« aposcripta-6400 »


Général

  •  
    Clément III (1187-1191)

  •  
    L'abbesse de San Paolo di Pugnano (diocèse de Pise) et la communauté

  •  
    Nonas aprilis, indictione sexta, MCLXXXVIII, anno primo

  •  
    1188/04/05

  •  
    Latran

  •  
    Privilège solennel

  •  
    Clemens III nimmt das Kloster San Paolo di Pugnano (D. Pisa) in apostolischen Schutz und bestätigt seine Besitzthümer und Rechte.

  •  
    [Original] A. ITALIE, Pise, Archivio di Stato, Prov. S. Anna, cote non mentionnée. Perg. ital., br. 0,545, lang 0,62, unten 0,032 umgeschlagen, durch zwei Löcher geht die rosa und gelbe Seidenschnur, deren Bleisiegel verloren, Faltung der Bullen. Der Schaft des Ringkreuzes und das E der Unterschrift zeigen die gleiche Mache, der Balken des ersteren wesentlich dicker ; wohl die Umschrift, Unterschrift und Datirung rühren vom Hauptkörperschreiber her ; das M des Moses in letztere nachgetragen. Die Zeugenfirmen zeigen meistens die gleiche dunkle Dinte und sind theilweise von ein und derselben Hand ausgeführt.

  •  
    Ici reprise de Julius von Pflugk-Harttung, Acta pontificum Romanorum inedita. III. Urkunden der Päpste vom Jahre 590 bis zum Jahre 1197, III, Stuttgart : W. Kohlhammer, 1886, n. 411, p. 357-358.

  •  
    Philippe Jaffé, Wilhelm Wattenbach, Samuel Loewenfeld, Ferdinand Kaltenbrunner, Paul Ewald, Regesta pontificum Romanorum ab condita ecclesia ad annum post Christum natum MCXCVIII, 2e éd. Leipzig : Veit, 1885-1888, 2 vol., n. 16194 [en ligne].

  •  
    Clemens episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus Indiea, abbatisse sanctib Pauli de Pugnano1, eiusque sororibus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis, in perpetuum.
    Prudentibus virginibus que sub habitu religionis, accensis lampadibus, per opera sanctitatis iugiter se preparant ire obviam sponso Sedes apostolica debet presidium impertiri, ne forte cuiuslibet temeritatis incursus aut eas a proposito revocet aut robur, quod absit, sacre religionis infringat.
    Eapropter, dilecte in Christo filie, vestris iustis postulationibus clementer annuimus et prefatum monasterium sancti Pauli de Pugnano, in quo divino estis obsequio mancipate, ad instar felicis recordationis Innocentii pape predecessoris nostri, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus.
    In primis siquidem statuentes ut ordo monasticus, qui secundum deum et beati Benedicti regulam in eodem monasterio noscitur institutus, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Preterea quascumque possessiones, quecumque bona idem monasterium in presentiarum iuste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis iustis modis, prestante domino, poterit adipisci, firma vobis et his, que post vos successerint, et illibata permaneant. In quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis : locum ipsum, in quo prefatum monasterium situm est, cum omnibus pertinentiis suis, ecclesiam sancte Lucie de Lugnano [?], ecclesiam sancti Andree de Pugnano ; diffinitionem vero, que super decimis nobilium virorum de Ripafracta a bone memorie Balduino, Pisano archiepiscopo2, canonice facta est, ad exemplar predicti antecessoris nostri ratam manere sancimus. Obeunte vero te, nunc eiusdem loci abbatissa, vel earum aliqua, que tibi successerit, nulla ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia preponatur, nisi quam sorores communi consensu vel sororumc pars consilii sanioris secundum dei timorem et beati Benedicti regulam providerint eligendum. Si qua autem libera persona in vita vel in morte pro redemptione anime sue vestro monasterio se conferre voluerit, salva iustitia matricis ecclesie, eam suscipiendi facultatem liberam habeatis. Sepulturam quoque ipsius loci tam nobilium virorum de Ripafracta, quam aliorum, sicut eam huc usque legitime noscitur habuisse, eidem monasterio confirmamus, salva illarum ecclesiarum iustitia, a quibus mortuorum corpora assumuntur.
    Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatum monasterium... usibus omnimodis profutura, salva Sedis apostolice auctoritate et diocesani episcopi canonica iustitia. Si qua igitur... Cunctis autem ... inveniant. Amen. A-m. Amen.
    [R] Ego Clemens catholice Ecclesie episcopus ss. [M]
    † Ego Theobaldus Hostiensis et Velletrensis episcopus ss. (7)
    † Ego Iohannes presbiter cardinalis tituli sancti Marci ss.
    † Ego Laborans presbiter cardinalis sancte Marie transtiberim tit. Calixti ss.
    † Ego Pandulfus presbiter cardinalis basilice XII Apostolorum ss.
    † Ego Albinus tit. sancte Crucis in Ierusalem presbiter cardinalis ss.
    † Ego Melior presbiter cardinalis sanctorum Iohannis et Pauli tituli Pamachii ss.
    † Ego Petrus presbiter cardinalis tituli sancte Cecilie ss.
    † Ego Radulfus tituli sancte Praxedis presbiter cardinalis ss.
    † Ego Iacinctus diaconus cardinalis sancte Marie in Cosmydyn ss.
    † Ego Gratianus sanctorum Cosme et Damiani diaconus cardinalis ss.
    † Ego [B]obo sancti Angeli diaconus cardinalis ss.
    † Ego Octavianus sanctorum Sergii et Bachi diaconus cardinalis ss.
    † Ego Soffredus sancte Marie in Via lata diaconus cardinalis ss. (4)
    Datum Laterani per manum Moysi, sancte Romane Ecclesie subdiaconi, vicem agentis cancellarii, nonas aprilis, indictione sexta, Incarnationis dominice anno MCLXXXVIII, pontificatus vero domni Clementis pape III anno primo.

  •  
    (a) Von anderer Hand und Dinte eingetragen
  •  
    (b) auf Rasur.
  •  
    (c) ro auf Rasur.

  •  
    1. Liegt 7–8 Miglien von Pisa entfernt.
  •  
    2. Balduin, Erzbischof von Pisa, 1137–1145.

Informations

Acte

Thomas Girard (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 146770 (aposcripta-6400), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/146770 (mise à jour : 21/11/2019).