« aposcripta-7906 »


Général

  •  
    Boniface VIII (1294-1303)

  •  
    Le moine de Moissac Guilhem de Durfort

  •  
    V idus januarii, anno primo

  •  
    1296/01/09

  •  
    Rome, Saint-Pierre

  •  
    Titre, général (littere gratiose, cum filo serico)

  •  
    Infradictorum decanatus et prioratuum resignatione prius facta, dispensatur cum eo super irregularitate ut possit ad superiores honores promoveri et irregularitatis nota penitus aboletur [Digard].
    Boniface VIII accorde une dispense pour cumul de bénéfices à Guilhem de Durfort, moine de Moissac [Peña].

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] Arch. Seg. Vat., Reg. Vat., 47, fol.152v°-153

  •  
    Ici reprise de Nicole de Peña, Documents sur la maison de Durfort (XIe-XVe siècle), Bordeaux, I, 1977, n. 141, p. 93 (numérisée par Chartae Galliae : http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte218533/).

  •  
    Digard, n. 667.

  •  
    Dilecto filio Guillelmo de Duroforti monacho monasterii Moisiacensis, cluniacensis ordinis, caturcensis diocesis.
    Habet tue devotionis assertio quod tu hactenus decanatum Soliacense monasterio ordinis sancti Benedicti caturcensis diocesis tibi canonice collatum recipiens te non fecisti prout ejus cura requerit in presbyterum promotum et postmodum de Rapistagnis, albiensis, et deinde de Vitarello, agennensis diocesis, prioratus absque dispensatione sedis apostolice recipisti, fructus, redditus et proventus recipiendo aliquamdiu ex eisdem ; et tandem volens conscentie tue salubriter providere, decanatum et prioratus predictos sponte ac libere in nostris manibus resignasti, nobis humiliter supplicando ut tecum super premissi dispensare de benignitate solita dignaremur.
    Nos autem, decanatus et prioratuum predictorum a te resignatione recepta, confidentes attentius laudabile testimonium quod tibi a fide dignis personis de litterarum scientia, honestate morum, conversationis et vite mundicia et aliis virtutum meritis perhibetur et propterea volentes personam tuam speciali prosequi gratia et favore tecum ut non obstante quod decanatus et prioratus predictos recepisti et etiam tenuisti ac fructus, redditus et proventus percepisti ex eis quos tibi de gratia remittimus speciali, ad superiores honores et ordines ac etiam dignitates si te ad eos canonice vocari contigerit promoveri libere valeas et assumi auctoritate apostolica dispensamus ac nichilominus omnem trasgressionis seu irregularitatis notam omnemque infamiam seu maculam contra te ex predictis et singulis eorum obortam de apostolice plenitudine potestatis ita quod nichil tibi pro inde obiti valeat nullumque obstaculum interponi penitus abolemus.
    Nulli ergo […] hujus remissionis, dispensationis et abolitionis […].
    Datum Rome apud Sanctum Petrum, V idus januarii, anno primo.

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 148292 (aposcripta-7906), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/148292 (mise à jour : 02/05/2020).