delegatis, non obstantibus libertatis sue privilegiis, obsequantur3.
    Preterea, quoniam advocati ecclesiarum in tantam noscuntur insolentiam prorupisse, ut sacerdotes et alios clericos pro sue voluntatis arbitrio in ecclesiis ipsis instituant atque destituant et jus advocatie donationis vel emptionis titulo aliisque pro sua voluntate contractibus in alios transferre presumant, fodrum, albergarias, rogium et similia tamquam a propriis rusticis ab ipsis rusticis extorquentes, et quod ministri ecclesiarum eis inconsultis faciunt juxta proprium arbitrium in irritum deducentes, presenti decreto subnectimmusa ei apostolica auctoritate firmamus eos, sive advocati sive patroni vel vicedomini sive custodes vel guardias habentes seu alio quolibet nomine censeantur, a predictorum gravaminum importunitate cessare nichilque in ecclesiis in quibus sibi aliquam de predictis vindicant potestatem, preter antiquos et moderatos redditus a laicorum episcopis institutos exigere, aut si aliter egerint, excommunicationis sententie subjacere ; contractus etiam quos de alienatione advocatie seu patron[at]us vel fecerunt hactenus vel facere in futuro presumpserint, presenti constitutione cassamus et eos vim aliquam decernimus non habere.
    Ne autem per appellationis obstaculum aut in his que de hereticis dicta sunt aut in advocatorum cohertione quam diximus presentium deludatur auctoritas decretorum, totius appellationis remedium in prescriptis capitulis denegamus, nullam penitus audientiam quibuslibet contra hec appellantibus prebituri.
    Tu ergo circa observanda que dicta sunt et statuta sic te sollicitum zelo catholice veritatis exhibeas quod pro tui laboris instantia premium digne retributionis adquiras.
    Datum Verone, quarto nonas martii.

  •  
    (a) Sic.

  •  
    1. Wij hebben dit gedeelte niet weggelaten, alhoewel de tekst hier en daar blljkbaar bedorven is, omdat de varianten met ons voorgaande stuk wellicht niet zonder eenig nut kunnen worden vergeleken.
  •  
    2. Dit onuitgegeven stuk werd voor ons bereidwillig afgeschreven door den heer Leopold Delisle, den geleerden bestuurder der Parijsche boekerij. Aan de uitgevers van Jaffé’s tweeden druk had de heer Delisle reeds eene korte ontleding bezorgd.
  •  
    3. Hier eindigt de aanhaling van de veroordeeling der ketters op 't Concilie van Verona (1184).

Informations

Acte

Laurent Vallière (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 148718 (aposcripta-8297), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/148718 (mise à jour : 03/06/2020).