« aposcripta-6566 »


Général

  •  
    Clément IV (1265-1268)

  •  
    Le cardinal-prêtre du titre de San Martino Simone Paltineri, recteur du duché de Spolète et de la marche d'Ancône, légat du Siège apostolique

  •  
    XIII kalendas junii, anno primo

  •  
    1265/05/20
  •  
    1265/05/21

  •  
    Pérouse

  •  
    Lettre, général (après 1198, littere cum filo canapis)

  •  
    S[imoni] tit. S. Martini presb. card. ducatus Spoleti et marchiae Anchonensis rectori apostolicae Sedis legato scribit se de adventu comitis Provinciae praenuntios multos habuisse illumque magnam militiam secum ducere et militiae partem aliam per Italiam velle transire. « Cum igitur in eius auxilium, ex quo pendet nostri negotii consummatio, vires nostras excedere non oporteat, preces tuas super addendis stipendiis ad praesens non possumus exaudire, nec timeas hostes tuos. Nam sicut militia Petri de Vico et alia, quae cum Annibaldensibus Sabiniam iam invaserat, ad odorem adventus comitis recesserunt ; sic potest confidere, quod in Marchia nulla morabitur, cum Manfredus intra regnum suos colligat quantum potest. » [Potthast].
    Clemens IV. an S[imone Paltineri], Kardinalpriester von San Martino, Rektor des Herzogtums Spoleto und der Mark Ancona, apostolischer Legat: unterrichtet ihn über die Ankunft [Karls von Anjou], Graf [der Provence], und seiner Flotte am 15. Mai in Porto Venere sowie über die Lage in der Sabina und in der Mark Ancona [Thumser].

  •  
    Ici reprise de Mathias Thumser, Die Briefe Papst Clemens’ IV. (1265–1268), Vorläufige Edition, MGH, 2015, n. 17.

  •  
    Edmond Martène, Ursin Durand, Thesaurus novus anecdotorum, Paris, 1717, II, col. 134, n. 62 [en ligne].
  •  
    Giuseppe del Giudice, Codice diplomatico del regno di Carlo I e II d'Angiò..., Naples, 1863, vol. I, p. 3.

  •  
    Potthast, Regesta pontificum Romanorum, n. 19152 [en ligne].

  •  
    Dilecto filio S[imoni] tituli sancti Martini presbytero cardinali, ducatus Spoleti et Marchie Anchonitane rectori, apostolice sedis legato.
    De adventu comitis prenuntios multos habuimus et hanc novissime certitudinem, quod, quia infra festum Pentecostes, sicut Romanis iuraverat, Urbem intrare non poterat angustia temporis obsistente, dedit se mari et in crastino Ascensionis Domini cum octoginta lignis connumeratis parvis cum magnis in Portu Veneris visus fuit. In cuius occursum dilectos filios tales cardinales duximus destinandos, qui eum vel in Urbe reperient vel inibi expectabunt. Ipse vero magnam militiam secum ducit et militie partem aliam per Ytaliam vult transire.
    Cum igitur in eius auxilium, ex quo pendet nostri negotii consummatio, vires nostras excedere nos oporteat, preces tuas super addendis stipendiis ad presens non possumus exaudire. Nec timeas hostes tuos, nam, sicut militia Petri de Vico et alia, que cum Anibaldensibus Sabiniam iam invaserat, ad odorem adventus comitis recesserunt, sic potes confidere, quod in Marchia nulla morabitur, cum Manfredus intra se suos colligat, quantum potest. Sane animare poteris Marchianos, ut instante collectione fructuum se defendant. Venit enim tempus, ut credimus, quo et fidelibus benefacere et domare poterimus infideles. Anchonitanos remisimus vacuos, nec aliud a nobis, quantumcumque sint improbi, extorserunt, nisi quod tuis pareant monitis et mandatis, que iusta semper fore presumimus et modesta, et, si quid eis imponeres aliud, ad nos tunc demum poterunt habere recursum. Firmanos nondum audire potuimus, licet venerint, sed firmos nos invenient Domino concedente.
    Datum Perusii, XIII/XII Kalendas Iunii, anno I.

Informations

Acte

Laurent Vallière (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 146937 (aposcripta-6566), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/146937 (mise à jour : 04/12/2019).