« aposcripta-11000 »


Général

  •  
    Boniface VIII (1294-1303)

  •  
    Pour mémoire perpétuelle de la chose

  •  
    VI kalendas martii, anno secundo

  •  
    1296/02/25


  •  
    Rome, Saint-Pierre

  •  
    Bulle (ad perpetuam rei memoriam)

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 50, ep. 12, fol. 163.
  •  
    [Cartulaire] F. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Reg. Lat. 50 (cartulaire).
  •  
    [Collection canonique, collection de décrétales] VI, 3, 23, 1.

  •  
    Ici reprise de Georges Digard, Les registres de Boniface VIII, n. 1567 (qui date du 24 février 1296).

  •  
    Rymer, Foedera, I/3, p. 156.
  •  
    Bzovius, Annales eccl., a. 1295, § 11, XIII, 1080.
  •  
    Wilkins, Concilia, II, 223.
  •  
    Pierre Dupuy, Histoire du différend d’entre le pape Boniface VIII et Philippes le Bel roy de France, Paris : Sébastien et Gabriel Cramoisy, 1655, Preuves, p. 14-15 [en ligne].
  •  
    Emil Friedberg, Corpus iuris canonici, II. Decretalium collectiones, Leipzig : Taubniz, 1881, c. 1062-1063 [en ligne].
  •  
    Privil. ord. Cisterc. fol. 37b; Walteri de Hemingburgh Chron. II. 113; Wilkins Conc. II. 223; Mon. Boic. XXXVIII. 131; Boehmer Cod. dipl. Moenofr. I. 298; Liljegren Svenskt dipl. II. i. 208. n° 1160; UB. für Niedersachsen IV. 105. n° 95; sine signo chronol. Acta int. Bonif. VIII etc. 1; Marcel Hist. de France II. 521; Rousset Suppl. au (Dumont) Corps univ. dipl. I. i. 161; Tosti Storia I. 255; Sext. Decret. lib. 3. tit. 23 de immun. eccl. c. 3 ap. Boehmer Corp. II. 989; ap. Richter Corp. II. 1000; fragm. Ann. de Wigornia in Annal. monast. IV. 528; cf. Muratori Antiq. Ital. VI. 189 xiii; Celse Appar. 99. n° 10; Kopp Gesch. der eidgenöss. Bünde III. i. 310. n° 20; Hefele Conciliengesch. VI. 259-267.

  •  
    Potthast, Regesta Pontificum Romanorum, n. 24291 [en ligne].
  •  
    René Poupardin, Cartulaire de Saint-Vincent de Laon. Analyses et pièces inédites, Paris, 1902 (et Mém. soc. d'hist. de Paris, 29, 1902, p. 173-268), n. 52, p. 87 (datée du 24 février 1296), d'après F.

  •  
    Statuit, ut quicunque praelati ecclesiasticaeve (que Pr. o. Cist.) personae, religiosae vel saeculares quorumcunque ordinum, conditionis vel status collectas vel tallias, dimidium, decimam, vicesimam vel centesimam suorum et ecclesiarum suarum proventuum vel bonorum laicis solverint vel promiserint vel se soluturos concesserint (consenserint Wilk.), aut quamvis aliam quantitatem, portionem aut quicquam (quotam leg. Boehm.) ipsorum proventuum vel bonorum aestimationem vel valorem ipsorum sub adiutorii, mutui, subventionis, subsidii vel doni nomine vel quovis alio titulo vel modo vel quaesito colore absque auctoritate sedis apostolicae; necnon imperatores, reges, principes .… officiales vel rectores quocunque nomine censeantur civitatum, castrorum vel quorumcunque locorum constitutorum ubilibet, et quivis alius cuiuscunque praeeminentiae, conditionis et status, qui talia imposuerint vel exegerint vel receperint aut apud aedes sacras deposita ecclesiarum vel ecclesiasticarum personarum ubilibet arrestaverint, seisierint (sasiverint Boehm.) vel occupare praesumpserint, necnon omnes qui scienter in praedictis dederint consilium, auxilium vel favorem publice vel occulte, eo ipso sententiam excommunicationis incurrant; universitates quoque quae in his culpabiles fuerint, ecclesiastico supponit interdicto etc. [Potthast].
    Constitutio de libertate ecclesiastica [Digard].
    Boniface VIII interdit à tout ecclésiastique de payer à l'autorité laïque des subsides, à tout laïque d'en exiger ou d'en recevoir du clergé, sous peine d'excommunication ipso facto [Poupardin].

  •  
    Ad perpetuam rei memoriam.
    Clericis laicos infestos opido tradit antiquitas, quod et presentium experimenta temporum manifeste declarant, dum, suis finibus non contenti nituntur in vetitum, ad illicita frena relaxant nec prudenter attendunt quama sit eis in clericos ecclesiasticasve personas et bona interdicta potestas, ecclesiarum prelatis, ecclesiis ecclesiasticisque personis regularibus et secularibus imponunt onera gravia ipsosque talliant et collectas imponunt, ab ipsis suorum proventuum vel bonorum dimidiam decimam seu vicesimam vel quamvis aliam portionem aut quotam exigunt et extorquent eosque moliuntur multifarie subicere servituti sueque submittere ditioni, et, quod dolenter referimus, nonnulli ecclesiarum prelati ecclesiasticeque persone, trepidantes, ubi trepidandum non est, transitoriam pacem querentes, plus timentes majestatem temporalem offendere quam eternam, talium abusibus non tam temerarie quam improvide acquiescunt, Sedis apostolice auctoritate seu licentia non obtenta.
    Nos igitur, talibus iniquis actibus obviare volentes, de fratrum nostrorum consilio, apostolica auctoritate statuimus quod quicunque prelati ecclesiasticeque persone religiose vel seculares, quorumcunque ordinum, conditionis seu statuum, collectas vel tallias, decimam, vicesimam seu centesimam suorum et ecclesiarum proventuum vel bonorum laicis solverint vel promiserint vel se soluturos consenserint aut quanvis aliam quantitatem, portionem aut quotam ipsorum proventuum vel bonorum, extimationis vel valoris ipsorum, sub adjutorii, mutui, subventionis, subsidii vel doni nomine, seu quovis alio titulo, modo vel quesito colore, absque auctoritate sedis ejusdem, necnon imperatores, reges seu principes, duces, comites vel barones, potestates, capitanei, officiales vel rectores, quocunque nomine censeantur, civitatum, castrorum seu quorumcunque locorum constitutorum ubilibet et quivis alius cujuscunque preminentie, conditionis et status, qui talia imposueruntb, exegerint vel receperint aut apud edes sacras deposita ecclesiarum vel ecclesiasticarum personarum ubilibet arestaverint, sasiverint seu occupare presumpserint, vel arestari, sasiri aut ocupari mandaverint aut occupata, sasita seu arestata receperint, necnon omnes qui scienter in predictis dederint auxilium, consilium vel favorem, publice vel oculte, eo ipso sententiam excommunicationis incurrant. Universitates quoque que in hiis culpabiles fuerint ecclesiastico supponimus interdicto, prelatis et personis ecclesiasticis supradictis in virtute obedientie et sub depositionis pena districte mandantes ut talibus absque expressa licentia dicte sedis nullatenus acquiescant, quodque pretextu cujuscunque oblationis, promissionis et concessionis factarum hactenus vel faciendarum inantea, priusquam hujusmodi constitutio, prohibitio seu preceptum ad notitiam ipsorum pervenerint, nichil solvant nec supradicti seculares quoquo modo recipiant, et si solverint vel predicti receperint, in excommunicationis sententiam incidant ipso facto.
    A supradictis autem excommunicationum et interdicti sententiis nullus absolvi valeat preterquam in mortis articulo absque sedis apostolice auctoritate et licentia spetiali, cum nostre intentionis existat tam horrendum secularium potestatum abusum nullatenus sub dissimulatione transire, nonobstantibus quibuscunque privilegiis sub quibuscunque tenoribus, formis seu modis aut verborum conceptione concessis imperatoribus, regibus et aliis supradictis, que contra premissa in nullo volumus alicui vel aliquibus suffragari.
    Nulli ergo etc., nostre constitutionis, prohibitionis seu precepti etc.
    Datum Rome, apud Sanctum Petrum, VI kalendas martii, pontificatus nostri anno secundo.

  •  
    (a) sic pour quod.
  •  
    (b) sic pour imposuerint.

  •  
    Georges Digard, Philippe le Bel et le Saint-Siège de 1285 à 1304, Liège, Paris : G. Thone, Sirey, 1936.
  •  
    Emanuele Conte, « La bolla Unam sanctam e i fondamenti del potere papale fra diritto e teologia », Mélanges de l'Ecole française de Rome. Moyen Âge, 113, 2001, p. 663-684 [en ligne], aux p. 668-669.
  •  
    Armand Jamme, « Le Pape et les princes. Deux cas d'espèces : Clericis laicos - Guînes », dans Gouverner par les lettres, de l'antiquité a l'époque contemporaine, dir. Agnès Bérenger, Metz : Centre de recherche universitaire lorrain d'histoire, 2015, p. 117-146.
  •  
    Emmanuel Petit, « Quoniam de Clément V in concilio Viennensi : l’étonnante postérité d’une décrétale de crise », Transversalités, 138, 2016/3, p. 109-129 [en ligne].


  •  
    Emise à nouveau le 21 septembre 1296 : APOSCRIPTA n. 15518.

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA database

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 148293 (aposcripta-11000), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/148293 (mise à jour : 20/09/2021).