« aposcripta-7908 »


Général

  •  
    n.c.

  •  
    à remployer, doublon

  •  
    Idibus iulii, anno VIII

  •  
    1250/07/15

  •  
    Lugduni

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Innocentius IV papa Franconi de Herorne [Horne] canonico Monasteriensi ad preces [Reginaldi] archiepiscopi Armachani et de Thekenbore et de Marca comitum mandat, ut Henrico clerico Monasteriensi in civitate vel diocesi Traiectensi de praebendali vel alio beneficio provideat [Rodenberg].

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] Inn. IV Reg . Vol. II, 97 ; Lib. VIII, 613. Exemplar tabularii contulimus cum Regestis.

  •  
    Ici reprise de Karl Rodenberg, Epistolae s. XIII e regestis pontificum romanorum selectae, III, Berlin : Weidmann (MGH), 1894, n. 1, p. 1 [en ligne].

  •  
    ?
  •  
    ?
  •  
    ?

  •  
    ?
  •  
    ?

  •  
    ?

  •  
    Franconi de Herorne, canonico Monasteriensi.
    Sincere devotionis affectus, quem venerabilis frater noster .. Armachanus archiepiscopus et dilecti filii nobiles viri .. de Thekenborc et de Marca comites ad personam nostram et Romanam gerunt ecclesiam, nos inducit, ut eorum petitionibus, quantum cum Deo possumus, annuamus. Hinc est, quod nos, eorundem supplicationibus inclinati, mandamus, quatinus dilecto filio Henrico clerico Monasteriensi in civitate vel diocesi Traiectensi de prebendali vel alio ecclesiastico beneficio competenti, etiam si curam habeat animarum, auctoritate nostra per te vel per alium provideas vel facias provideri et ipsum in ecclesia, in qua sibi provideri mandaveris, si prebendalis existat, recipi in canonicum et in fratrem — non obstantibus si in eadem ecclesia certus sit canonicorum numerus institutus iuramento, confirmatione sedis apostolice seu quacumque alia firmitate vallatus, vel si pro aliis in ea direximus scripta nostra, quibus nolumus etc. usque: generari, aut si eius personis a sede sit indultum eadem, quod ad receptionem vel provisionem alicuius minime teneantur, aut quod per litteras apostolicas interdici, suspendi aut excommunicari non possint, nisi in eis de indulto huiusmodi expressa mentio habeatur, sive qualibet alia [indulgentia], per quam huiusmodi gratia impediri valeat vel differri et de qua in nostris litteris specialem oporteat fieri mentionem —; contradictores etc.
    Datum Lugduni, idibus iulii, anno VIIIo.

  •  
    (a) ?
  •  
    (b) ?
  •  
    (c) ?
  •  
    (d) ?
  •  
    (e) ?
  •  
    (f) ?

  •  
    1. ?
  •  
    2. ?
  •  
    3. ?

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 148273 (aposcripta-7908), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/148273 (mise à jour : 19/10/2020).