« aposcripta-8001 »


Général

  •  
    Nicolas IV (1288-1292)

  •  
    L'archevêque de Canterbury, ses suffragants, les abbés, prieurs, doyens, prévôts, archidiacres et autres prélats d'églises, chapelains et communautés de tous les ordres dans la province de Canterbury

  •  
    XV kalendas septembris, anno quarto

  •  
    1291/08/18


  •  
    Orvieto

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    [Vidimus] V. Vidimus de l'évêque de Norwich Raoul.

  •  
    Christopher Harper-Bill, English Episcopal Acta. 41. Norwich 1289-1299, British Academy, Oxford University Press, 2012, p. 269 ; numérisée par DEEDS. Documents of Early England Data Set [en ligne].

  •  
    D'Achery, Spicilegium, II, 179.
  •  
    Ici reprise de Cotton, Hist. Anglie, 199.

  •  
    Potthast, Regesta pontificum Romanorum, n. 23783 [en ligne] (d'après d'Achery et Cotton).

  •  
    Rogat et hortatur ut celeriter conveniant ad concilium provinciale ac provide deliberent qualiter et quomodo circa recuperationem Syriae ac impugnationem suorum hostium faciendam et etiam circa alia negotium ipsum tangentia possit utiliter provideri.

  •  
    Nicholaus episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopo Cantuariensi et eius suffraganeis ac dilectis filiis abbatibus, prioribus et decanis, prepositis, archidiaconis et aliis ecclesiarum prelatis, capellanis et conventibus universis cuiuscumque ordinis Cantuariensis provincie, salutem et apostolicam benedictionem.
    Dire amaritudinis calicem nuper nobis de Syrie partibus propinatum non sine lacrimarum profluvio degustantes in amara nimis et tristia valde prorumpere cogimur vocesque depromere lugubres ac vehementem quem sentimus intrinsecus quo durius perturbamur in intimis revelare ac insinuare dolorem quamvis forsitan presentis pagine cursum gressus celerior precurrentis fame prevenerit et iam preloquentis affatibus ad notitiam vestram pervenerit quod nostrarum lingua litterarum proloquitur sepe quidem illa orientalis plaga profundas ecclesie plagas imposuit sepe illam poculis amaricavit abscinthii sepe felleo cibo pavit et sauciavit vulneribus et turbationis valide acerrima punctura confodit at nunc ei amarrissime potionis haustus uberrimos intulit nunc illam meroris immensi ferculo copioso replevit eamque furoris feralibus gladiis crudelissime pupugit quin potius ad eius usque interiora pervenit Superfundimus itaque illato calici acrem fletum et tam amaro potui tam acerbo inundatione lacrimarum pluviam immiscemus.
    Audivimus etenim mestisque relatibus aperitur quod diebus proximo iam transactis aucta quam plurimum Babilonici persecutoris immanitas Cristianum sanguinem sitientis et in Cristianitatis exterminium aspirantis extremum sue nefande potentie viribus innumera videlicet multitudine armatorum machinis plurimis et aliis instrumentis bellicis congregatis contra civitatem Acconensem pro cuius tuitione continua sicut vestram non credimus non latere notitiam predicta ecclesia labores plurimos curas innumeras et gravia onera pertulit expensarum saltem ut expectare sufficeret passagii generalis adventum in galeis aliisque vasis maritimis copia bellatorum et etiam pecuniarum summis subveniendo sollicite prout suggessit exinde nunciate necessitas et series super hoc oblate pluries petitionis exigit in ira spirituque furoris procedens hostiliter civitatem ipsam multo revera populo preditam multe nobilitatis titulis insignitam et bonorum affluentia opulentam que universis Cristicolis transitum ad partes illas habentibus potissimum et principale refugium existebat obsedit ipsam angustans artius ac eam et non modicam fidelium copiam tunc inibi moram trahentium sic infestis et validis impugnationibus machinarum ictibusque missilium modisque aliis bellicis per non modici temporis spatium die noctuque insultibus violentis impetiit cunctisque conatibus indesinenter oppressit quod eam tandem incolarum ipsius et ceterorum tunc ibidem presentium viribus superatis in arcu et pharetra furentibus gladiis comprehendit In cuius tam sinistri tam flebilis tamque dolorosi eventus articulo cum religionum Cristo militantium fratres aliique armis accincti quamplurimi viri quippe strenui robusti athlete Domini et propugnatores electi pro defensione civitatis eiusdem interius vigilantes tolerare diutius irruentium undique ac insili entium Agarenorum terribiles impetus et aggressiones nefarias non valerent demum post infandum fidelium multorum excidium post captionem miserabilem plurimorum ut ceteros quos in terra marique seviens trucidabat gladius furor devorabat hostilis manusque inimica necabat quosque pre magnitudine timoris attonitos et in desperationis angustia constitutos incertis et ambiguis passibus ut a necis eruentur exitio fugientes fluctus obduxit equoreus silentio relinquamus civitatem predictam quod non absque amaritudine copiosa referimus et profundis sedulisve suspiriis recensemus ausu damnabili occuparunt illam flammis voracibus exponentes.
    Cum igitur ad recuperationem celerem dicte terre prout eius urgentissima necessitas exigit ferventibus studiis intendamus vias et modos diversos et varios per nos et alios solicitius exquirentes ut iuxta desiderii nostri fervorem terra ipsa recuperari valeat et recuperata in posterum conservari universitatem vestram monemus rogamus et hortamur attente vobis per apostolica scripta in virtute obedientie districte precipiendo mandantes quatinus convocatis per te frater archiepiscope ac per eos quibus illud commiseris et si opus fuerit ecclesiastica censura coactis ad provinciale concilium provincie tue prelatis tam regularibuis quam secularibus tam exemptis quibus ex convocatione tua nullum volumus quoad libertates et immunitates eorum in posterum preiudicium generari nullumque ipsis contra convocationem et coactionem huiusmodi quantum ad hunc spectat articulum ex privilegiis vel aminiculis libertatum ex emptionumve suarum excusationis seu exemptionis provenire presidium quam etiam non exemptis celeriter convenientes in unum et diligenter considerantes et sollertius attendentes quod etsi huiusmodi negotium universis fidelibus debeat propensius esse cordi prelati tamen ecclesie Dei tenentur et debent artius et ab intimis affici circa illud opem et operam impendendo solicitam ut optatum exitum sortiatur deliberando sollicite provide et attente super toto negotio supradicto et precipue qualiter et quomodo circa recuperationem eiusdem celeriter auctore Domino proventuram et continuationem subsidii dicte terre ac impugnationem suorum hostium faciendam et etiam circa alia negotium ipsum tangentia possit quamtotius et utiliter sicut expedit provideri et quod super premissis deliberatum fuerit in concilio memorato nobis per viros ydoneos providos et discretos ac sufficienter instructos et a vobis plenum mandatum habentes super premissis etiam faciendi que vos presentes facere valeretis ad sedem apostolicam usque ad festum Purificationis beate virginis primo venturum studeatis quamtotius intimare per quos nobis super omnibus supradictis vestret circumspectionis voluntas et consilium innotescant quorumque communicato consilio sedes ipsa provida deliberatione statuat discutiat disponat et ordinet quod in tam arduo Cristianitatis negotio pupplice salutis utilitas postulabit Nostre preterea voluntatis existit ut vos iuxta datam vobis ex alto prudentiam vestros subditos ad pacem et concordiam sollicite reducentes ipsos ad devotionem ac reverentiam salvatoris nostri continuam et ad eius iniuriam ulciscendam ac etaim ad ipsius subventionem negotii in tanto necessitatis articulo excitare inducere et exhortari sollicite procuretis illam in hiis diligentiam et efficaciam impensuri ut a Domino cuius negotium agitur eterne beatudinis consequi premia non immerito valeatis nosque proinde vestre devotionis promptitudinem condignis laudibus attollamus Si vero te frater archiepiscope abesse vel quod absit deesse contingat vos filii Cantuariense capitulum auctoritate freti apostolica hec omnia exequi procuretis
    Datum apud Urbem Veterem, XV kalendas septembris, pontificatus nostri anno.

  •  
    Texte à réviser (ponctuation).
    Voir APO n. 7950.

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 148393 (aposcripta-8001), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/148393 (mise à jour : 09/05/2020).