« aposcripta-8296 »


Général

  •  
    Alexandre III (1159-1181)

  •  
    Les archevêques de Bourges, Reims, Tours et Rouen ainsi que leurs suffragants

  •  
    IV nonas junii

  •  
    1170/06/02

  •  
    Veroli

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Bul van Alexander III gericht tot de aartsbisschoppen van Bourges, Reims, Tours en Rouaan alsook tot hunne suffraganen om hen aan te sporen in hunne geestelijke gebieden eene ketterij over de menschheid van Christus uit te roeien. — Zij zullen alle wederspannigen met den kerkelijken ban treffen om de verbreiding dier ketterij te onderdrukken [Fredericq].

  •  
    Ici reprise de Paul Fredericq, Corpus documentorum inquisitionis haereticae pravitatis Neerlandicae, Gand, 5 vol., 1889-1906, I, n. 45, p. 44-45 [en ligne], d'après RHGF.

  •  
    Martin Bouquet, Recueil des historiens des Gaules et de la France, Paris, 1869-1904, t. V, p. 888.

  •  
    Jaffé-Loewenfeld, Regesta pontificum Romanorum, 2 vol., Leipzig, 1885-1888, II, n. 11809 [en ligne]1.

  •  
    Alexander episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus Bituricensi, Remensi, Turonensi, Rotomagensi archiepiscopis et eorum suffraganeis, salutem et apostolicam benedictionem.
    Eis qui, disponente Domino, pontificali sunt praediti dignitate studendum imminet et summopere vigilandum ne in ecclesia Dei prava doctrina valeat convalescere quae contra fidem catholicam videatur venire, quia negligentiae praelatorum Ecclesiae posset attribui si non curarent evellere quae sunt ab universis fidelibus penitus resecanda.
    Inde est quod, ad vestri ofiicii debitum exercendum caritatem vestram attentius exhortantes, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus quatenus vos singuli in provincia vestra, ascitis vobis prudentibus et religiosis viris, pravam doctrinam quam adhuc quidam tenent et praedicant, quod Christus videlicet secundum quod est homo non est aliquid, ponitus abrogare curetis, et Christum sicut perfectum Deum, sic et perfectum et verum hominem, ex anima et corpore secundum quod [est] homo consistentem, tenendum et praedicandum praecipiatis, universis sub interminatione anathematis prohibentes ne doctrinam illam de caetero tenere seu docere praesumant, sed ipsam penitus detestentur.
    Data Verulis, IV nonas junii.

  •  
    1. Zie ook over hetzelfde onderwerp de bul van 18 Februari 1177 van denzelfden paus (Jaffé, ibid., blz. 303, n. 12785 [en ligne]).

Informations

Acte

Laurent Vallière (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 148717 (aposcripta-8296), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/148717 (mise à jour : 03/06/2020).